Obrazy na stronie
PDF
ePub

gesta renititur, quasi mare clausum tenetur. Quod A Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat, quasi de

918 etsi intus tumultuosis cogitationum fluctibus mentem percutit, statuta tamen bene vivendi littora non excedit. Quod mare quidem in tumore se erigit, sed dum fixa deliberatione cordis illiditur, fractum redit. Beatus igitur Job ne sibi tribust quod contra procellas cordis fortiter stat, voce divina audiat:

vulva procedens, et cætera. Ac si ei aperte diceretur : Incassum te exterius in bonis operibus pensas, si non me interius, qui in te tentationis undas compesco, consideras. Ut enim tu fluctus ferre possis in opere, meæ virtutis est, qui fluctus frango tentationis in corde.

LIBER VIGESIMUS NONUS.

Explicantur capitis XXXVIII versus duo supra viginti a 12 ad 33 inclusive; multaque docentur, præsertim de Satana artibus et insidiis, de gratia, de prædestinatione, reprobatione occultisque Dei judiciis.

CAPUT PRIMUM

1. Dei Filius in æterna nativitate nobis ignotus, nasci voluit in tempore, ut se imitandum præberet. Dominus Deus noster Jesus Christus in eo quod virtus et sapientia Dei est, de Patre ante tempora natus est (I Cor. 1, 24); vel potius quia a nec cœpit msci, nec desiit, dicamus verius semper natus. Non autem possumus dicere semper nascitur, ne imperfectus vi◄ deatur. At vero ut æternus designari valeat et perfectus, semper dicamus et natus, quatenus et natus ad perfectionem pertineat, et semper ad æternitatem, ut quocunque modo illa essentia sine tempore temporali valeat designari sermone; quamvis hoc ipso quod perfectum dicimus, multum ab illius veritatis expressione deviamus, quia quod factum non est non potest dici perfectum. Et tamen infirmitatis nostræ verbis Dominus condescendens, ait: Estote perfecti, sicul et Pater vester coelestis perfectus est (Matth. v, 48). In illa itaque nativitate divina ab humano genere cognosci non poterat; proinde in humanitate venit ut videretur, videri voluit ut imitaretur. Quæ carnis nativitas despecta visa est sapientibus mundi; contempserunt namque infirma humanitatis ejus, Deo hæc indigna judicantes. Cui tanto magis homo debitor fuit, quanto pro illo Deus etiam indigna suscepit. Quia enim non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes (I Cor. 1, 21). Ac si diceret : Cum Deum, qui est sapientia, nequaquam per sapientiam suam mundus inveniret, placuit ut Deum hominem factum bper humanitatis stultitiam cognosceret, quatenus ejus sapientia ad nostra stulta descenderet, et lucem supernæ prudentiae luto su carnis illuminata nostra cæcitas videret. Natus igitur ex Patre sine tempore, ex matre nasci est dignatus in tempore, ut per hoc quod ortum suum inter initium finemque concluderet, humanæ nientis oculis ortum, qui nec initio sumitur, nec fine angustatur, aperiret. Unde bene hunc ad beatum Job dicitur :

[blocks in formation]

B

[blocks in formation]

2. Orto Domino, Ecclesia tanquam aurora a tenebris in lucem versa. Subaudis ut ego. Ortus quippe divinitatis ejus ante et post non habet. Cui dum semper esse est per æternitatem, dum omne quod labitur circumscribit, intra semetipsum temporum discursus claudit. Ortus vera humanitatis ejus, quia et cœpit, et desiit, et ante et post habere a tempore accepit. Sed quia, dum ipse umbras nostræ temporalitatis suscepit, lumen nobis suæ æternitatis infudit, d recte fost hunc ortum quem creator sibi in tempore condidit locum suum sine tempore aurora cognovit. Quia enim diluculum vel aurora a tenebris in lucem vertitur, non immerito diluculi vel auroræ nomina omnis electorum Ecclesia designatur. Ipsa namque dum ab infidelitatis nocte ad lucem fidei ducitur, velat auroræ more in diem post tenebras splendore supernæ claritatis aperitur. Unde et bene in Canticis C canticorum dicitur. Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens (Cant. vi, 9)? Sancta enim Ecclésia cœlestis vitæ præmia appetens, aurora vocata est, quia dum peccatorum tenebras deserit, justitiæ luce fulgescit.

