Obrazy na stronie
PDF
ePub

spiritus fugiat. Auster enim venit et hortum perflat, A jam bene viventibus doctoribus inhærent calorem su

[ocr errors]
[ocr errors]

ut ejus aromata diffluant, quia per adventum sancti Spiritus, dum mens hominum repletur, ex ea mox opinio virtutum aspergitur, ut jure jam sanctorum lingua quasi hortus Austro perflatus dicat: Christi bonus odor sumus Deo (I Cor. 11, 15). Vestimenta ergo sanctæ Ecclesiæ calida sunt, dum terra Austro perflatur, quia hi qui ei per fidem inherent, ferventibus charitatis studiis inardescunt, dum eorum mens sancti Spiritus afflatu perfunditur. Quod quidem et de eodem beato Job nihil obstat intelligi, quia sic hæc generaliter in sancta Ecclesia dicimus, ut tamen per membra ejus singula specialiter teneamus.

b

༢༡༤

B

64. Ex doctorum et auditorum concordia mutua in eis fervet charitas. Unusquisque enim qui recte vivit, atque hoc et alios docere consuevit, quasi tot vestimenta habet, quot auditores ei concorditer inhærent. [Vet. XXV.] Natura namque vestimentorum est ut per semetipsa calere non possint, sed adjuncta viventi corpori, dum exhalantes membrorum poros contegunt, emanantem ab intimis calorem preniunt, quo nimirum calore hæc eadem vestimenta calefiunt, sed calefacta calorem quem acceperint retinendo ad corpus reddunt. Quid ergo per vestimenta viventi corpori adhærentia nisi discipulorum vita magistris bene viventibus conjuncta signatur? Quæ quasi per poros calorem accipit, quia ad amorem Dei et exemplo actionis et impulsu exhortationis ignescit. Que velut frigus proprium expellit, dum a pristina iniquitate discedit; calorem quem accepit retinet, quia in eo quem prædicando sumpserit fervore convalescit. C Doctores autem sancti dum auditores suos in amorem Dei proficere sentiunt, ipsi amplius in doctrinæ virtute fervescunt; et quia eos ad summa inardescere et fervescere conspiciunt, ad prædicanda bona cœlestis patriæ validius succenduntur. Qui et si quando pro eo quod adhuc vitam corruptibilem humanæ infirmitatis agunt de qualibet culpa saltem tenuiter in opere, in locutione, in cogitatione tentantur, discipulorum suorum profectum conspiciunt, 884 et ipsi vel in minimis esse reprehensibiles erubescunt, ne qua forte exempla tortitudinis præbeant eis quos prædicationis voce ad regulam intimæ rectitudinis vocant. Dum ergo verbo doctorum accenduntur auditores, quasi ex viventi corpore vestimenta calefiunt. Sed dum ex profectu auditorum etiam vita docentium D proficit, quasi ex calefactis vestimentis calor ad corpus redit. Sed nequaquam sibi doctores tribuant quod per exhortationem suam ad summa proficere auditores vident, quia nisi Spiritus sanctus eorum corda repleat, ad aures corporum vox docentium incassum sonat. Formare enim vocem magistri exterius possunt, sed hanc imprimere interio's non possunt : Neque enim qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (1 Cor. in, 7). Dicatur ergo Nonne vestimeñtä tua calida sunt, cum përflata fuerit terra Austro? Quia nimirum tunc auditores qui Vindoc. et Pratel., respuit.

▸lider Cod. et Ebroic., quem per prædicamenta.

perni amoris accipiunt, cum per afflatuni sancti Spiritus excitantur,' ac si aperte beato Job diceret : Incassum tibi tribuis si quos per te profecisse in virtutibus contemplaris, quia hi quos per te incaluisse æstimas, nisi eos Spiritus sancti fervor attingeret, frigidi in sua insensibilitate remanerent. Postquam vero hæc fortiter dixit, per arrogantiam leviter motus, irrisionis illico verba subjungit, dicens :

CAPUT XXXIX |Rec. XXIV].

VERS. 18.-Tu forsitan cum eo fabricatus es cœlos, qui solidissimi quasi ære fusi sunt.

