Obrazy na stronie
PDF
ePub

contumaciæ suæ, et inobedientiæ culpa, quam beatus Benedictus in monasteriis docet cæteris acrius puniendam; et quam tota fides Catholica, et omnis ecclesiastica disciplina, quasi scelus idololatriæ detestatur. Tandem conversi ad cor ab abbate suo, quem multis injuriis et vexationibus graviter læserant, saniori consilio usi, prostrati ad pedes ejus, veniam petierunt, et satisfactionem promittentes, restituto privilegio, quod a majestate viciosa suggestione obtinuerant, intervenientibus nobis, et venerabilibus viris qui aderant, G. Roffensi episcopo, Silvestro abbate S. Augustini, in ipsius gratiam recepti sunt, et sic concordia reformata. Et quia cellulam Malverniæ ecclesiæ Westmonast. pleno jure ab initio constat esse subjectam, excellentiæ vestræ preces porrigimus, rogantes ne contra consuetudinem omnium monasteriorum, eam patiamini jure suo privari, et justas petitiones abbatis, de quo meliora speramus, misericorditer audiatis.

EPISTOLA CI.-AD HENRICUM EPISCOP. WINTONIENSEM. [A.D. 1157.]

Theobaldi, Episcopo Wintoniensi.

SUPER incolumitate vestra, quam a nuntiis vestris accepimus, lætamur plurimum, sed de ea mentis integritate, quæ rerum damna non sentit, congratulamur Altissimo bonorum omnium largitori. Gravis quidem fuerat de rerum jactura tentatio, si non in fortem animum incidisset; verum fortitudo clarius elucescet, si tribulationis igne probata redierit ad ovile, quod ex pastoris absentia insidiantium morsibus patet. Nec est, dilecte frater, quod vos amodo vereri oporteat, quum ipse rex adventum vestrum desideret, et pacem, et securitatem omnimodam repromittat, et ne de ea possitis aliqua ratione dubitare, eam in manu nostra cepimus, ducatum vobis dantes, a mari usque ad

regem, moram vobis, et reditum, si expedierit, præparaturi. Si ergo diligitis ecclesiam vestram, si animam vestram, immo quia utramque diligitis, accepta opportunitate redire non differatis, ne, quod absit, quod sæpe diximus, fiant conditionis vestræ novissima semper deteriora prioribus. Potestatis enim a Domino constitutæ geminabitur indignatio, si porrectam gratiam contemni præsenserit.

EPISTOLA CII.-AD ALEXANDRUM PAPAM.

Domino Papa Alexandro.

SANCTITATIS vestræ mandatum debita veneratione suscipientes, creditoribus vestris satisfecimus, parati semper apostolicis obedire mandatis, sed apostolatus vestri tempore paratissimi. Nos etenim per misericordiam Domini a fide Romanæ ecclesiæ, ab obedientiæ famulatu, non carcer, non gladius, non, si qua gravior est persecutio, separabit: præsertim quum illum videamus in throno Petri regnantem, a quo doloribus nostris solatium expectamus. Multa siquidem sunt, et fere importabilia, quæ pro domo Domini libenter, quum ita oporteat fieri, sustinemus, et certe majora quam quae scripto committi expediat. Speramus autem quod ea in brevi auctore Domino in auribus vestris commodius præsentes exponemus, eo quod vos ad Galliarum partes descendere, fama fere omnium consona voce concelebrat. Supplicamus ergo majestati vestræ, ut nos de adventu vestro, si placet, dignemini præmunire, quo paternitati vestræ, ut decet, promptius occurramus, et desideratissimo beatitudinis vestræ visu et alloquio citius gaudeamus. Interim, pater dulcissime, nos scriptorum vestrorum solatio, et Apostolicæ salutationis beneficio petimus sæpius visitari, ne pii desiderii nostri dilatio, aut servitutis nostræ contemptum, aut defectum gratiæ vestræ, aut

