EJUS NOMINE CIRCUMFERUNTUR Ex variis Editionibus et Codicibus manu exaratis, Gal- Ediderunt CAROLUS ET CAROL. VINCENT. DE LA RUE Carol. Henric. Eduard. Lommatzsch TOMUS XVII. Berolini 1844. Sumtibus Haude et Spener. 0. EPISTOLAE cum datae tum acceptae ab ORIGENE. Fragmenta ex Libris Ejusdem de Resur- Liber denique de Oratione. Ex Nova Editionum Parisiensis, Basileensis, Oxoniensis Edidit Carol. Henric. Eduard. Lommatzsch Philos. Dr. Theolog. Licent. ejusdemq. in Seminar. Viteberg. Berolini 1844. PROLEGOMENA. In fronte Tomi hujus epistolas posuimus cum datas, tum acceptas ab Origene. Subsequuntur fragmenta ex Origenis libris de Resurrectione, atque ex libris Stromatum. Agmen claudit liber Origenis de Oratione, satis amplo quidem, cum ex re esse videretur, commentario jamjam instructus, ampliore tamen, si Deus vires mihi dederit, in medium posthac proferendus. Quocirca huic quoque Tomo ea solummodo praefixisse sufficiat, quae Ruaeus Tomo I. in praefatione disseruit, et ipsa ad Tomos praecedentes non minus, quam ad sequentes, Tomo XVII. incluso, spectantia, et quae, ut nunc est, aptiorem locum vix possint obtinere ac ne vix quidem. Habet autem Ruaeus haecce: Inter1) veteres ecclesiae graecae scriptores nullus fere est, qui de se tantam, quantam Origenes, eruditionis famam reliquerit apud posteros. Ad hu→ manas disciplinas quod attinet, Dialecticam, teste Hieronymo, 2) Geometriam, Arithmeticam, Musicam, Grammaticam, Rhetoricam, omniumque philosophorum sectas ita didicit, ut studiosos quosque saecula 1) Cfr. ed. Ruaei Tom. I. Fol. I. seqq. |