D

4

[Vet. 11.] 3. Quandiu vivimus, aurora est, non perfectus dies. Habemus tamen subtilius aliquid quod considerata qualitate diluculi vel aurora pensemus. Aurora namque vel diluculum noctem quidem præteriisse nuntiant, nec tamen diei claritatem integram ostentant; sed dum illam pellunt, hanc suscipiunt, lucem tenebris permistam tenent. Quid itaque in hac vita omnes qui veritatem sequimur, nisi aurora vel diluculum sumus? quia et quædam jam quæ lucis sunt agimus, et tamen in quibusdam adhuc tenebraram reliquiis non caremus. Per Prophetam quippe Deo dicitur: Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII, 2). Rursumque scriptum est: In multis offendimus omnes (Jac. 111, 2). Paulus quoque Vaticana et Gussanv., quibus favet Corb. Germ. Mss., legitur recte per hunc ortum. Ubi satis mirari non possumus acerbas Jamezii adversus Romanos Editores querelas. Quis, inquit ad hunc locum, excusare poterit extremam supinitatem Romanensium, etc. Quasi vero priores ita scripserint; et eadem lectio non reperiatur in Edit. Basil. 1505 et 1514, in Paris. 1488, 1495, 1518 et 1571, etc.

ait: Video aliam legem in membris meis repugnantem A desiderium habere se diceret dissolvi, et cum Christo legi mentis meæ, et captivum me ducentem in lege peccati, quæ est in membris meis (Rom. vii, 23). Ubi ergò lex peccati 919 cum lege mentis contendit, profecto adhuc aurora est, quia lux quæ jam emicuit, necdum prætereuntes funditus tenebras pressit. Adhuc aurora est, quia dum lex carnis legem mentis, et lex mentis legem carnis percutit, inter se vicissim lux et umbra confligit. Unde rursum Paulus cum diceret: Nox præcessit (Rom. xi, 12), nequaquam subdidit, Dies venit, sed Dies autem appropinquavit. Qui enim post discessum noctis jam non venisse sed appropinquasse diem insinuat, esse se procul dubio ante solem post tenebras adhuc in aurora demonstrat.

esse. Et rursum Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Philip. 1, 21). Et rursum : Scimus quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, æternam in cœlis (11 Cor. v, 4). Bene autem post ortum suum locum proprium auroræ ostendisse se perhibet, quia futuræ retributionis beatitudinem, priusquam per corpus ipse innotesceret, in paucorum intellectu continuit. Cum vero humanæ nativitalis infirma suscepit, venturæ claritatis notitiam 920 in multitudinis innumeræ amore dilatavit. Sed cum divini operis mysterium sic misericordia peragat, ut tamen et ira comitetur, quatenus occultus arbiter alios respiciens redimat, alios deserens

4. Dies erit, cum nullæ peccati tenebræ supererunt.
Tunc autem plene sancta electorum Ecclesia dies B perdat, quia cognovimus quomodo per incarnationem

