Obrazy na stronie
PDF
ePub

transiret amplexus. Præterea quum ibi præ turba, et mariti sui perversitate non posset audiri, ad dominum Wintoniensem tum apostolicæ sedis legatum accessit, et sicut idem suis litteris testabatur, tandem per sententiam ejus obtinuit, ut ei relicta adultera maritus suus restitueretur. Ipsum quoque judicium episcopi Wintoniensis auctoritate sedis apostolicæ dicebat roboratum, quoniam eam jamdictus episcopus, dum eum controversaretur, consultaverat, scriptum consilii a domino Innocentio sanctæ memoriæ prædecessore vestro, ut aiebant, receperat, in hæc verba. Nos enim originales nunquam, sed domini Wintoniensis litteras super hoc duntaxat accepimus. "Super eo quod interrogastis de sacramento conjugii breviter respondeo, illam quam dixisti a patre conjugem traditam, et ab eo cur tradita fuerat rursum patri commendatam, donec statuta die in suam ille domum traduceret, dico quia legitimo consensu interveniente ex eo statim conjux fuit, quo spontanea pactione sese conjugem esse consensit. Non enim futurum promittebatur, sed præsens firmabatur. firmabatur. Quapropter quicquid postea cum alia factum est, sive in coitu, sive in generatione prolis, tanto reprehensibilius est secundum, quanto verius primum. Constante enim primo, quanto amplius in secundo committitur, tanto magis culpa augetur." Inde quum ex apostolico scripto fuerit divortium celebratum, nec elapso decennio, aut amplius sit aliquo juris remedio sententia attemptata, illud esse matrimonium habendum quod legatus conciliavit, et adulterinum esse amplexum, quem sedes apostolica condemnavit. Ad hæc, jam non est in quæstione utrum illorum matrimonium fuerit, quum hoc liqueat ex re judicata, ex divortio celebrato, ex eo quod usque ad dies vitæ novissimos relicta adultera priori cohæsit uxori. In omnibus

autem articulis sibi copiam testium esse dicebat, ut nec de matrimonio prius contracto, nec de interpellatione sequentis contubernii, nec de divortio canonice celebrato quisquam possit ambigere. Et quidem quum pro se plurima allegaret, maxime rei judicatæ insistebat articulo, et sentertiæ, quam in synodo Londoniensi ubi divortium celebratum, et adversus matrem Mabiliæ a domino Wintoniensi tunc legato, et Londoniensis ecclesiæ vicario latam esse dicebat. Produxit etiam testes quos eidem synodo et divortio interfuisse asseruit. Quia ergo liberi qui ex damnato et illicito coitu, seu ex effusa concupiscentia geniti sunt ab omnis prorsus hæreditatis beneficio excluduntur, eosque nec jura civilia, nec leges agnoscunt, canonumque adeo improbat vigor, ut nec alimenta decernat, sed quodammodo juri quod illa subtrahit, adquiescat, ipsam tanquam paterni criminis argumentum, a totius hæreditatis spe contendebat esse arcendam. Ad hæc Mabilia ad cognati sui calumniam depellendam parentes suos Willelmum et Adeliciam legitime conjunctos asserebat, et nuptias non clandestinas, sed solemnes in facie ecclesiæ contraxisse. Non multum tamen inficiabatur, quin pater suus Willelmus, pactum sponsalitiorum de Albreda ducenda, quum pater ipsius antequam duceret Adeliciam Mabiliæ matrem, inierit, sed illud usque ad matrimonium pervenisse negabat, sed quia matrimonium in contrahendo et distrahendo liberum esse debet de consensu partium pactum sponsalitiorum, utrumque dixit esse remissum, quod ex eo probare nitebatur, quod testes apparebant parati probare, patri Albredæ pecuniam, quam Willelmus ab eo receperat esse refusam adjiciebant etiam Albredam, et patrem ejus omnem obligationem, quæ intercesserat, ex causa matrimonii, ut sperabatur, copulandi, remisisse Wil