veteris amicitiæ oblivionem, si non nobis, aliis tamen significare videatur. Et quia indefessa sollicitudine super afflictione matris nostræ sanctæ Romanæ ecclesiæ jugiter concitantur viscera nostra, et ora filiorum infidelium dilatantur, qui laborem capitis pro languore nobis improperant, expedit ut vestrum, et sanctæ Romanæ ecclesiæ statum, et si tempestas adhuc cessat a seculo et serenum futuræ pacis alicunde resplendeat, litteris quas in gente nostra ad confirmationem fidelium possimus ostendere, nobis significari præcipiatis. Me gravis languor exigentibus culpis meis æstate præterita adduxit ad portas mortis, cui me ad modicum facto jam testamento, rebusque omnibus usque ad victum tenuem erogatis, clemens omnipotentis manus, ut hac urbe morula liceat commissa deflere, subduxit. De reliquo namque breves sunt dies mei. Verum ut anima de carnis ergastulo lætior exeat, ad conspectum Altissimi gratias pro benefactoribus actura, ad pedes clementiæ vestræ tota mentis intentione jaceo provolutus, ut professionem abbatis sancti Augustini, quam omnes prædecessores mei habuerunt, et mihi novissimo, et omnium minimo nunc pro bene placito vestro subtrahitur, ecclesiæ meæ restituatis. Hic est enim dolor ille unicus, qui corpus meum depascitur, lacerat animum imum et invalescit tantum hoc sub pectore vulnus, ut me patienter audiat clementia vestra: moeror et doleo, quod præterita hyeme, nec in una petitiuncula potui exaudiri, quum monachi S. Augustini contra me multitudinem obtinuerint litterarum. Litteras illas, quas solas pro nobis, de negotio illo nostri vobis nuntii attulerunt, Domino teste, pro reverentia et honore vestro, quem conservari desidero semper illæsum, nulli adhuc credidi ostendendas. Ego, quum illis placet, ex mandato vestro, ad suffraganeorum meorum tribunal protrahor et invitus,

EPISTOLA CIII.-AD R. CANCELLARIUM.

R. Cancellario.

GRATIAS quantas possum, quia quantas debeo, reddere non sufficio, refero paternitati vestræ, pro honore et beneficiis mihi et meis a vobis semper exhibitis, et maxime eo quod solus inter multos, quibus devotio mea quandoque innotuit, me litteris vestris in manu nuntiorum meorum, adhibita consolatione curastis instruere. Vestro itaque consilio adquiescens, convocatis iis, quos oportuit, in verbo, sicut me docuistis, processi, a mandatis apostolicis, nec pro temporali vita et in minimo recessurus. Videat ecclesia Romana quid præcipue velit, aut quid expediat, pro ipsa, si necesse est, paratus sum, et carcerem, et in mortem ire: quisquis in ecclesiæ auribus Romanæ de me aliud dicit, de suo loquitur, quia mendacium loquitur. Exhibitio præteritorum, probatio futurorum est. Me jam tertio pro mandatis apostolicis periculis, immo et morti exposui. Numquid in fine viæ et vitæ senex æternum longi laboris et jugis obedientiæ præmium pro quacumque temporis fallaci promissione immutabo? Ante mihi pereat totus mundus, quam ego pro ipso peream Deo meo. Hæc ideo quia quosdam dominorum meorum Cardinalium aliter quam mihi et ecclesiæ meæ expediat, aut quam ego de conscientia mea meruerim, in me audio animadversos: quibus si deliqui, quod tamen non recolo, tanquam dominis et patribus debita humilitate libentissime satisfaciam. Si non deliqui, obsecro per misericordiam Domini et justum judicium ejus, ut amoveant conceptæ indignationis aculeos, et antequam mihi bene promerenti amodo restituant gratiam. Et quia nuncii mei a quibusdam minus bene recipiuntur,

petitionem hanc, si hoc tamen auderem postulare, dominis meis cardinalibus per manum vestram desidero præsentari, et responsa eorum per litteras vestras recipere.

Celebris fama est dominum papam ad Galliarum fines accedere. Ut ergo promptius illi et vobis occurramus, me per latorem præsentium, si placet, adhibita celeritate præmonete. Vivat et valeat paternitas vestra, memor mei in orationibus suis.

EPISTOLA CIV.- -AD CARDINALES.

Joanni Scor. et Joan. Paul. Card.

AB ineunte ætate amplexus obedientiam, nihil exinde ei prætuli, pro qua ab initio universa omnia reliqui. Quum vero placuit ei qui me vocavit, ut puerum suum Cantuariensi ecclesiæ præficeret, licet indignum, nihil postea potius credidi, quam ut me sanctæ ecclesiæ Romanæ tota devotione submitterem, et ei famulatum pro viribus semper promptissimum exhiberem. Mihi voluptas erit et gloria, meam singulis annis, aut sæpius devotionem sedi apostolicæ præsentare. Miror autem et admodum doleo, quod quorumdam dominorum meorum cardinalium citra meritum meum in me incanduit indignatio. Mihi siquidem in nullo conscius sum: verum si deliqui, humiliter satisfacientem admittant ad gratiam: si non deliqui, misericordia et justo Domini interveniente judicio, bene semper de cætero promerentem fraterna caritate recipiant, et a persecutione cessantes, nostri non declinent famulatus obsequia. Nostra hæc petitio vestris manibus promoveatur, quia nuntiorum nostrorum præsentia minus bene recepta est a quibusdam. Sinceri amoris secura est petitio.

« PoprzedniaDalej »