erit, cum ei admista peccati umbra jam non erit. Tunc
plene dies erit, quando interni luminis perfecto fer-
vore claruerit. Tunc plene dies erit, quando nullam
malorum suorum tentantem memoriam tolerans, om-
nes a se tenebrarum etiam reliquias abscondet. Unde
et bene hæc aurora quasi adhuc in transitu demon-
stratur, cum dicitur: Et ostendisti auroræ locum suum.
Cui enim locus suus ostenditur, profecto ex alio ad
aliud vocatur. Quid est enim locus aurora, nisi per-
fecta claritas a visionis æternæ? Ad quem cum per-
ducta venerit, jam de transactæ noctis tenebris nihil
habet. Nunc autem adhuc tentationum molestias su-
stinens, quia per intentionem cordis ad aliud festinat
Ecclesia, ad locum suum tendit aurora. Quem locum
si mente non cerneret, in hujus vitæ nocte remane- C
ret. Sed cum quotidie contendit perfici, et in lucem
quotidie augeri, locum suum jam conspicit, et plene
sibi clarescere solem quærit. Locum suum aurora
considerat, quando sancta anima ad contemplandam
conditoris sui speciem flagrat. Ad locum suum per-
tingere aurora satagebat, cum David diceret : Sitivit
anima mea ad Deum vivum, quando veniam et appa-
rebo ante faciem Dei (Psal. XLI, 3)? Locum suum ve-
ritas auroræ monstrabat, cum per Salomonem dice-
ret: Quid habet amplius sapiens a stulto; et quid pau-
per, nisi ut pergat illuc ubi est vita (Eccl. vi, 8)?
Quem profecto locum etiam præcedentibus incarna-
tionem suam patribus post ortum suum Dominus
ostendit, quia nisi per prophetiæ spiritum, incarnan-
dum supernæ patriæ regem cognoscerent, bona ejus-
dem patriæ quam essent desiderabilia non viderent.
Locum suum veritas aurora patefecit, cum Patrem
coram discipulis petiit, dicens: Pater, quos dedisti
mihi, volo ut ubi ego sum c et illi sint mecum (Joan.
XVII, 24). Locum suum auroræ monstravit, cum di-
ceret: Ubicunque fuerit corpus, & illic congregabuntur
et aquila (Matth. xxiv, 28). Ad hunc locum quem
cognoverat pervenire aurora festinabat, cum Paulus

a Turon., Corb. Germ., Pratel., Laud. et alii, visionis internæ.

b Turon., sed dum quotidie augeri locum suum jam conspicit, et plene sibi clarescere solem quærit.

e Laud., et illic sint mecum.

a Corb. Germ., Pratel., Utic. et al., illuc con

suam electos illuminet, audiamus nunc quomodo reprobos damnet. Sequitur:

CAPUT III [Rec. 111].

VERS. 13. Nunquid tenuisti concutiens extrema terræ, et excussisti impios ex ea?

[ocr errors]

5. Dominus abjectos et humiles elegit. — Extrema terræ Dominus tenuit, quia in fine sæculorum ad destitutam jam et alienigenis regibus subditam synagogam venit; atque ex illa impios excussit, quia spiritalia fidei prædicamenta renuentes, etiam a carnalis sacrificii gloria repulit. Vel certe extrema terræ lenuit, quia ex Judæa paucos abjectos et humiles elegit (Matth. iv, 18, seq.). Extrema terræ tenuit, quia legis doctores deserens, piscatores assumpsit. Dumque ejus extrema tenet, ex ea impios excutit, quia dum infirmos fideles roborat, fortes in illa infideles damnat. Recte vero etiam concutiens addidit, quia per adventum suum immensa formidine etiam reproborum corda commovit. Concussi quippe fuerant qui dicebant: Nihil proficimus, ecce lotus mundus post eum abiit (Joan. xi, 19). Res autem quæ concutitur huc illucque ducta fatigatur. Concussa ergo Judæa fuerat, quæ de Christo per alios dicebat: Quia bonus est (Joan. vII, 12). Et per alios resistebat, dicens : Non, sed seducit turbas (Ibid.). Per alios dicebat: Nisi hic esset a Deo, non poterat facere quidquam (Joan. ix, 33). Atque ad extremum per alios clamat: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum (Joan. xvIII, 30). Concussi quidem, sed non proD strati sunt reprobi, cum modo miracula obstupe. scentes cernerent, modo infirmitatis opprobria despicientes irriderent. An non concussi fuerant, qui dicebant: Quousque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam (Joan. x, 24). Vel certe extrema terræ concussit et tenuit, quia cum infirmá corda humilium pio timore terruit, nequaquam ea judicio districto dereliquit. Inde enim multitudo credentium in Deum robustius stetit, unde in se humi

gregabuntur.