65. Per cælos quasi ære fusos, sancti angeli, et eleclorum mentes signantur. - Possunt per cœlos hi qui in cœlestibus sunt conditi angelici spiritus designari. Unde et in orátione nostra dicere voce Veritatis in

struimur: Fiat voluntas tua sicut in cœlo et in terra. Ut nimirum voluntas Dei, sicut a superiori creatura agitur, ita in omnibus etiam ab humana infirmitate servetur. De quibus bene dicitur: Qui solidissimi quasi ære fusi sunt (Matth. vi, 10). Naturæ namque aris est, rubigine difficile consumi. Et virtutes angelicæ quæ in divino amore fixæ perstiterunt, lapsis superbientibus angelis, hoc in munere retributionis acceperunt, ut nulla jam rubigine subripientis culpæ mordeantur, ut in contemplatione conditoris sine félicitatis fine permaneant, et in hoc quod sunt conditæ æterna stabilitate subsistant. Quod bene apud Moysen ipsa de inundi origine historiæ verba testantur (Genes. 1, 6), cum et prius factum cœlum dicitur, et hoc idem postmodum firmamentum vocatur, quia videlicet natura angelica et prius d subtilius est in superioribus condita, et post ne unquam potuisset cadere, mirabilius confirmată. Possunt etiam per cœlos, ut sæpe diximus, electorum mentes exprimi, a cunctis terrenis contagiis intimo amoré suspensæ. Qui quamvis corpore degant in infimis, quia tamen corde jam inhærent summis, veraciter dicunt : Nostra conversatio in cœlis est (Phil. m, 20). Qui solidis. simi ut ære fusi sunt, quia ab integritate cœptæ forfitudinis nulla mutabilitatis rubigine consumuntur. Quibus et fortiter contra adversa durantibus, auctoris voce dicitur: Vos estis amici mei, qui permansistis mecum in tentationibus meis. Sed quamvis doctus et arrogans cum irridere sanctum virum nititur, irrisioni sua fortia dicta permisceat, a dictis tamen fortibus semper ad supervacua verba relabitur. Nam iterum deridendo subjungit :

VERS. 19. Ostende nobis quid dicamus illi, nos quippe involvimur tenebris.

885 66. Ac si dicat: Tu, qui jam magna intelligentiæ luce perfrueris, docere nos qui ignorantiæ tenebris involvimur debes. Qui mox ab irrisione resiliens, despiciendo subjungit :

VERS. 20. Quis narrabit ei quæ loquor?

[ocr errors]

Ac si aperte dicat: Quæ ego ei de suis laudibus acute sentiens non audita loquor, quis hæc narrare e Utic. et Pratel., natura namque. d Pratel., subtilis est... condita.

vel postquam audierit potest? Sed quia cum doctrina A scerent, ac more nubium aquas scientiæ caperent, et

et arrogantia in unius mentis habitatione confligit, a loquentis ore non solum sonat vivendi levitas, sed etiam gravitas sentiendi, postquam Eliu per arrogantiam leviter intumuit, dicens: Quis narrabit ei quæ loquor? mox per doctrinam subdidit :

[ocr errors]

subter jacentem terram verbis prædicationis irriga· rent, quo peracto ministerio, ad cœli secreta recurrerent, atque ad æternam requiem finito labore pervenirent. Unde 886 et bene mox subditur : CAPUT XLII.

IBID.

[ocr errors]

Et ventus transiens fugabit eas.

[ocr errors]

70. Irrigato prædicatione Evangelii mundo, nubes illæ a nostris oculis fugula. Ventus quippe transiens est vita præsens. Ventus ergo transiens nubes fugat, quia mortalis vita percurrens prædicatores sanctos a nostris oculis corporaliter occultat. Ventus transiens nubes fugat, quia vitæ temporalis excursus a carne apostolos subtrahit, et eos a terræ superficie in secreta requie quasi in cœlorum cardine abscon

nunt, et præsentis vitæ spatium more nubium cum verborum pluvia excurrunt, quid corum laboribus in sancta Ecclesia agatur adjungit, cum protinus subdit: CAPUT XLIII [Rec. XXVI].

