Obrazy na stronie
PDF
ePub

ad largienda bona potentem se cognoscere, dad rependenda noxia omne quod potenter valet ignorare. Recte itaque de talibus dicitur: Deus polentes non abjicit, cum et ipse sit potens. Deum quippe imitari desiderat, qui fastigium potentiæ alienis intentus utilitatibus, et non suis laudibus elatus administrat, qui prælatus cæteris prodesse appetit, non præesse. Tumoris namque elatio, non ordo potestatis in crimine est. Potentiam Deus tribuit, elationem vero potentiæ malitia nostræ mentis invenit. Tollamus ergo quod de nostro contulimus, et bona sunt quæ Deo largiente possidemus. Quia enim nequaquam justa potentia, sed actio prava damnatur, apte subjungitur : CAPUT XXVII [Rec. XX].

plina autem nostra subditos tanto divino judicio li- A quidem in potentia, sed potentem se esse nesciro; beriores reddit, quanto hic eorum culpas sine vindieta non deserit. Servanda itaque est in corde humilitas, et in opere disciplina. Atque inter hæc solerter intuendum, ne dum immoderatius custoditur virtus humilitatis, solvantur jura regiminis; et dum prælatus quisque plus se quam decet dejicit, subditorum vitam stringere sub disciplinæ vinculo non possit. Teneamus ergo exterius quod pro aliorum utilitate suscipimus, teneamus interius quod de nostra æstimatione sentimus. Sed tamen decenter quibusdam erumpentibus signis tales nos apud nos esse ipsi etiam qui nobis commissi sunt non ignorent, ut et de auctoritate nostra quod formident videant, et de humilitate quod imitentur agnoscant. Servata autem auctoritate regiminis, ad cor nostrum sine cessatione B redeamus, et consideremus assidue quod sumus æqualiter cum cæteris conditi, non quod temporaliter cæteris prælati. Potestas enim quanto exterius eminet, tanto premi interius debet, ne cogitationem vincat, ne in delectationem sui animum rapiat, ne jam sub se mens eam regere non possit, cui se libidine dominandi supponit.

47. Potestatis humiliter administrato exemplum in David. — Bene David regni potentiam regere noverat, qui elationem ejusdem potentiæ semetipsum premen. do vincebat, dicens: Domine, non est exaltatum cor meum (Psal. cxxx 1). Quippe in ejus humilitatis augmentum subjunxit: Neque elati sunt oculi mei. Atque addidit: Neque ambulavi in magnis. Et adhuc subtilissima semetipsum inquisitione discutiens, ait : Ne- C que in mirabilibus super me. Omnesque etiam cogitationes suas a fundo cordis exhauriens, 835 subjungit, dicens: Si non humiliter sentiebama sed exaltavi animam meam. Ecce humilitatis hostiam ab intimo cordis oblatam crebro replicat, et iterum atque iterum confitendo offerre nou cessat; eamque multipliciter loquens judicis sui oculis ostentat. Quid est hoc? et quomodo istud sacrificium Deo b placere cognoverat, quod in conspectu ejus tanta iteratione vocis immolabat, nisi quod vicina esse superbia potentibus solet, et pene semper rebus affluentibus elatio sociatur, quia et sæpe humoris abundantia duritiam dat tumoris?

[Vet. XXIV.] 48. Rara humilitatis et polestatis socielas.Mirum vero valde est cum in cordibus sublimium reguat humilitas morum. Unde pensandum D est quia potentes quique cum humiliter sapiunt, culmen extraneæ et quasi longe positæ virtutis attingunt, et recte hac virtute Dominum quantocius placant, quia illud ei sacrificium humiliter offerunt, quod potentes invenire vix possunt. Subtilissima namque ars vivendi est culmen tenere, gloriam premere; esse

[blocks in formation]

VERS. 6. Sed non salvat impios, et judicium pauperibus tribuit.

-

49. Deus potestatis superbiam non celsitudinem damnat. Scriptura sacra plerumque pauperes, humiles vocare consuevit. Unde in Evangelio cum adjectione spiritus nominantur, dum dicitur: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum (Matth. v, 3). • Quia enim divitiæ visibiliter potentes ostendunt, apud semetipsos pauperes sunt, qui elati in suis conscientiis non sunt. Eos vero impios vocal, qui aut a fidei pietate disjuncti sunt, aut in hoc quod fideliter credunt pravis sibi moribus contradicunt. Quia ergo omnipotens Deus malitiæ superbiam, non potentiæ celsitudinem damnat, postquam dictum est : Deus potentes non abjicit, cum et ipse sit potens, recte subjungitur: Sed non salvat impios, et judicium pauperibus tribuit. Id est, elatos destruit, humiles vero per judicium liberos reddit. Vel certe judicium pauperibus tribuit, quia hi qui nunc nequiter opprimuntur, ipsi tunc super oppressores suos judices veniunt.