Laud., in multitudines innumeras amore dilatavil. Ebroic. et al. Norm., immensa fortitudine. Corb. Germ., in immensa formidine..

Laud. et Corb. Germ., post eum vadil.

Quia dum credere veritati renuunt, cognitionem legis in perpetuum amittunt ; et dum de accepta lege superbiunt, nimirum de scientiæ suæ gloria cæcantur. Scriptum quippe est: Obscurentur oculi eorum, ne videant (Psal. LXVI, 24). Rursumque scriptum est: Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggrava (Isai. vi, 10). Et rursum scriptum est: In judicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident, videant ; et qui vident, cæci fiant (Joan. 1x, 39). Et quia semetipsos de legis operibus contra conditorem legis extulerunt, apte subditur :

liata trepidavit. Nam quia eum Deus quem concutit A tati renuerint.
tenet, insinuat per prophetam, dicens: Super quem
requiescel spiritus meus, nisi super humilem et quie-
lum, el trementem sermones meos (Isai. LXVI, 2, sec.
LXX)? Quia eum quem concutit tenet, Salomone
attestante intimatur, quia ait : Beatus vir qui semper
est pavidus; qui autem mentis est duræ, corruit in ma-
lum (Prov. xxvIII, 14). Igitur quia extrema Judææ
Dominus in apostolis tenuit, atque ex illa Scribas et
Pharisæos ac pontifices impietatis suæ merito exi-
gente reprobavit, quid adhuc de eorum damnatione
subdatur audiamus. Sequitur :

[blocks in formation]

[blocks in formation]

CAPUT VI.

- Et brachium excelsum conteretur, 9. Superba legis observatio reprobata. - Excelsum quippe brachium conteritur, quando, prædicata fi

dicitur: Ex operibus legis non justificabitur omnis caro (Rom. 111, 20).

[ocr errors]

6. Judæi ab lateritio opere prius liberati, dum ter- B dei gratia, superba legis operatio reprobatur, cum rena sapiunt, iterum ad lateres redierunt. Quid aliud Dominus plebem Israeliticam nisi lutum reperit, quam obsequiis gentilium deditam in Ægypto servientem lateribus invenit? Quam dum tot miraculis ad terram repromissionis duxit (Exod. v, seq.), dum perductam cognitionis suæ scientia implevit, dum tot arcana secretorum ei per prophetiam contulit; quid eam aliud quam servandi mysterii signaculum fecit? b Ipsa quippe divina prophetia clausum continuit quidquid de se Veritas 921 in fine revelavit. Sed dum post tot divina secreta, post tot percepta miracula in Redemptoris sui adventu, plus terram quam veritatem dilexit, per sacerdotes dicens : Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, el venient Romani, et tollent nostrum locum et gentem C (Joan. x1, 48), quasi ad eos quos in Ægypto reliqueret lateres rediit; et quæ facta jam Dei signaculum fuerat, ad hoc se iterum quod deseruerat inflexit; lutumque se post signaculum in oculis veritatis exhibuit, cum per impietatis malitiam accepti verbi mysteria perdidit, et sola terrena sapere quæ inquinant elegit.

7. Soli litteræ servientes Deo per charitatem adhærere noluerunt. Ubi apte subjungitur: Et stabil sicut vestimentum. Impolita namque et grossiora vestimenta etiam cum induta fuerint, quia induentis membris bene applicata non inhærent, stare feruntur. Judæa igitur circa veritatis notitiam etiam cum servire videretur, sicut vestimentum stetit, quia per exteriora mandata servire se Domino ostendit, sed adhæ- D rere ei per charitatis intelligentiam noluit. d Dum solam in præceptis Dei litteram tenuit, et nequaquam se per spiritum sensibus intimis junxit, quasi ei qui se induerat non adhæsit. Ubi et apte subjungitur :

[blocks in formation]

10. Extrema Ecclesiæ qui Deus et teneat et concutiat. - Cuncta tamen hæc intelligi et aliter possunt. Terram quippe Scriptura sacra vocare consuevit Ecclesiam, Extrema igitur terræ Dominus tenet et concutit, quia Ecclesiæ suæ ultima per adventum Antichristi persecutione immanissima turbari permittit, nec tamen permittendo deserit. Hanc terram aliquando Dominus tenet, et non concutit; aliquando tenet et concutit, quia modo eam tranquilla pace fidei possidet, modo commoveri impetu persecutionis jubet. 11. In Ecclesiæ persecutionibus falsi Christiani ex• cutiuntur sicut paleœ. Bene autem cum diceret : Nunquid tenuisti concutiens extrema terræ, illico adjunxit: Et excussisti impios ex ea ? Attestante enim Paulo, plerique in ea sunt qui confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. 1, 16). Impios ergo ex ea Dominus excutit, quia hi quos nunc intima vitia possident, tunc in voraginem apertæ infidelitatis cadent; atque in acervum palearum transeunt, cum tentationis illius aura commoventur. Et quamvis se nunc sub specie fidei intra area sinum tegant, tunc nimirum extra granorum cumulum districti examinis ventilabro resilient.

[ocr errors]

[Rec. IV.] 922 12. In illis signaculum fidei vertitur in lutum. Unde et apte subjungitur : Restituetur ut lutum signaculum. Ac si aperte diceret : fli qui nunc videntur in Ecclesiæ sinu signaculum, tunc ante oculos omnium restituentur ut lutum, id est, nequaquam judicia hominum de professione religionis fallunt, sed quod terrena sapiant, demonstrantur. Solet enim Scriptura sacra pro fide appellare signaculum, pro iniquitate lutum. Nam filius junior qui, consumpta substantia, ad patrem rediit (Luc. xv, 22), in munere annulum accepit. Gentilis enim populus,

8. Cognitionem legis amiserunt, quod credere veri- qui, immortalitate perdita, ad Deum pœnitendo re

Corb. Germ., Vindoc., Laud.. Pratel., Salomone attestante nos instruit qui ait.

Sic Corb. Germ., Turon., Vindoc. et unus Ebroic. In Laud. legitur: in ipsa quippe divina prophetia. In Pratel., Uticensi et al. Norm., quos sequuntur Editi, ipsa quippe diu in prophetia.

e Alter Ebroic., per charitatis indulgentiam.

a In Mss. Norm., hæc ad superiorem periodum pertinent, sicque legitur: sed adhærere ei per charitatis intelligentiam (al., indulgentiam) noluit, dum solam... lect. tenuit. Et nequaquam se... junxit, quia ei, etc.

Corb. Germ., Laud., Pratel. et al. Norm., sed quam terrena sapiant.

VERS. 15.

[ocr errors]

CAPUT VII.

· Auferetur ab impiis lux sua.

14. Credentibus et male viventibus fidei lumen auferetur, maxime persecutionis Antichristi tempore. Neque enim eos nunc Dei lumen illustrat, 923 qui iniquitatis suæ malitiam fidei nomine palliant. [Vel. III, Rec. V. Nam dum juxta prædicationem fidei vivere negligunt, et tamen eamdem fidem specie tenus venerantur, honorem vitæ præsentis ex nomine religionis quærunt, hocque cis ex fide lucet, quod eos fides coram hominibus refovet. Sunt vero nonnulli, qui æterna quæ audiunt veraciter credunt, et tamen eidem quam tenent fidei male vivendo contradicunt. Habent hi quoque d in tenebris lucem suam, quia dum perversa agunt, et tamen de Deo