CAPUT XL [Vet. XXVI, Rec. XXV]. IBID. · Etiam si locutus fuerit homo, devorabitur. 67. Hominem de Deo loqui, est cæcum de lumine disserere. - Omne quod aliquid devorat, hoc introrsus trahens, ab intuentium oculis occultat, et rem quæ videri in superficie potuit in profundum rapit. Homo igitur cum de Deo tacet, per rationem in qua est conditus esse aliquid videtur. At si loqui de Deo cœperit, illico quam sit nihil ostenditur, quia magnitudinis illius immensitate devoratur, et quasi in pro- B dit. Sed quia usque ad mortem prædicare non desifunduni raptus absconditur, quia fari ineffabilem cupiens, ipsa suæ ignorantiæ angustia deglutitur. Loquitur enim caro de spiritu, circumscriptus spiritus de incircumscripto, creatura de creatore, temporalis de æterno, mutabilis de immutabili, mortalis de vivificante; et cum in tenebris positus internum lumen sicut est nesciat, 'homo, de æternitate disserere cupiens, cæcus de luce loquitur. Si ergo locutus fuerit homo, devorabitur, quia si effari homo æternitatem sicut est appetit, etiam hoc sibi subtrahit quod de illa vel tacitus sentit. Sed ecce æternitas tunc hominibus vere innotuit, cum se eis humanitate suscepla monstravit. Quæ quia necdum revelata fuerat, de eisdem hominibus recte subjungitur :

[blocks in formation]

VERS. 21. 68. Per Christum lux hòminibus affulsit. De qua nimirum luce etiam per Prophetam dicitur: Populus aqui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam (Matth. Iv, 16; Isai. ix, 2). Sed hæc eadem lux qualiter ab hominibus videatur, insinuat, cum protinus subdit: IBID. Subito aer cogetur in nubes.

VERS. 22. Ab Aquilone aurum veniel.

[ocr errors]
[ocr errors]

71. A gentilibus Christiana religio potissimum propagala. Quid per Aquilonem, nisi peccati frigore constricta gentilitas designatur? quam ille sub jugo suæ tyrannidis tenuit qui superbiens dixit: Sedebo in monte lestamenti, in lateribus Aquilonis, ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo (Isai. XIV, 13, 14). Quid vero auri nomine, nisi animæ fide. les exprimuntur? De quibus per Jeremiam dicitur : Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color opC timus (Thren. iv, 1)? Aurum quippe obscuratum doluit, quia in quibusdam claritatem innocentiæ versam in culpæ nigredinem vidit. Ab Aquilone ergo aurum venire dicitur, quia per respectum gratiæ Redempto ris a gentilitate dudum perfidiæ torpore frigida intra sanctam Ecclesiain pretiosa Deo vita fidelium multiplicatur. Ab Aquilone etenim aurum venit cum ab ipsis idolorum cultoribus vera in Domino fides clarescit. Sed conversis ad fidem gentibus, Judæa contradicit, bet ad præmiorum retributionem cœlestium dedignatur suscipere cos qui dudum fuerant cultores idolorum. Unde post conversionem gentium Petro dicitur: Quare introisti ad viros præputium habentes, et comedisti cum eis (Act. x1, 3)? Quo contra recte per Isaiam Dominus dicit: Dicam Aquiloni : Da; el Austro: Noli prohibere (Isai. XLIII, 6). Sicut enim per Aquilonem gentilitas, sic per Austrum Judæa signatur, quæ quasi meridiano sole incaluit, quia, Redemptore in carne apparente, fervorem fidei prima suscepit. Aquiloni ergo da dicitur cum offerre Deo suæ fidei munera gentilitas imperatur. Austro autem jubetur ne probibeat, quia Hebræis in fide consistentibus præcipitur ne vitam gentium repellendo condemnent. Unde hic quoque quia dictum est: Al Aquilone aurum veniet, apte subjungitur : IBID. - Et a Deo formidolosa laudatio. 72. De gentium conversione apostoli et alii ex cir• Vindoc., ne vitam gentilium repellendo contem

Aer quippe ita ipsa sua tenuitate spargitur, ut nulla firmitate solidetur. Nubes autem tanto firmiores sunt quanto densiores. Quid ergo per aerem nisi mentes sæcularium designantur, quæ, innumeris hujus vitæ desideriis deditæ, huc illucque more aeris fluidæ disperguntur? Sed aer in nubes cogitur, cum fluxæ mentes per superni respectus gratiam virtutis solidilate roborantur, ut intra sinum cordis recta sentiendo D se colligant, et in vanis cogitationibus non liquescant. 69. Petrus et cæteri apostoli per gratiam in nubes solidali. Aer Petrus fuerat, cum per terrena desideria sparsus, eum quasi aura transiens pro vita carnis cura piscationis agitabat (Matth. iv, 18). Aer etiam apostoli omnes exstiterant, qui jam per legem alta didicerant, sed necdum per fidem firma sapiebant (Ibid.). Subito autem aer in nubes coactus est, quia per respectum supernæ gratiæ fluxa corda piscantium in soliditatem versa sunt prædicatorum, ut eorum infirmæ cogitationes fortia sentiendo dense

[ocr errors]

Edit. Basil. 1514, qui ambulabat. Aliæ, qui ambulat. b Pratel. et Utic., ad præmia retributionum,

nant.