50. Reproborum alii judicantur, alii non judicantur. - Duæ quippe sunt partes, electorum scilicet, atque reproborum. Sed bini ordines eisdem singulis partibus continentur. Alii namque judicantur et pereunt, alii nou judicantur et pereunt. Alii judicantur et regnant, alii non judicantur et 836 regnant. Judicantur et pereunt quibus Dominica inclamatione dicitur: Esurivi, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi potum; hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non operuistis me; æger et in carcere, et non visitastis me (Matth. xxv, 42, 43). Quibus præmittitur: Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, qui paralus est diabolo et angelis ejus (Ibid., 41). Ali vero in extremo judicio non judicantur et pereunt, de quibus Propheta ait : Non resurgunt impii in ju

e Ita cum Baluz., Colb., Ebroic., etc., veteres Ed. In rec. legitur, quos enim.

fSequimur Baluz., Colb., Vindoc., Utic. et al. Mss., potius quam Editos in quibus exstat, dominica voce in damnatione.

Ita laudati Mss. et vet. Ed., a quibus recedentes recent. prætulerunt non resurgent.

a

d

dicio (Psal. 1, 5). Et de quibus Dominus dicit : Qui A præstantiori desiderio plus exhibere appetunt quana
autem non credit, jam judicatus est (Joan. in, 18). Et præceptis generalibus audire potuerunt. Quibus do-
de quibus Paulus ait: Qui sine lege peccaverunt, sine
minica voce dicitur: Vos qui a reliquistis omnia, et
lege peribunt (Rom. 11, 12). Resurgunt ergo etiam secuti estis me, cum sederit Filius hominis 837 in
omnes infideles, sed ad tormentum, non ad judicium. sede majestatis suæ, sedebilis et vos super duodecim
Non enim eorum tunc causa discutitur, quià ad thronos, judicantes duodecim tribus Israel (Manh„
conspectum districti judicis jam cum damnatione suæ XIX, 28). Et de quibus propheta ait : Dominus ad ju-
infidelitatis accedunt. Professionem vero fidei reti- dicium veniet cum senioribus populi sui (Isai. ш, 14).
nentes, sed professionis opera non habentes, redar- Et de quibus Salomon, cum de sanctæ Ecclesiæ
guunt ut pereant. Qui vero nec fidei sacramenta te- sponso loqueretur, intulit dicens: Nobilis in portis
nuérunt increpationem judicis in extrema examina- vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ (Prov.
tione non audiunt, quia, præjudicati infidelitatis suæ xxx1, 23). Hi itaque in extremo judicio non judican-
tenebris, ejus quem despexerant invectione redargui tur et regnant, quia cum auctore suo etiam judices
non merentur. Ili saltem judicis verba audiunt, quia veniunt. Relinquentes quippe omnia plus prompta
ejus fidei saltem verba tenuerunt. Isti in damnatione B devotione exsecuti sunt quam juberi generaliter au-

sua æterni judicis nec verba percipiunt, quia ejus
reverentiam nec verbo tenus b servare voluerunt. Illi
legaliter pereunt, quia sub lege positi peccaverunt;
istis in perditione sua de lege nihil dicitur quia nihil
legis habere conati sunt. [Vet. XXV.] Princeps nain.
que terrenam rempublicam regens, aliter punit civem
interius delinquentem, atque aliter exterius hostem
rebellantem. In illo jura sua consulit, eumque sub
verbis dignæ invectionis addicit; contra hostem vero
bella movet, instrumenta perditionis exercet, digna-
que ejus malitiæ tormenta retribuit, de malo vero
ejus quid lex habeat non requirit. Neque enim lege
necesse est perimi, qui lege nunquam potuit teneri.
Ita ergo in extremo judicio et legalis illum invectio
percutit qui ab eo quod professione tenuit, actione C
declinavit; et iste sine judicii invectione perimitur,
qui lege fidei non tenetur.

