Obrazy na stronie
PDF
ePub

vellem ignarum vocari a Domino. Nunc autem, quia ei aliter visum est, et puerum suum Bartholomæum consilii sui per multa indicia conscium fecerunt, consulo quod consulueram ante, scilicet ne prævenias invitaturum, ne despicias invitantem. Si dixerit, ascende superius, obtempera jubenti: sin autem, dum ei placuerit, permane in ea vocatione in qua vocatus es. Nam jubenti descendere obtemperabis. Unum est quod ad redimendum favorem, si deest, consulo scilicet te facias, non ut simules, meliorem. Quod si virtutis odio displices, non multi facias placere, quibus ipsa displicet, nisi facias ut ipsa complaOpportune tamen omnia, memor ejus, qui ut omnes lucri faceret, omnibus omnia factus est. Non est enim a præcipiti et abrupto initianda correctio: dehortari autem, ne aliqua ex causa promotionis tuæ pactionem ineas, superfluum scio, quoniam mihi notus es, nec de archidiaconatu in filium Hardingi conferendo, movearis, quoniam rumor vanus est, qui multos plerumque sollicitat. Si quidem antequam episcopus sis, nullius auctoritate alii dabitur: quum episcopus fueris, tuum erit ipsum dare cui volueris. Preces forte interim, aut postea audies, sed ut exaudias, ex tuo, non ex alieno pendebit arbitrio. Quod si trepidaveris ubi non est timor, increpabit te is, cujus, auctore Domino, minister futurus es, quibus increpatus est verbis, Modicæ fidei, quare dubitasti? In summa consilium tuum ex magna parte in domiuo archiepiscopo est, cui Deus dedit jam aliquantulum convalescere, ut tibi possit consulere. Sinc eo super hoc nihil facies, quicquid faciant filii Belial, tu et filii pacis ad diem vocationis, sicut vobis præscriptum est, venietis. Veniant autem cum cæteris, aut præ cæteris magister B. filius Reinfredi peccator, fraterculus meus, et quicumque nostrorum sunt, immo

Dei. Prior quoque Plinton. et abbas Tavistoch, si tamen sapiunt pacem. Et tu si potes sine turpitudine conscientiæ et famæ declinare indignationem æmulorum, id facias. Nam quæ cura de mobilibus? Ego te non curo, nisi præcipue mores curaveris. Valete cum fratribus meis, et aliis, de quibus optare debemus ut valeant. Hoc tibi impertiuntur domestici nostri, quos valere desideras.

EPISTOLA XCI.

GRATIAS quantas possum refero sublimitati et fidei vestræ, quæ me per tot terrarum et maris spatia dignata est scripti sui solatio recreare. Fortunæ quidem sævitiam, dum in utrumque nostrum sæviebat vehenienter exhorrui, sed ex quo spiritus ejus, vobis reddita quiete detumuit, auram mihi, et si non sentire, vel certe, auctore Domino, et vestra faciente industria, prospicere videor mitiorem. Quod si exigentibus peccatis meis, spem meam, quod absit, falli contigerit, forti et læto animo per misericordiam Domini corpus meum flagello dispensationis divinæ subjiciam, certus quod nulla nocebit adversitas, si îniquitatis jugo colla subtraxero. Porro mentis meæ angustias serenat testimonium conscientiæ innocentis, quæ illius solius veretur judicium, ante cujus tribunal convenient in brevi dives et pauper, et cogentur omnes filii hominum pro se reddere rationem. Cæterum innocentiam meam quid attinet excusare, quum eam sanctitas vestra plenius et planius noverit ? Sicut fuerit voluntas in cœlo, sic fiat. Bis exulat, qui domi exulat, et peregrinantes interdum, gratiam præordinatæ felicitatis non deserit.

EPISTOLA XCII.-AD MONACHOS DE N.

Monachis de N.