A in illo sentimus ex fide est, et non ex specie. Hoc tamen quod jam se invenisse considerat adjungit, di

cens:

IBID. Magnus fortitudine et judicio et justitia, et enarrari non potest.

Magnus quippe est fortitudine, quia fortem adversarium superat, et de domo illius vasa contumelia auferens in misericordiæ vasa permutat. Magnus judicio, quia etsi hic electos suos per adversa deprimit, eos quandoque in gloria æternæ prosperitatis extollit. Magnus justitia, quia etsi hic diu tolerat, quandoque tamen reprobos sine termino damnat. Bene autem subditur : Et enarrari non potest. 8 Qui enim sentiri digne non valet, quanto minus dici? Sed melius bunc utcunque dicimus, si sub considerationis

cumcisione fideles Deum laudaverunt. Sic enim formidolosa laudatio a Deo venire dicitur, ac si ab his qui in parte Dei sunt id est a fidelibus b venire diceretur. Auro igitur ab Aquilone veniente, a Deo formidolosa laudatio prodiit, quia dum claritatem suæ fidei gentilitas obtulit, multitudo Hebræorum fidelium divina judicia pertimescendo laudavit. Sed quo. modo ab Aquilone veniat aurum, quomodo ab his qui sub Deo sunt formidolosa laudatio erumpat, ipsa nobis historia sacri eloquii ostendit. Scriptum quippe est: Cornelius centurio cohortis quæ dicitur Italica, religiosus et timens Deum, cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper, vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei introeuntem ad se, et dicentem sibi : Corneli. At ille intuens eum, timore correptus dixit : Quis 887 B ejus formidine admirando taceamus. Sequitur: es, Domine? Dixit autem illi : Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei (Act. x, 1 seq.). Aurum ergo ab Aquilone venit, dum in conspectu Dei ex gentibus, cum eleemosynis oratio ascendit. Quod cum Petrus fratribus retulisset (Ibid., 12), quomodo vel Cornelius angelum, vel ipse de cœlo submitti ad se linteum cum bestiis reptilibus ac`volatilibus vidisset, vel quomodo Spiritus sanctus etiam ante baptisma gentilium corda perfuderit, qui nunquam in Judæorum mentibus nisi post aquam baptismatis venit, protinus scriptum est: His auditis lacuerunt, et glorificaverunt Deum, dicentes: Ergo et gentibus Deus pœnitentiam ad vitam dedit (Act. x1, 18). Multitudo ergo fidelium formidolosam Deo laudem obtulit, quæ, salvatis gentibus, a suo se murmure, C spuunt prædicantes insinuant, suis 888 se vocibus dona cœlestis gratiæ admirando, compressit. Unde

ipse quoque Petrus miratur, dicens: In veritate comperi quod non est personarum acceptor Deus (Act. x, 34).

[ocr errors]

Sed

1

CAPUT XLVI Rec. XXVII].

VERS. 24. Ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes.

75. Qui recte prædicant, sed non vivunt, damnationis suæ præcones fiunt. - Hoc loco Eliu viros eos qui ad intelligentiam sunt fortes appellat. Et notandum quod non ait : Et non audebunt contemplari sapientes; sed, Qui sibi videntur esse sapientes. Quibus videlicet verbis peritos quidem, sed arrogantes insinuat. Eliu ergo dum multa fortiter sentit, in locutionis suæ fine se tetigit. Viri namque arrogantes et docti cum recte non vivunt, sed tamen recta dicere doctrinæ impulsionibus compelluntur, ipsi damnationis suæ aliquomodo præcones fiunt, quia dum ea quæ agere re

damnatos clamant. Contra quos bene per Psalmistam dicitur Conversi sunt in arcum perversum (Psal. LXXVII, 57). Arcus quippe perversus ipsum a quo intenditur percutit. In dictis autem suis arrogantium linguæ arcui perverso sunt similes, quia dum contra elationem verba faciunt in suis auctoribus sagittas figunt. Unde summa cura providendum est ne accepta sapientia, cum ignorantiæ tenebras illuminat, lumen humilitatis tollat, et jam sapientia esse nequeat. Quæ etsi virtute locutionis fulgeat, elationis tamen velamine cor loquentis obscurat.