[ocr errors]

51. Electorum quoque alii judicium subeunt, alii non, sed judices sedent. Ex electorum vero parte alii judicantur et regnant, qui vitæ maculas lacrymis tergunt, qui mala præcedentia factis sequentibus redimentes, quidquid illicitum aliquando fecerunt ab oculis judicis eleemosynarum superductione cooperiunt. Quibus judex veniens in dextera consistentibus dicit: Esurivi, et dedistis mihi manducare; silivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudas, et cooperuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me (Matth. xxv, 35). Quibus præmittit, dicens: Venite, benedicti Patris

с

dierunt. Speciali namque jussione paucis perfectioribus, et non generaliter omnibus, dicitur hoc quod adolescens dives audivit Vade et vende omnia quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cœlo, et veni et sequere me (Matth. XIX, 21). Si enim sub hoc præcepto cunctos jussio generalis astringeret, culpa profecto esset aliquid nos de hoc mundo possidere. Sed aliud est quod per sacram Scripturam omnibus generaliter præcipitur, aliud quod specialiter perfectioribus imperatur. Hi ergo recte sub generali judicio non tenentur, i qui et præcepta generalia vivendo vicerunt. Sicut enim non judicantur et pereunt, qui suadente perfidia i lege 'teneri contemnunt, ita non judicantur et regnant, qui, suadente pietate, etiam ultra generalia divinæ legis præcepta proficiunt. Hinc est quod Paulus, etiam specialia præcepta transcendens, plus opere exhibuit quam institutione permissionis accepit (I Thess. 11, 7). Cum enim accepisset ut Evangelium prædicans de Evangelio viveret, et Evangelium audientibus contulit, et tamen Evangelii sumptibus sustentari recusavit. Cur ergo iste judicetur ut regnet, qui minus quod servaret accepit, sed majus quod viveret invenit? Dicatur igitur recte: Judicium pauperibus tribuit, quia quanto buic mundo magna humilitate despecti sunt, tanto tunc acceptis sedibus majore culmine potestatis excrescunt. Unde et sequitur:

CAPUT XXVIII [Rec. XXI].

VERS. 7.. Non auferet a justo oculos suos, et re

mei, possidete paralum vobis regnum a constitutione D ges in solio collocat in perpetuum, et illic eriguntur. mundi (Ibid., 34). Alii autem non judicantur et regnant qui etiam præcepta legis perfectione virtutum transcendunt, quia nequaquam hoc solum quod cunclis divina lex præcipit implere contenti sunt, sed

a Al., qui ad conspectum.

Vindoc., Pratel. et alii Norm., servare maluerunt. c Al., perfectionis virtute.

a Turon., reliquislis omnia vestra. Pratel., Utic. et pl. Norm. reliquistis vestra.

• Vitiose in Gussanvil., Paris. 1605, Gilot., cum de sanctæ Ecclesiæ sponsa. In Ebroic. aliisque Norm., Turon., veteribusque Editis Paris. et Basil. optime legitur, sponso.

Ita Mss. Longip., Pratel. aliique Norm., necnon vet. Edit. Paris. 1495 et 1518, ac Basil. 1514. In Gilot. 1571, Vatic. 1589, et Gussanv., corrupte,

52. Deus justos tunc magis respicit, cum injuste affliguntur. Abstulisse enim a justis oculos suos fortasse Dominus creditur, quia injustorum crudelitatibus hic sine vindicta lacerantur; sed famulos

[blocks in formation]

suos tunc magis respicit, cum injuste eos nequitia A Hoc ergo duodecim thronis, quod uno throno Filii

persequentis affligit. Videns enim quid hic humiliter tolerent, nimirum jam prævidet quid illic eis misericorditer recompenset. Non ergo aufert a justo oculos suos. Ecce iste humiliter ingemiscit, ille superbit et nequiter floret. Iste cor conterit, ille se de gloria iniquitatis extollit. Horum ergo quis divinis obtutibus longe est, qui injustitiam pertulit, an qui eam patientibus irrogavit; qui supernam gratiam inter mororis tenebras tenui, an qui inter exteriora gaudia lumen justitia intus amisit?

designatur, quia videlicet universale judicium ex Mediatoris nostri interventione percipitur. Dicatur ergo Reges in solio collocat in perpetuum.