vertitur, per fidei signaculum munitur. Unde et a A sponso suo Ecclesiæ dicitur: Pone me ut signaculum super cor tuum (Cant. vIII, 6). Idcirco namque signaculum rebus ponitur, ne qua diripientium præsumptione temerentur. Sponsus ergo in corde signacuJum ponitur quando fidei ejus mysterium in custodia nostræ cogitationis imprimitur, ut ille infidelis servus, nimirum noster adversarius, cum signata fide corda considerat, tentando ea irrumpere non præsumat. b Per lutum vero terrena contagia demonstrantur, attestante Psalmista qui ait: Eduxisti me de lacu miseriæ, et de luto fæcis (Psal. xxxix, 3). Quia igitur multi in terrenis contagiis inventi, perducti ad Ecclesiam, cœlestis fidei sacramento signantur, et Lamen ab iniquis operibus non recedunt, seque nunc fidei velamine contegunt, sed cum tempus invenerint, B recta sentiunt, ne tenebrescant funditus, ex quadam quid sint veraciter ostendunt, recte dicitur: Restituetur ut lutum signaculum. Quos enim nunc fideles credimus, ipsos tunc fidei hostes inveniemus; et quamvis appareant non tentati` signaculum, erunt procul dubio tentati lutum. Unde et recte dicitur, Restituetur, quia qualis eorum conscientia esse ante fidem potuit, tales eos post modum reproba vita convincit. De quibus apte subjungitur : Et stabit sicut vestimentum.

15. Multis nunc quasi vestimentis ornatur Ecclesia, quibus, flagrante persecutione, nudabitur. -Tot nunc quasi vestibus saneta Ecclesia induitur, quot fidelium veneratione decoratur. Unde et ei ostensis gentilibus, a Domino per prophetam dicitur: Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris °C (Isai. XLIX, 18). Multis tamen quasi fidelibus nunc specie tenus induitur, sed pulsante persecutionis impetu, tunc eis exuta nudabitur; de quorum sorte hic dicitur: Et stabit sicut vestimentum. Stare vero hoc loco ponitur in peccato persistere. Unde scriptum est Et in via peccatorum non stetit (Psal. 1, 1). Vel certe reprobus quisque sicut vestimentum stare dicitur, ut non posse stare monstretur, quia sicut indma vestis in visionis suæ specie per corpus tenditur, exuta autem fracta complicatur, ita unusquisque qui a sanctæ Ecclesiæ tunc statu recesserit, fensus ac decorus quasi dum indueretur fuit, sed exutus postmodum, confractus atque abjectus jacebit. Si vero stare intelligimus perdurare, sicut vestimentum stat quisque reprobus qui in hac vita quam diligit bre- D viter durat. Unde et per Prophetam dicitur: Omnia sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis ea, et mutabuntur (Psal. ci, 28). Hæc itaque, quæ allegoriarum nube recta intulit, nune verbis apertioribus innotescit, subdens :

a lidem Cod., in cor signaculum

b Pratel. et Corb. Germ., per lutum vero quia terrena contagia demonstrantur, allestatur proph,

© Corb. Germ. et Laud., tales eorum et postmodum reproba vita.

Corb. Germ., Vindoc., Pratel., Útic., inter te

nebras.

e Luxatus hic locus omissione verbi diligunt, in Edit. Gilot., Vatic. et aliis non paucis, resutulus est ope Mss. Anglic. et Gallican. necnon vet. Edit. Paris et Basil.

e

parte fulgore luminis illustrantur. Qui dum plus terrena quam coelestia, plus quæ vident quam quæ audiunt, diligunt, pulsante persecutionis articulo quod rectum credere videbantur amittunt. Quod illo maxime tempore multiplicius agitur, quando, surgente ipso iniquorum capite, in sanctam Ecclesiam persecutione ultima, liberis suis viribus ejus fortitudo grassatur. Ibi tunc cor uniuscujusque ostenditur, ubi quidquid in occultis latebat aperitur; et qui nunc ore sunt pii, et corde sunt impii, publicata malitia corruunt, et lucem fidei quam specie tenus tenuerant perdunt. Sed inter hæc necesse est ut unusquisque nostrum ad cordis sui secretum redeat, et actionis suæ damna pertimescat, ne, exigentibus meritis, per districtam justitiam judiciorum Dei in talium homi

num numerum incurrat.

[Rec. VI.] 15. Jam in membris suis vivit et sævit Antichristus. Nemo autem sibi incaute blandiatur, et idcirco se a tali casu extraneum credat, quia ad illius tempestatis procellam pervenire se non existimat. O quanti illius tentationis tempora non viderunt, et tamen in ejus tentationis procella versantur. Cain tempus Antichristi non vidit, et tamen membrum Antichristi per meritum fuit (Genes. Iv). Judas sævitiam persecutionis illius ignoravit, et tamen viribus crudelitatis ejus, avaritia suadente, succubuit (Matth. xxvi, 15). Simon divisus longe ab Antichristi temporibus exstitit, et tamen ejus se superbiæ, miraculorum potentiam perverse appetendo, conjunxit (Act. vit, 49). Sic iniquum corpus suo capiti, sic membris membra junguntur, cum et cognitione se nesciunt, et tamen prava sibi actione copulantur. Neque enim Pergamus Balaam libros aut verba cognoverat, et tamen ejus nequitiam sequens, voce Supernæ increpationis audiebat: Habes illic tenentes

b

f Ita Corb. Germ., Vindoc., Ebroic. aliique Norm. ac vet. Edit Paris. 1488 et 1495. In Edit. Paris. 1518, et in Basil. 1553 ac 1514, legitur simpliciter se a tali extraneum credat. In recent. habes occasu, pro

casu.

Crb. Germ., Ebroie. aliique Norm. et vetus Ed. Paris., et tamen juri crudelitatis... succubuit. Laud., el tamen jure crudelitatis ejus avaritia suadentis subcubuit.

Vindoc., Laud., Pratel., etc., vocem supernæ increpationis.

A de confessione Christi, sed de justitiæ veritate requisitus occubuit (Marc. vi, 28); sed quia Christus est veritas, ad mortem usque idcirco pro Christo, quia' videlicet pro veritate, pervenit. Ponamus ergo ante oculos quod aliquis percunctatus personam potentis accepit, et ne verbi saltem injuriam pateretur, veritatem negavit. Quid rogo iste faceret in dolore pœnarum, qui Christum erubuit inter flagella verborum? Ecce et post hæc ante oculos hominum adhuc Christianus est, et tamen si eum Dominus districte disposuit judicare, jam non est.

doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum córam filiis Israel, edere et fornicari (Apoc. 11, 14). Thyatiræ quoque ecclesiam a Jezabel notitia * et tempora et loca dividebant; sed quia eam par vite reatus astrinxerat, inesse ei Jezabel dicitur, atque operibus perversis insistere, angelo attestante, qui ait: Habeo adversus te aliqua; quia permillis mulierem Jezabel, quæ se dicis propheten, docere et seducere servos meos, fornicari et manducare de idelothytis (Ibid., 20). Ecce quia reperiri potuerunt, qui Jezabel vitam reproba actione secuti sunt, Jezabel illic inventa memoratur, quia videlicet pravum、 corpus conjunci mores unum faciunt, etiam si hoc loca vel tempora scindunt. Unde fit ut in perversis suis imitatoribus et iniquus quisque maneat qui jam præterit, et in suis operatoribus ipse iniquorum B auctor jam appareat, 924 qui necdum venit. Hinc Joannes ait: Nunc Antichristi multi facti sunt (1 Joan. I, 18), quia iniqui omnes jam ejus membra sunt, quæ scilicet perverse edita caput suum male vivendo prævenerunt. Hinc Paulus ait: Ut reveletur in suo tempore; nam mysterium jam operatur iniquitatis (II Thess. 11, 6), Ac si diceret: Tunc Antichristus mapifestus videbitur; nam in cordibus iniquorum secreta sua jam nunc occultus operatur. Ut enim de apertioribus criminibus taceam, ecce alius fratri in corde suo tacitus invidet, et si occasionem reperiat, eum supplantare contendit; cujus alterius membrum est, nisi ejus de quo scriptum est: Invidia diaboli mors intravit in orbem terrafum (Sap. 11, 24)? Alius magni meriti esse se æstimans, per tumorem cordis C cunctis se præferens, omnes semetipso inferiores credit; cujus alterius membrum est, nisi ejus de quo scriptum est : Omne sublime videt, et ipse est rçx super universos filios superbiæ (Job. XLI, 25)? Alius mundi hujus potentiam quærit, non quo aliis prosit, sed quo ipse alteri subditus non sit; cujus alterius membrum est, nisi ejus de quo scriptum est: Qui dixit: Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis; ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo (Isai. XIV, 18)? Solus quippe Altissimus ita dominatur super omnia, ut alteri subesse non possit. Quem diabolus imitari perverse voluit, cum suum dominium quærens, ei subesse recusavit. Imitatur ergo diabolum quisquis idcirco potestatem suam appetit, quia ei qui sibi est superna ordinatione D præpositus subesse fastidit.

Vet. IV. 16. Infidelitatis rei sunt, qui veritatem negant. Sunt præterea plurima quæ quosdam in ipsa pace Ecclesiæ constitutos infideles esse renuntient. Video namque nonnullos ita personam potentis accipere, ut requisiti ab eo, pro favore ejus non dubitent in causa proximi veritatem negare. Et quis est veritas, nisi ille qui dixit: Ego sum via, veritas, et vita (Joan. xiv, 6)? Neque enim Joannes Baptista

a Laud., tempora longa dividebant.

b Idem Cod., et ipse est rex superbiæ, super universos filios.

e Turon., sic occultum locum dedit timori. Laudun., sic occulte locum dedit timori.

17. Et qui corrigere, cum teneantur, negligunt. Non desunt in pace Ecclesiæ Antichristi tentamenta.– Video autem alios, quibus per locum magisterii exhortandi sunt officia arguendique commissa, qui vident aliquid illicitum admitti, et tamen dum quorumdam potentum offendere gratiam metuunt, arguere non præsumunt. Quisquis iste est, quid aliud facit, nisi videt lupum venientem, et fugit (Joan. x, 12)? Fugit, quia tacuit; tacuit, quia, despecta æterna gratia, temporalem gloriam plus amavit. Ecce anta potentis faciem intra sui se latebras silentii abscondit, et sicut persecutioni publicæ, sic occulto locum dedit timori. Bene de talibus dicitur: Dilexerunt gloriam hominum magis quam Dei (Joan. xII, 43). Quisquis igitur talis est, si hæc districte judicantur, etsi persecutio publica defuit, tamen tacendo 925 Christum negavit. Non ergo desunt vel in pace Ecclesiæ Antichristi tentamenta. Nemo itaque illa persecutionis extremæ tempora quasi sola perhorrescal. Apud iniquos namque quotidie res Antichristi agitur, quia in eorum cordibus mysterium suum jam nunc occultus operatur. Et si multi nunc specie tenus intra Ecclesiam constituti simulant se esse quod non sunt, in adventu tamen judicis prodentur quod sunt: de quibus bene Salomon ait : Vidi impios sepultos, qui etiam cum adhuc viverent, in loco sancto erant, el laudabantur in civitate, quasi justorum operum (Eccle. VIII, 10). Igitur postquam de iniquis dictum est, Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum, et auferetur ab impiis lux sua, quod utique in illa est Antichristi persecutione faciendum, mox, de ejusdem Antichristi & perditione nos consolans, ait

[ocr errors]

d

CAPUT VIII.

VERS. 15. Et brachium excelsum conteretur. 18. Antichristi superbia et casus. Angelus et home lapsi, quia Deo similes esse per potentiam, non per justitiam, voluerunt. Quid namque aliud excelsum brachium accipitur, nisi superba Antichristi celsitudo, quæ super reprobas mentes hominum fastu gloriæ sæcularis erigitur, ita ut homo peccator, et tamen æstimari homo despiciens, Deum se super homines mentiatur? Unde et Paulus apostolus dicit : Ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus (11

d In Gilot. Edit. ac al. recent., persecutione; fortasse quod incongruum judicarent Deum nos de Antichristi perditione consolari. Sed sensus est Deum nobis consolationem afferre, prænuntiata futura Antichristi perditione.

« PoprzedniaDalej »