73. Et de Judæorum reprobatione limuerunt. cum gentes fidem suscipiunt, cur ab eis qui jam fideles sunt formidolosa venire laudatio dicitur, cum læta venire potius quam formidolosa debuisset? Sed idcirco conversis gentibus, ab Hebræis jam fidelibus formidolosa laudatio prodiit, quia nimirum juste Judæa repulsa est, dum pie est gentilitas vocata; et damna suæ repulsionis timuit, dum lucra alienæ vocationis vidit. Unde nos quoque quotidie, dum iniquos quosque ad inopinatam vitæ celsitudinem provehi repente conspicimus, sub occultis Dei judiciis D habentur, in malum inflecti non possunt. Bona autem

[blocks in formation]

76. Alia bona summa, alia media. — Alia namque sunt bona summa, alia bona media. Bona enim summa sunt, fides, spes, charitas. Quæ cum veraciter

[blocks in formation]

morum indigentiam ministeria pietatis operantur. Cum Aris (Ibid., 20), protinus audivit : Vivit Dominus, quia

ludam ante Dominum, qui elegit me potius quam patrem tuum. Ac paulo post ait: Et ludam, et vilior fiam plus quam factus sum, eroque humilis in oculis meis (Ibid., 22). Ac si aperte dicat: Vilescere coram hominibus appeto, quia servare me e coram Domino ingenuum per humilitatem quæro.

per doctrinam igitur atque prophetiam laus exterior quæritur, quasi per corporales divitias terrenæ gloriæ culmen ambitur. Cum vero doctrina atque prophetia lucrandis animabus impenditur, quasi acceptæ divitiæ egenis fratribus largiuntur. Quia ergo sæpe a per ipsa dona, quæ se percipere exsultat, à manu dantis incautus animus elongat, vigilanti pro visione curandum est ut et prius subigantur vitia, et post sub circumspectione dona teneantur. Nam si in eis mens incaute se deserit, non per hæc adjuta subvehitur, sed quasi pro anteactis laboribus remunerata reprobatur. Unde fit etiam ut accepta virtus dum in usu transitoriæ laudis assumitur, quia vitio militat, virtus non sit. Quia enim origo virtutis humilitas est, illa in nobis virtus veraciter pullulat, quæ B deri ab hominibus appetunt, atque omne quod sunt in radice propria, id est in humilitate perdurat. A qua himirum si abscinditur arescit, quia vivificantem se in intimis humorem charitatis perdit.

78. Alii humiliter de se sentiendo, despici metuunt; alii despici cupiendo de sua humilitate superbiunt. – Sunt vero nonnulli qui de semetipsis humilia seitiunt, quia in honoribus positi nil se esse nisi pulverem favillamque perpendunt, sed tamen coram hominibus despecti apparere refugiunt, et contra hoc quod de se interius cogitant, quasi rígida exterius venustate palliantur. Et sunt nonnulli qui viles vi

dejectos se exhibendo contemnunt: sed tamen apud se introrsus quasi ex ipso merito ostensæ vilitatis intumescunt, et tanto magis in corde elati sunt quanto amplius in specie elationem premunt. Quæ utraque unius elationis bella magna David circumspectione deprehendit, mira virtute superavit. Quia enim, de semetipso intus humilia sentiens, honorem exterius non quærit insinuat, dicens: Ludam et vilior fiam (Ibid., 22). Et quia per hoc quod vilem se exterius præbuit, nequaquam interius intumescit, adjungit: Eroque humilis in oculis meis (Ibid., 22). Ac si dicat: Qualeni me exterius despiciens exhibeo, talem nie et interius attendo. Quid ergo acturi sunt quos doctrina elevat, si David ex carné sua venturum Redemptorem noverat, ejusque gaudia prophetando nuntiabat, et tamen in semetipso cervicem cordis valida discretionis calce deprimebat, dicens: Eroquè humilis in oculis meis?