lelmo, et patri ejus, eo quod nuptiarum Willelmi et Adeliciæ pater Albredæ conviva fuerit, et matrimonii hujus promptissimus approbator. Sponsam vero non esse conjugem, tam leges principum, quam decreta pontificum ostendunt, quum desponsata puella possit monasterium præeligere, viro dissentiente, sicut Eusebius auctor est: et leges teste Gregorio nullam infligunt pœnam sponsæ, si ad collegium evolaverit puellare. Præterea conjugium non esse perfectum, quod non confirmat et perficit commixtio corporalis, licet a prima desponsationis fide initium sortiatur. Si ergo initiatis perfecta præjudicant, omnino iniquum est ut sponsalitiorum pactio vero dicatur præjudicasse conjugio. Nam Evaristus papa, quum formam matrimonii contrahendi, et sacrum ritum, qui in ecclesia est, permiserit nuptiarum, ita subjecit: Ita peracta legitima scitote esse connubia, aliter vero præsumpta, non conjugia, sed adulteria, stupra, vel contubernia, aut fornicationes potius quam legitima conjugia esse, non dubitatur, nisi voluntas propria suffragata fuerit, et vota succurrunt legitima. At Willelmus, dissoluto pacto priore, sicut licet, licitas contraxit nuptias, nec umquam consensum adhibuit ut ab illa diverteret cui fuerat legitime copulatus. Divortium vero quod pars adversa objicit, aut omnino non fuisse, aut non recte fuisse celebratum. Siquidem quum justitia, defuncto rege pacis amatore, a regni finibus exularet, et invalescente furore novis gaudentium omnes provocarentur ad omnia, matrem suam Adelitiam nullo jure a conjuge separatam asseruit, sed violenter a domo mariti exclusam pariter et ejectam, et hoc machinatione Gaufridi Londoniensis archidiaconi, qui accepto pretio eam indefensam, inauditam, sed nec inde citatam studuit condemnare, fretus auctoritate domini Wintoniensis, qui et ipse, ut asserit, per sordes

corruptus erat, nondum tamen legationis officio fungebatur. Hoc autem ea ratione nitebatur ostendere, quod Adelicia sanctum virum Albericum Apostolicæ sedis in Anglia legatum, quum a marito excluderetur, adiit, petens sibi super injuria a marito et archidiacono illata justitiam exhiberi: quum ex ratione temporum constet, quod dominus Wintoniensis primum legationis officium nactus sit post exitum a nobis jam dicti episcopi Ostiensis. Exinde vero quum jam dictus Wintoniensis in synodo Londoniensi, ut sedis vacantis impleret officium, præsideret, sæpedicta Adelicia palam prolato legati mandato, quod obtinuerat, petiit super his quibus ab archidiacono et a marito injuriata fuerat, justitiæ supplementum, licet iniquitatis et acceptarum sordium pondus sic judicantis animum depressisset, ut nec domino, nec legato mandante posset erigi ad justitiam exhibendam. Matrimonium vero prius inter Willelmum et Albredam vel ex eo non contractum esse constabat, quod tunc primum inter eos, etiam sponsalitiorum solemnitas in ecclesia et nuptiarum ritus in populi audientia solemniter celebratus est, quando per fraudem jamdicti archidiaconi et episcopi Wintoniensis, uxor a marito projecta est, et hujus quidem rei testes præsentialiter apparebant. Fuit ergo, ut dicebat, aut de facto, aut de jure nulla sententia, qua absens condemnata est, non contumax, sed indecitata, quum constet sententiam nihil habere fortitudinis, quæ contra solemnem ordinem judiciorum lata est. Replicabat et multa de privilegio personarum et ignorantia juris quum parentibus aut propter militiæ cingulum, aut sexus infirmitatem liceret ignorare, illud habere vim conjugii quod conjugii præcedit initium, quod ex auctoritate legum et canonum, non ad matrimonii nexum convaluit, quod prisca consuetudo apud nos hactenus

in consummatione matrimonii non agnovit: patrem quoque, dum ageret in extremis, sicut Gillebertus venerabilis abbas Colecestriæ litteris suis, non signatis tamen, sed testibus munitis, et alii religiosi qui adfuerant, testabantur, palam pœnituisse dicebatur, quod fraudulentiæ jamdicti archidiaconi in ejicienda uxore adquieverat. Sed quicquid inter parentes actum fuerit, sibi aut liberis non debere obesse asserebat, eo quod archidiaconus aut episcopus Wintoniensis nihil contra liberos pronuntiassent, sed hoc quoties conveniebantur expresserint, sicut plures testabantur, se nihil pronuntiasse adversus liberos illius matrimonii, quod tamen infirmare moliebantur. Unde, ut asserebat, et illustris Blesensium comes Theobaldus, princeps quidem justitiæ amator, et juris Cismontani peritissimus, ad quem ipse Wintoniensis liberorum causam transmiserat, eo quod ad ipsum res ipsa jure feodi pertinebat, accitis potioribus episcopis Galliæ, ex consilio eorum aliorumque sapientum, causa cognita, patre defuncto, eos legitimos agnovit hæredes, eisque obesse non debere censuit, quicquid in fraudem eorum dolus artifex procuravit. In his autem omnibus se dicebat copia testium abundare, eosque in plurimis producebat articulis, sed Ricardus, insistens rei judicatæ, ab articulo illo avelli non poterat, quin oporteat tenere sententiam, quæ non modo elapsis decem legum diebus, sed toto vicennio juris nullo remedio attemptata est. Producebat et testes quibus nitebatur ostendere, se ab avunculo suo Willelmo institutum hæredem, et alios tanquam spurios abdicatos. Sed nec privilegium obesse personarum dicebat, quum factum proprium nulli liceat ignorare. Licet enim Willelmus pater Mabiliæ miles fuerit, tamen ignorare non debuit quid egerit quum Albredam receperit in uxorem, non spe quidem futuri, sed

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »