Obrazy na stronie
PDF
ePub

ceret alii, aut quæstum faceret sibi, spoliare. Sed amodo erit, auctore Domino, alienissimum. Non ad injuriam alicujus hæc scribo. Sed depingo organum Satanæ, quod sub pallio hujus quandoque videmus latitare: latitare inquam, at insanire et debacchari rectius dixerim. Nomen enim honestum et utile, et a sanctis patribus proinde institutum est, sed sub velamine pietatis, rectique officii, vesanit actio impudica, cæca ambitio, crudelitas impia, insignis avaritia, impurus et impudens questus. Quid delatore sene, sacerdote, impurius, impudentius, aut nequius? Numquid tantam famæ et conscientiæ jacturam faciet, ut placeat satellitibus curia? aut quomodo si eis displicuerit, ministrabit? In summa, aut illos, aut vos habebit infestos, quum neutrum ei expediat, aut suis. Parcite ergo amico, nec ei multorum, et quod maxime veremur, Domini inimicitias procuretis. Noveritis autem quia dominus archiepiscopus petitionem vestram omnino reprobat, nec aliquem ex amicis decanum hujusmodi, id est delatorem convicaneorum, fieri sustinebit.

EPISTOLA LXXVIII.-
-AD CANCELLARIUM ANGLIE.

JUXTA mandatum dilectionis vestræ, litteras domini mei ad dominum regem et vos sub ea auctoritate conceperam, ut vobis redeundi festinata necessitas indiceretur, nisi crimen inobedientiæ malletis incurrere, et cum pœna anathematis dispendium bonorum, quæ a Cantuariensi ecclesia habetis, sustinere. Cæterum ad preces regias ab insperato per Hugonem de Doura domino meo porrectas cum blanditiis et promissionibus transmissis, hunc coactus sum, urgente mandato domini mei, temperare rigorem, et necessitati

publicæ aliquid indulgere. Si enim vera sunt quæ dicuntur a redeuntibus, et utinam vera sint, rex et tota curia adeo pendent de consilio vestro, ut nec spes pacis immineat, nisi eam vestra prudentia præfiguret. Unde dominus meus quandoque hæsitare cœpit quid sit quod dominus rex et vos super reditu vestro maturando aut differendo interdum contraria postulastis et scribitis, quum in aure et ore vulgi sonet, vobis esse cor unum et animam unam, vel urgente familiaritatis amicæ stimulo idem velle, et idem nolle necesse sit vobis. Quæsivit etiam quandoque an aliqua in re ista posset esse collusio. Et ego, quid veritas habeat mihi videor præsentire, et quodammodo statum absentis et laborantis præsentialiter intueri. Quum itaque litteras conceptas damnare compellerer, fluctuare cœpi, an expediret nuntium magis retinere, quam mittere. Sed quia jam accepta licentia, quam præmachinati eramus, egressurus erat, sedit tandem animo, vestrum animum explorare, litterasque quam urgentes potui, licet aliquid indulgeat regiæ voluntati, vobis et illi transmittere procuravi. Porrigit per vos et per litteras suas preces dominus noster regiæ majestati, confiditque se fore audiendum, si vos operam dederitis promovendis illis. Nec unquam memini ipsum aliquid affectuosius postulasse: et quidem honestæ sunt, et quas justum est exaudiri, et quarum repulsa ei non modo confusionem, sed et diffidentiam gratiæ, quam semper promereri studuit, super omnia reportabit. Hoc autem est ut de promovendo in ecclesia Exoniensi magistro B[artholomæo] Exoniensi archidiacono, viro honesto et litterato, et pro quo fidejubere audet, regium consensum et auctoritatem obtineat: sæpeque familiaribus suis dicit, illis tamen duntaxat, quibus hoc verbum communicare licet, se non multam habere gratiam domini regis,