54. Sanctorum sessio est æterna. Prius humiliati, erigentur.-Apte autem in perpetuum subdens aperte quid dicat insinuat. Si enim de terreni regni solio diceret, nullatenus in perpetuum subdidisset, quia qui illud arripiunt, profecto non in eo in perpetuum, sed temporaliter collocantur. Bene autem subdidit: Et illic eriguntur. Ac si intentioni audientis innueret, dicens: Quia hic humiliati sunt, illie eriguntur. Sanctis namque viris iste locus humilitatis est, ut ille sit celsitudinis. Unde alias scriptum est: Humiliasli eos in loco afflictionis (Psal. XLIII, 20). Locus

d

[Vet. XXVI.] 53. Cur sancti, reges in S. Scriptura vocantur. Sanctos in throno cum Christo sedere est ex ejus potestate judicare. Bene autem sancti viri Scripturæ sacræ testimonio reges vocantur, quia, prælati cunctis motibus carnis, modo luxuriæ appe- B quippe afflictionis est vita præsens. Qui ergo ad æter

a

[ocr errors]

titum frenant, 838 modo æstum avaritiæ tempe→ rant, modo gloriam elationis inclinant, modo suggestionem livoris obruunt, modo ignem furoris exstinguunt. Reges ergo sunt, quia tentationum suarum motibus non consentiendo succumbere, sed regendo præesse noverunt. Quia igitur ab hac potestate regiminis ad potestatem transeunt retributionis, dicatur recte: Reges in solio collocat in perpetuum. Semetipsos enim regendo, ad tempus fatigati sunt, sed in regni erectionis æternæ solio in perpetuum collocantur; et eo illic accipiunt alios digne judicare, quo hic nesciunt sibimetipsis nequiter parcere. Hinc enim alias dicitur: Donec justitia convertatur in judicium (Psal. xcn, 15). Paulus de se suisque consortibus dicit: Ut nos efficeremur justitia Dei in ipso (11 Cor. v, 21). Justitia ergo in judicium vertitur, quia hi qui nunc juste atque irreprehensibiliter vivunt, tunc judicandi potentiam nanciscuntur. Hinc Laodicea Ecclesiæ Dominus dicit : Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus (Apoc. 11, 21). Vincens Dominus in throno cum Patre sedisse se asserit, quia post passionis certamina, post resurrectionis palmam, clarius se omnibus quod potestati Patris esset æqualis indicavit, eique se non disparem calcato mortis aculeo innotuit. Unde et Mariæ necdum credenti se Patri similem, dicit; Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem (Joan. xx, 17). Nobis enim in throno fili sedere, est ex ejusdem Filii potestate judicare. Quia enim judicii principatum ex cjus virtute percipimus, velut in throno ejus residemus. [Vet. XXVII.] Nec abhorret a vero quod alias super duodecim thronos venturos testatur esse discipulos (Matth. xix, 28), hic vero in throno suo perhibet esse sessuros. Per thronos quippe duodecim universale judicium, per thronum vero Fili singulare culmen judiciariæ potestatis ostenditur.

* Longip., tunc judicandi potentia utuntur.

b Vindoc. et Norm., sessuros.

e Ebroic. et alii Norm., quia quique illud. d In recent. Ed., quia qui hic. Redandat qui, abestene a Baluz., Colb., Ebroic. et al. Norm., quibus concinunt antiq. Excusi.

Pratel. et Utic., humiliasti nos

C

[blocks in formation]

vunt.

55. Catenis ligari se putant sancti, quandiu hic vi· Catenæ obligationis sunt ipsa adhuc retentio 839 peregrinationis. Ligatum se his catenis Paulus aspexerat, cum dicebat: Desiderium habens dissolvi, et cum Christo esse (Philip. 1, 23). Paupertatis funibus vinctum se esse cernebat, quando veras divitias intuens, eas etiam discipulis & exorabat, dicens: Ut scialis quæ sit spes vocationis ejus, quæ divitiæ gloriæ hæreditatis ejus in sanctis (Ephes. 1, 18).

Bene autem post ista subditur : Indicabit eis opera eorum, et scelera eorum, quia violenti fuerint. Cum enim supernam gloriam magis amando cognoscimus, tunc mala quæ egimus graviora fuisse septimus. Unde et Paulus post perceptam gratiam superuorum ea quæ in se studia virtutum crediderat fuisse jam scelera cognoscebat, dicens : Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate (1 Tim. 1, 13), Vel certe: Sed quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta (Philip. 111, 7). Unde et apte subditur :

[blocks in formation]

d

Potest vero in catenis et funibus paupertatis pœna A succumbere, etiam quilibet obtusis sensibus potest; etiam temporalis afflictionis intelligi, quia sæpe qui jubentis verba non audiunt, ferientis verberibus admonentur, ut ad bona desideria saltem pœnæ trahant, quos præmia non invitant. Unde per Prophetam dicitur: In camo et freno maxillas eorum b constringe, qui non approximant ad le (Psal. xxxi, 9). Si vero etiam flagella despiciunt, constat nimirum quod tanto illic gravioris vindicta supplicia sentiant, quanto hic majoris providentiæ gratiam calcant. Unde et sequitur:

CAPUT XXXI.