77. Mira Davidis in summis humilitas. Pugnando hostes; humilitatem sectando semetipsum vicit. Sed quia per hoc quod ab Eliu dicitur, Non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes; occulta cordis elatio reprobatur, intueri libet quanta virtutum munera David perceperat, atque in his omnibus quam forti se humilitate servabat (1 Reg. xvn, 36; xvIII, 25). Quein enini non extolleret ora leonum frangere, ursorum brachia dissipare, despectis prioribus fratribus eligi, reprobato rege ad regni gubernacula ungi, timendum cunclis uno lapide Goliam sternere, a rege proposita, C extinctis Allophylis, numerosa præputia reportare, promissum tandem regnum percipere, cunctumque Israeliticum populum sine ulla contradictione possidere (11 Reg. 1, 18)? Et tamen cum arcam Dei in Jerusalem revocat (Ibid., vi, 14), quasi oblitus prælatum se omnibus, admistus populis ante arcam sallat. Et quia coram arca saltare, ut creditur, vulgi mos fuerat, rex se in divino obsequio per saltum rotat. Ecce quem Dominus cunctis singulariter prætolit, sese sub Domino et exæquando minimis, et abjecta exhibendo contemnit. Non potestas regni ad memoriam reducitur, non subjectorum 889 oculis saltando vilescere metuit, non se honore prælatum cæteris ante ejus arcam qui honorem dederat recognoscit. Goram Deo begit vitia vel extrema, ut illa D ex humilitate solidaret quæ coram hominibus gesserat fortia. Quid de ejus factis ab aliis sentiatur ignoro; ego David plus saltantem stupeo quam pugnantem. Pugnando quippe hostes subdidit, saltando autem coram Domino semetipsum vicit. Quem Michol tilia Saul adhuc ex tumore regii generis insana, cum humiliatum despiceret, dicens: Quam gloriosus fuit hodie rex Israel discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est, quasi si nudetur unus de scur

Turon., per ipsam doctrinam quam.

Vindoc. et Pratel., egit debilia. Ita quoque vet. Ed. Paris.

e Vindoc., Pratel., Ulic., coram Deo genium. Vet.

890 79. Dei sapientiam contemplari nequeunt qui sibi sapientes videntur. Sectanda laudabilis fatuitas. Bene ergo per Eliú dicitur : Ideo timebunt éum viri, et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes. Contemplari enim Dei sapientiam non possunt qui sibi sapientes videntur, quia tanto ab ejus luce longe sunt, quanto apud semetipsos humiles non sunt, quia in eorum mentibus duin tumor elationis crescit, aciem contemplationis claudit; et unde se lucere præ cæteris æstimant, inde se lumine veritatis privant. Si igitur veraciter sapientes esse atque ipsam sapientiam contemplari appetimus, stultos nos humiliter cognoscamus. Relinquamus noxiam sapientiam, discamus laudabilem fatuitátem. Hinc quippe scriptum est: Stulta mundi elegit Deus, âl confundat sapientes (1 Cor. 1, 27). Hinc rursum dicitur: Si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo, stultus fiat, ut sit sapiens (Ibid., in, 18). Hinc evangelicæ historiæ verba testantur quia Zachæus cum videre præ turba nihil posset, sycomori arborem ascendit, ut transeuntem Dominum cernerel.

e

Ed. Paris. et Basil., coram Deo ingenium. Longipont,
Cod., quia servari mihi coram Domino regnum.
Vindoc., Pratei. et al., viles apparere,
Pratel., Utic., Vindoc., sycomorum arborem.

Sycomorus quippe ficus fatua dicitur. Pusillus itaque Zachæus sycomorum subiit, et Dominum vidii (Luc. XIX, 4 seq.), quia qui mundi stultitiam humiliter eligunt, ipsi Dei sapientiam subtiliter contemplantur. Pusillitatem namque nostram ad videndum Dominum tarba præpedit, quia infirmitatem humana mentis, b'në lutem veritatis intendat, curarum sæcularium tumultus premit. Sed prudenter sycomorum ascendiminis, ši provide eam quæ divinitus præcipitur è stultitiam mente tenemus. Quid enim in hoc mundo stultius quam amissa non quærere, possessa rapientibus relaxare, nullani pro acceptis injuriis injuriam reddere, imo et adjunctis aliis patientiam præbere?

Vindoc., pusillanimitatem.

Vindoc., Pratel. et al., ne luci veritatis

In iisdem Cod., stultitiam tenemus, o

C

A Quasi enim sycomorum nos ascendere Dominus præcipit, cum dicit : Qui aufer! quæ tua sunt né repetas (Luc. vi, 30). Et rursum: Si quis te percusserit in dextram maxillam, præbe illi et alteram (Mätth. v, 39). Per sycomorum Dominus transiens cernitur, quia per hanc sapientem stultitiam etsi necdum ut est solide, jam tamen per contemplationis lumen Dei sapientia quasi in transitu videtur. Quan juxta Elia verba videre nequeunt; qui sibi sapientes esse videntur, quia ad conspiciendum Dominum in elata cogitationum suarum turba deprehensi, adhuc sycomori arborem non invenerunt.

[blocks in formation]

Pars sexta, et ultima,

OCTO LIBROS COMPLECTENS

LIBER VIGESIMUS OCTAVUS ".

Explicantur undecim priores versus capitis XXXVIII, multiplici sensu, præsertim morali,

891 PRÆFATIO.

Nihil gravius nocet animæ quam conscia virius, nisi C torreptionibus exerceatur. Job maximus, quia solo Deo minor. - Post damna rerum, post funera pignorum, post vulnera corporis, post verba male suadentis uxoris, post contumeliosa dicta consolantium, post suscepta fortiter jacula tot dolorum, b de tanta virtute constantiæ laudandus a judice beatus Job fuerat,

si jam de præsenti sæculo esset evocandus. At postquam hic adhuc duplicia recepturus est, postquam saluti pristine restituitur, ut rebus redditis diutius utatur, ne per elationis gladium ipsa illum sua victoria sternat, debet omnipotens Deus increpare per districtam justitiam quem servat ad vitam. Quid enim pejus plerumque animam quam conscia virtus interficit? Quæ illam dum consideratione sua inflat, a plenitudine veritatis evacuat; et dum se ad percipienda præmia sufficere suggerit, eam á meliorationis intentione distendit. Justus igitur Job ante flagella exstitit, sed justior post flagella permansit; et laudatus antea Dei voce, postmodum crevit ex verbere. Profecto velut tuba ductilis ex percussione producta in laudem Dei tanto affius elevatus est, quanto majori castigatione percussus. Sed humiliandus erat iste qui, prostratus ulceribus, sic virtutibus stabat. Humiliandus erat, ne tam robustissimum pe

d

a Liber bic in primo Laudun. inscribitur xx.
b Vindoc., pro tanta virtutum constantia.
Corb., Germ. et Pratel., sed si jam de.

d Turon., a meliori intentione.

• Deest altius in Utic. et Pratel.

Lu Gilot., Vatic. et plurimis áliis, vidi servum

D

ctus elationis tela confoderent, quod constabat certe

quia et illata vulnera non vicissent. Requirendus nimirum fuit homo cujus debuisset comparatione su perari. Sed quid est quod de eo voce Domini dicitur: ↑ Vidisti servum meum Job, quod non sit ei similis vir super terram (Job. 1, 8; 11, 3)? Cujus ergo comparationé poterat vinci, de quo Deo attestante dicitur quia nullius hominis comparatione possit æquari? Quid itaque agendum est, nisi ut ex persona sua 892 ipse Dominus suas illi virtutes harrel, et dicat ei: Nunquid producis luciferum in tempore suo, et vesperum super filios terræ consurgere facis ? Et iterum: Nunquid aperta sunt tibi portæ mortis, et ostia tenebrosa vidisti? Vel certe: Nunquid post ortum tuum præcepisti diluculo, et ostendisti aurora locum suum (Job. xxxvm, 32, 17, 12)? Quis vero ista, nisi Dominus potest? Et tamen interrogatur homo, ut cognoscat quia ista non potest, quatenus vir qui tam immensis virtutibus crevit, et nullius hominis exemplo vincitur, ne extolli debeat, Dei comparatione superetur. Sed o quam potenter erigitur qui tam sublimiter humiliatur! O quanta est hominis victoria, ex Dei comparatione perdidisse! O quanto hominibus major est qui testimoniis convincitur Deo minor! Multum quippe potens est qui tali interrogatione ostenditur quia potens non est. Sed quia ad

meum Job, mendo forsitan typographico, pro quo tamen graviter excandescit Thomas Jamezius in Romanos Editores. Ad hoc enim gravitate ac severitate censoria est, inquit, corruptus textus, ut fieri amat à Romanis. Optime sane, nisi ab aliis quam a Roma-. nis error manasset.

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »