Obrazy na stronie
PDF
ePub

EPISTOLA LXXXIII.—AD ALEXANDRUM LINCOLN.

EPISCOPUM.

Lincolniensi episcopo Alexandro.

TOTIUS ecclesiæ periclitatur salus, si remigium, cui Petrus præsidet, manibus committitur impudicis. Navem piscatoris egregii ecclesiam esse scimus: Romanum pontificem principis apostolorum non ambigimus esse vicarium, qui, sicut rector clavo navem, ita sigilli sui moderamine ecclesiam regit, corrigit, et dirigit universam. Hujus ergo sigilli corruptio universalis ecclesiæ periculum est, quum ad unius signaculi notam solvi et claudi possint quoruinlibet ora pontificum, et culpa quælibet impunita pertranseat, et innocentia condemnetur. Unde in eos qui hoc attemptare præsumunt, animadvertendum est, sicut in hostes publicos et totius ecclesiæ, quantum in ipsis est, subversores. Horum unus apud vos latitat, A. s. de Grimelinche qui crimen falsi, quod in apostolicis commisit apicibus, perjurio cumulans, anathematis vinculo meruit innodari. Præcipimus itaque ut ipsum publice excommunicatum denuncietis, et si comprehendi potest, sicuti manifeste perjurum et falsarium ad nos faciatis adduci. Ne vero crimen falsi ipsum commisisse dubitetis, exscriptum litterarum domini papæ vobis transmitti præcepimus, quas penes se bullatas esse, ipse et Jordanus presbyter jura

verunt.

EPISTOLA LXXXIV.

ECCLESIA sanctæ Trinitatis Londoniensis, adversus Martinum de Waltham agens, decimas quasdam pertinentes ad ecclesiam de Welcumeston. et quas in

die consecrationis jam dictæ ecclesiæ Radulfus Rotundus obtulerat, episcopo Londoniensi præsente et approbante, sibi restitui postulavit, dicens se eisdem absque judicio spoliatam, tantoque jus suum dicebat esse liquidius, quanto pluribus in vicinia constabat quod has decimationes ab antecessore Martini et ecclesia de Waltham Canonici sanctæ Trinitatis evicerant. Quum vero causa hæc diutius in foro Londoniensis ecclesiæ pertractata esset, ad audientiam vestram per appellationem translata est: tandemque Martinus, qui delationes plures ex variis causis obtinuerat, post juramentum de calumnia hinc inde præstitum, et hoc de consensu et petitione partium, dies peremptorius, licet hoc Martinus inficiaretur, præfixus est, quo quum suam canonici vellent fundare intentionem, jam dictus M. oratorias exceptiones eis opposuit, dicens sibi aliquid per canonicos abesse, eo quod datis fidejussoribus obligatus erat ad conservandas præfatas decimas, usque ad litis decisionem, et quia eas distrahere non licebat, sibi præjudicium factum asseruit. Ad hæc canonici se nullam obligationem a Martino extorsisse, vel aliquem nomine eorum constanter asserebant. Ille quoque qui fidejussores a Martino susceperat, se neque nomine, neque mandato canonicorum eos sicut jurare paratus erat, accepisse dicebat: sed quia decimationes litigiosas esse videbat, sibique nolebat in hac parte prospicere, ne forte ab eo repeti possent, si eas imprudenter injusto exactori solvisset. Idem etiam fidejussionis obligationem Martino remisit, et fidejussoribus suis: unde quum interloquendo pronuntiaretur, hanc exceptionem nequaquam sufficere ad causæ dilationem, et ut Martinus in causa procederet exigeretur, ad vestram audientiam appellavit ad Quasi modo geniti.

EPISTOLA LXXXV.-AD PETRUM CELLENSEM

ABBATEM.

Domino Cellensi Abbati.

NON est novum quod mihi vestra benignitas alimentorum subsidia procuravit, quæ sic meam in terra aliena paupertatem excepit, ut nec patris munus, nec maternus mihi deesse videretur affectus. Magnum quidem erat sic exuli providere, ut apud exteras nationes civium commoditatibus fruerer, sed multo majus est quod mihi diligentia vestra prospexit, ne a natalis soli dulcedine, qua totius humani generis universitas capitur, perpetuo exularem. Vestrum namque munus est, quod reversus sum in terram nativitatis meæ: vestrum munus est quod principum virorum assecutus sum notitiam, familiaritatem, gratiamque multorum: vestrum munus est quod florere in patria videor, et auctore Domino multis præferri concivibus, et coetaneis meis. Sed quid est quod liberalitatis et munificentiæ vestræ titulos membratim exequor, quum illorum numerus et immensitas sic totum animum impleant, ut effluant, et totius mentis capacitatem exsuperent? adeo quidem, ut vel illa sola, quæ non sufficio recordari, debeant meruisse quicquid sum et possum. Obligatus itaque sum, ut nulla gratiarum actione valeam liberari, quum merita vestra omnes conatus meos absorbeant, præsertim quum devotio vestra me sibi continuis obliget beneficiis. Nam et mihi panem quotidianum procurat vestra dignatio, et quæ pauperem pascere consueverat temporalibus alimentis, nunc alias abundantem, æternæ vitæ quodammodo deliciis reficis. Profecto cuicumque cibus hic non dulcescit, infatuatus est insipienti languore palati, et nescio quo pane eget