VERS. 11, 12. Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria. Si autem non audierint, transibunt per gladium, et conBumentur stultitia.

57. Quam severe puniendi, qui a perditis moribus nec flagellis coercentur. Per bonum recta actio, per gloriam vero superna retributio designatur. Qui ergo obedire præceptis cœlestibus student, dies suos in bono complent, annos in gloria, quia et cursum præsentis temporis in recto opere, et consummationem suam perficiunt felici retributione. Si vero non audierint, transibunt per gladium, et consumentur stultitia, quia et vindicta eos in tribulatione percutit, et finis in fatuitate concludit. [Vet. XXVIII.] Sunt enim nonnulli quos a perditis moribus nec tormenta compescunt. De quibus per prophetam dicitur: Percussisti eos nec doluerunt; flagellasti eos, et renuerunt accipere disciplinam (Jerem. v, 3). Et de quibus sub Babylonis specie dicitur: Curavimus Babylonem, et non est sanata (Jerem. L1, 9). De quibus rursum dicitur Interfeci et perdidi populum meum, et tamen a viis suis non sunt reversi (Jerem. xv, 7). Hi nonnunquam deteriores existunt ex verbere, quia pulsati doloribus, aut contumaci pertinacia duriores exi, stunt, aut, quod pejus est, in blasphemiæ etiam exasperationem prosiliunt. Bene ergo dicitur quod per gladium transeunt, et stultitia consumuntur, quia peccata quæ flagellis emendare 840 debuerant, flagellis exaggerant. Et hic jam pœnas percussionis sentiunt, et illic justæ retributionis supplicia non evadunt. Fatuitas quippe stultitiæ est quod illos sic iniquitas obligat, ut a culpa eos nec pœna compescat. Sequitur:

CAPUT XXXII [Rec. XXIII].

[blocks in formation]

B

58. Simulatoris callidi imago. Cum simulatores diceret, apte subjungit et callidi, quia nisi ingenio calleant, quod videri appetunt congrue simulare non possunt. Sunt enim nonnulla vitia quæ etiam a sensu tardioribus facile perpetrantur. Elatione namique intumescere, avaritiæ æstibus inbiare, luxuriæ pulsanti

a Editi, ut ad bona æterna. Sequimur Mss. Baluz., Colb., Vindoc., Turon., Ebroic. et alios Norm. b Pratel. et Utic., constringes.

Al., aut contumacia pertinacia, ut habet Baluz. d Viudoc., Pratel. et Utic., et vera mala male pre

mere.

C

simulationis vero falsitatem exsequi, nisi qui subtilioris ingenii fuerit, non potest. Quisquis enim talis est, ad custodienda duo videlicet contínua observatione dividitur, ut callide noverit et occultare quod est, et ostentare quod non est; et vera mala premere, et falsa bona monstrare; nec se aperte in hoc quod videtur extollere, atque, ut majorem gloriam teneat, sæpe se simulare gloriam declinare. Quia enim ante oculos hominum sequendo eam apprehendere non potest, studet plerumque gloriam tenere fugiendo. Hæc itaque simplicibus minime congruunt, quia si congruunt, jam simplices non sunt.

59. Iram Dei non solum meretur, sed provocat. Bene autem cum diceret: Simulatores et callidi, non subdidit, merentur, sed provocant iram Dei. Iram quippe Dei mereri, est etiam nesciendo peccare. Provocare vero est mandatis illius sciendo contraire; scire bonum, sed despicere; facere posse, nec velle. Ili enim perpetratione nequitiæ intrinsecus tenebrescunt, et ostentatione justitiæ superficie tenus dealbantur. Quibus voce Dominica dicitur: Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ, quia similes estis sepulcris dealbatis, quæ foris parent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia; ita et vos quidem foris apparetis hominibus justi, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. (Matth. xxIII, 27), Foris ergo ostendendo servant quæ vivendo intus impugnant. Intus vero mala cogitantes exaggerant quæ foris aliud superducentes occultant. Ante districtum itaque judicem excusationem jam de ignorantia habere non possunt, quia dum ante oculos hominum omnem modum sanctitatis ostentant, ipsi sibi sunt testimonio quia bene vivere non iguorant. Dicatur igitur recte : Simulatores et callidi provocant iram Dei. Quid vero eos ad extremum sequatur, adjungit, dicens:

D

Ibid.