si repulsam patiatur, de persona honesta et literata, quum Robertum filium Hardingi de persona illiterata, et inutili pridem audierit, nisi per canonicos Exonienses, et alios timentes Dominum, consensus ille fuerit impeditus. Scripsit enim super hoc dominus rex, ipsumque archiepiscopum in lecto languoris decumbentem, quidam sollicitare ausi sunt, ideoque donari sibi petit, quod canonice fieri potest, quod contra canones pecunioso pridem indultum est. Fama est apud nos quod trium vacantium episcopatuum reditus ad liberationem vestram vobis dominus rex concesserit, sed non ideo minus de patrocinio vestro in opere isto confidit. Multa quidem sunt quæ in hac parte poteritis allegare, nec dubito de affectu, si ei operam dare placuerit. Nota est industria vestra, et quid Lincol. quid Eborac. et in aliis multis egeritis, neminem nostrum latet. Dimittite animam patris vestri, accepto beneficio petitionis, hilarem, et preces illius faciatis audiri, qui, sicut ipse litteris suis domino regi scribit, nihil ulterius petiturus est: verba sua in ore nuncii posuit, eique dedit in mandatis, ut in omnibus id loquatur et faciat, quod ei prædictaveritis. Noveritis autem, quia si distuleritis usque ad adventum domini regis, petitionis effectum, eo ipso putabit quod in mortem ejus dilatio quæratur. De his satis, præsertim sapienti. De cætero mihi et magistro Willelmo de Slidis clerico vestro, de exhibenda justitia duo brevia domini regis necessaria, juxta formam petitionum quas vobis transmitto. Valete, et quod placuerit, transcribite. Hoc autem sciatis, quia vobis modis omnibus expedit, ut ante exitum domini nostri redeatis, et si vos incontinenti oportuerit transfretare. Valete iterum et semper. Novit Dominus quia ille, pro quo dominus archiepiscopus sollicitat, totius hujus verbi ignarus est.

EPISTOLA LXXIX.

Forma Eligendi.

Ex relatione nobilis viri Ricardi comitis Devoniæ et Alani de Furnellis, qui se interfuisse asserunt iis, quæ sanctæ memoriæ R. prior vester agens in extremis disposuit, nuper accepimus, quod præfatus amicus Domini interrogatus a vobis quem fratrum, si ipse forte in fata concederet, sibi duceret subrogandum, fratrem Ricardum ex nomine designavit, suadens, et pia, qua præditus erat, modestia, sub imagine consilii præcipiens, ut omnes ipsius obtemperaretis arbitrio. Observandum quidem erat sancti patris mandatum, præsertim illud quod dictabat Spiritus Deo plenus, quum de carnis ergastulo migraret ad Christum. Nunc autem, sicut nos ab intermeantibus de novo accepisse dolemus, post mortem sancti viri expetivit vos Sathanas, ut per Petrum de Tantona, et Willelmum fratrem ejus, vos in cribro ventilet levitatis, et ejectis parietibus e regione, eam, quam in vobis sanctus pater fundaverat, scindat et dissipet unitatem. Plane quicumque hoc moliuntur, quantum in ipsis est, Christum exterminant de medio vestri. Siquidem in sanctitatis et justitiæ pace factus est locus ejus, sine qua nemo videbit Dominum. Inde est quod universitati vestræ in virtute obedientiæ præcipiendo mandamus, quatenus fratri memorato, quem vobis pater decedens præfici voluit, in omnibus quæ ad Dominum sunt fideliter obediatis, donec in ecclesia Exoniensi, cui domus vestræ custodia duplici jure, spiritualium et temporalium, commissa est, auctore Domino possimus ordinare pastorem, sine cujus præjudicio interim hoc præcipimus observari. In eos autem qui præfati prioris dispositioni adver

sari præsumpserint, jubemus severitatem canonicam exerceri, ratam habituri sententiam quamcumque in Petrum, et Willelmum, aut alios complices eorum, si quos habent, sæpedictus Ricardus a priore prænominatus protulerit.

EPISTOLA LXXX.

LATOR præsentium, Londonia oriundus, ut ait, de genere suo diligentius, perscrutatus, locum natalem citra Cornubiam ulteriorem non potuit invenire. Is amicus noster, si vera sunt quæ proponit, a quodam decano vestro spoliatus est, et longe aliter injuriatus, quam civem Londinensem oporteret. Præceperat dominus rex, ut accito decano, et complicibus ejus, causam hanc dominus archiepiscopus examinaret; sed quia de prudentia vestra et justitia confidit plurimum, eam committit vobis, ut ad faciem potentioris adversarii, Dominum in paupere, si veritati innititur, attendatis. Alioquin ad exhibendam concivi nostro justitiam, regio mandato, non sine vexatione decani, urgetur archiepiscopus. Seria res est, etsi pauperum spolia decani et archidiaconi ludum ducant. Quidni? aliorum tristitia in eorum gaudium cedit, in quorum manibus iniquitates sunt, et sinistra eorum aut repleta est muneribus, aut eis inhiat. Hæc enim hominum monstra dextras non habent. Sicut enim quidam in virtutis exercitio ambidextri sunt, sic isti ambilævi convincuntur ab avaritia et rapina. Hæc adversum archidiaconorum rabiem, pro paupere concive nostro quem secretus ulterioris Cornubiæ sinus juxta turrem Londoniensem edidit. Quod autem ad statum domus nostræ pertinet, idem est qui fuit, et paulo lætior. Nam metus ille, quem vobis episcopus Roffensis, et Radulfus noster incusserant, supervacaneus extitit,

« PoprzedniaDalej »