OMNEM animam potestatibus superioribus subjicit Spiritus sancti per apostolum suum emissa præceptio, cui quisquis resistit, divinæ dispositioni convincitur contraire. Virtus si quidem obedientiæ est, qua divinis humana, terrena cœlestibus sociantur. Cujus contemptores, quantum in se est, scindunt ecclesiæ unitatem, et dirumpunt compagem spiritus, quæ consistit in vinculo pacis. Unde de vestra fraternitate, quæ per misericordiam Dei, arctioris vitæ professa est regulam, et eminentissimæ religionis assecuta est gradum; satis admirari non possumus, quod mandatum domini papæ et nostrum hactenus contempsistis. Quum enim vos ex mandato apostolico sæpius, ut oportuit, et forte sæpius quam oportuerit paterna diligentia commonuissemus, quatenus decimas Roffensis ecclesiæ Paridi archidiacono ut justitia exigit restitueretis, iteratis præceptis non modo non profecimus, sed nec subjectionis, aut alicujus humilitatis verbi aut operis testimonio, nobis apparuere vestigia. Quia ergo, licet nostram æquanimiter interdum portare possimus injuriam, contemptum domini papæ dissimulare non possumus, nec debemus, vobis præcipiendo mandamus, ut omni occasione et dilatione remota, præfatas decimas memorato archidiacono juxta mandatum apostolicum restituatis, a divinis, secundum statuta patrum, abstinentes, donec domini papæ mandatum, et nostrum impleveritis: ecclesiam quoque nullus vestrum præsumat ingredi, dum crimine inobedientiæ, scelus ariolandi et idololatriæ perpetretis.

EPISTOLA XCIII.-AD EPISCOPUM NORWICENSEM.

Episcopo Norwicensi.

DILECTI filii nostri R[icardus] de Dractona, et A. frater ejus,. sua nobis conquestione flebiliter suggesserunt, quod in injuriam sacrorum Canonum et nostram a filio nostro R. archidiacono Norwicensi injuste tractati sunt, nec eis potuerit apud eundem archidiaconum interposita appellatio suffragari. Adjiciunt etiam, quod, postquam fuerat ad nos appellatum, fraternitas vestra sub regiæ jussionis obtentu quadam imagine judicii jamdictum A. advocatione ecclesiæ S. Andreæ de Ringet conata sit spoliare, ut in R[ad.] extraneum transferretur, unde et idem R[ad.] ausu sacrilego, assentiente sibi, sed et patrocinante R. archidiacono, prædictam ecclesiam memorato Ricardo qui eam judicio nostro, et fratrum qui aderant, legitime possidebat, præsumpsit auferre. Super his autem quia testibus et instrumentis nobis fidem facere parati erant non potuimus non moveri. Veruntamen, ut merita totius causæ partium assertione plenius agnoscamus, terminum quem vestra dilectio postulavit, partibus duximus indulgendum, omnibus tamen in irritum devocatis, quæ post appellationem præsumpta sunt. Licet enim interdum propriæ personæ æquanimiter injurias supportemus, injuriam tamen sanctæ Cantuar. ecclesiæ, et contemptum sedis Apostolicæ, cujus vice fungimur, dissimulare non possumus, nec debemus. Hujusmodi ergo auctoritate sæpe fatum archidiaconum Dominica, qua cantabitur, Cantate Domino, nostro conspectui apparere jubeatis, prænominatis fratribus R[icardo] et A. super damnis. et injuriis responsurum, et inobedientia, et contemptu domini papæ et nostro, et participatione sacrilegii,

R. quoque de Passu. generum archidiaconi ad sedem apostolicam excommunicatum transmittatis, eo quod instinctu diaboli presbyterum interfecit. Noverit autem archidiaconus quid eum consequatur, si prædicto sacrilego communicare ausus est, dum a participatione ejus ecclesiam abstinet. Præcipimus ut ecclesiam de Ringet cum ablatorum integritate prænominato R[icardo] restitui faciatis. Quod si Rad. extraneus nostris et vestris mandatis obedire contempserit, in eum severitatem ecclesiasticæ disciplinæ exercere non differatis. Si autem adversus Ricardum aliquid juris sibi competere crediderit, illud media æquitate, ubi justum fuerit, postmodum poterit obti

nere.

EPISTOLA XCIII.-AD MAGISTRUM GAUFRIDUM. Amico et cognato suo magistro G. suus Joannes Sar. salutem, et siquid ea jucundius.

Quum sæpe, rarius tamen quam vellem, litteras vestras receperim, nullarum gratior fuit adventus, quam illarum quæ mihi sub domesticæ eruditionis auctoritate necessitatem veritatis indixerunt. Gaudeo namque quod de thesauro scientiæ vestræ nunc tandem probitatis exemplum, quod vobis reservabatis, et mihi communicatum est. Potero quidem his et similibus animari ad fortia, et Domino provehente, ad altiora conscendere, si mihi propitiationis suæ manum porrexerit, qui illorum dumtaxat operum finem illustrat, quorum se meminit esse principium. Et licet illius nostri, quisquis fuerit, sit jucunda memoria, et sententia probabilis videatur, est tamen, ut arbitror, unde morori suo poterit quis exhibere solatium. Magnum equidem est honorum fascibus

« PoprzedniaDalej »