Jam mellitis potiore placentis,

Utque sacerdotis fugitivus liba recusat.

Quis enim in tanta panum abundantia non reficiatur, quum nemo regum delicatiores in mensa sua conspexerit? quis plures umquam delicatissimi panis congessit species? habet enim satietatem sine fastidio, et dulcem sine defectu et inanitione esuriem : conferunt et miro condimenti gratiæ, quos terrena deprimit inhabitatio, felici superiorum evectione suspendunt. Unde manum correctionis eis apponere non præsumo, quia nihil invenio in eis corrigendum, qui eos tanta aviditate vorasse voluerim, ut nec de substantia sensuum aut specie verborum elabatur mihi mica, vel tenuis. Micas enim et crustula Domino auctore deglutiam: cæterum novit experientia vestra, quia non in solo pane vivit homo, et quod potationis assiduitas apud exteras nationes fecerit Anglos insignes. Unde justum arbitror ut egregie cibato propinetis, et cui apposuistis et panem, porrigatis et poculum. Jam enim sitio, poteroque vorator panum in siccitate strangulari, nisi clementia vestra mihi vinum provideat. Hoc itaque vobis paratius est quam cœlia, quæ a nostratibus usu vulgari cervisia nuncupatur. Ego tamen utriusque bibax sum, et non abhorreo quicquid inebriare potest. Sed quoniam vobis est copia, teste illo veteri amico meo, qui numquam "nisi potus ad artes prosiluit," versusque faciebat, qui numero syllabarum et pedum Virgilianos versus excederent. Præ cæteris inebriantibus unum peto, ut sit, quod pane confirmatum exhilaret. Porro inter cæteras, vinea domini Soreth vobis notior est, et quæ ad usum ejus faciunt instrumenta omnia penes vos esse non ambigo. Extruxistis ibidem et vos torcular, cujus interveniente officio vobis vinum frequenter exprimitur, in usum conver

sionis peccantium, aut jucunditatem devotionis, et salutem fratrum, et utilitatem omnium auditorum: et nunc quidem rubet in calice passionis, nunc albet in sanctitate et munditia castitatis: nunc fervet caritate, nunc redolet hilaritate conversationis honestæ: subtiliatur interdum, ut conferat delicatis, nunc solidus est, ut rudioribus proficiat et ignaris. Sunt et illæ differentiæ, quas enumerare longum est, quarum quamlibet Falerno prætulerim aut Panormitano, aut Græco, quo me Siculus cancellarius ad pernitiem salutisque dispendium potare consueverat. Peto itaque, ut inde mihi faciatis copiam, aut misericordiam, ita tamen quod Anglico et potori sufficere debeat. Alioquin potero vos nota proditionis inurere, et convenire doli, qui me panibus ingurgitastis, et quo in usum digeri possint subtrahitis potum, utique Gallorum consuetudine, ut quos invitant ad mensam dimittant sæpe sobrios, nunquam siccos. Hæc hactenus qualiter ille vilis apostata Radulfus vobiscum, et cum fratre Thoma egerit, me alia vice vobis scripsisse memini, sed postmodum idem Radulfus ob hoc publice excommunicatus est, jussusque comprehendi si inveniri posset. Litteras vestras me præsente, et interpretante tradidit frater Thomas comiti Hugoni, sed non profecit quicquam, eo quod se totius negotii comes ignarum esse dicebat. Moratus est huc usque nobiscum frater Thomas, et circa nos, quum præceperitis reversurus. Sed quia neminem cognatorum vidit adhuc, eos si placet vestra licentia visitabit antequam redeat. Ego autem famulum inveni, et facienda præscribo. Ad hæc precor, ut Thomam nostrum, qui diu vobiscum, et pro vobis laboravit, sicut ego conscius sum, commendatum habeatis, ut tam ipse quam alii Anglici, dum honestas permiserit, preces meas sibi sentiant profuisse. Jacobum quo

« PoprzedniaDalej »