CAPUT XXXIII.

Neque clamabunt cum vincti fuerint. 60. Etiam percussus peccata confiteri erubescit. Omnis iniquus qui cum iniquus sit, sanctus videri non appetit, in flagelli percussione deprehensus, fateri quod iniquus sit non erubescit. Qui vero iniqua agens, humana de se judicia sub specie sanctitatis intercipit, etiam cum flagello percutitur, iniquum se prodere refugit, quia sanctus videri consuevit. Si quando autem graviter coarctatur, iniquum se vix superficie tenus confitetur, quia interna sua detegere veraci confessione confunditur. Quasi liberi vero sumus, cum nulla correptione castigamur; f vincimur autem, cum flagello percussionis astringimur. Vincti igitur tanto 841 clamamus altius, quanto in percussione positi peccata nostra veracius confitemur. Apud aures quippe Dei vox valida devota confessio

• Editi, sæpe se simulat. Turon., pro simulare, habet demonstrare.

Ebroic. et alii Norm., quasi vincimur autem. Melius respondet alteri membro, quusi liberi vero sa

mus.

prævaricatorem mittit, cum eum ad cor suum redire compellit, quia quo se exterius fudit, eo ad se unde possit redire vix invenit. Quia vero simulatorum mens pro eo quod ab una æternitatis intentione dividitur, cogitationum multiplicium inundatione vastatur, recte subjungitur :

est. Quia ergo simulatores quosque, etiam cum per- A nostrum longius evagatur. Longe ergo prophetas cussionis flagella corripiunt, ad confessionem simplicem non perducunt (cognosci enim peccatores refugiunt, quia sancti omnium opinione ferebantur), quamvis eos ad extremum jam flagella feriant, quamvis duci se ad æterna supplicia non ignorent, tales tamen cupiunt apud humana judicia remanere, quales se studuerant semper ostendere. Deprehensi ergo etiam flagello percussionis extremæ, quia confessionem puram vel afflicti exerere negligunt, quasi vincti clamare contemnunt. Bene ergo dicitur: Neque clamabunt cum vincti fuerint.

CAPUT XXXIV.

.VERS. 14. Morietur in tempestate anima eorum. 842 62. Tempestate subita hypocritæ moriuntur.Quasi tranquille namque videbantur vivere, cum de sanctitatis curarent laude gaudere. Sed tempestatesubita eorum anima moritur, quæ humanæ laudis pessima tranquillitate lætabatur. Plerumque subito inopinata tempestas omne quod aer b serenum blanditur immutat; et eo periculum vitari non potest, quo nec potuit prævideri. Unde simulatores, qui vitæ suæ custodiam negligunt, in tempestate mori referuntur. Hinc quippe eos turbo subitus internæ percussionis ejicit, quos arrogantia externi favoris extollit; et dum amplectuntur in laude quod non sunt, repente inveniunt in ultione quod sunt. [ Vet. XXX.] Bene autem per Salomonem dicitur : Quomodo probatur in conflatorio argentum, et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis (Prov. xxvii, 21). Laus quippe sua justos cruciat, iniquos exaltat. Sed justos dum cruciat purgat, iniquos dum lætificat reprobos monstrat. Isti enim sua laude pascuntur, quia auctoris sui gloriam non requirunt. Illi autem qui auctoris gloriam quærunt, sua laude cruciantur, ne dicitur, ante Dei oculos ipsis favoribus vacuetur: ne non sit intus quod foris dicitur, ne, si est etiam quod humana laus robur mentis emolliat, eamque in sui delectatione prosternat; et quæ adjumentum debet esse augendi operis, jam retributio sit laboris. Cum vero sua præconia in Dei laudem tendere sentiunt, ea etiam desiderabiliter amplectuntur. Scriptum namque est Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est ( Matth. v, 16). Viam se ergo hominibus faciunt, quoties in se aliquid quo Deus cognoscatur ostendunt, quia non student in se humanam laudem figere, d sed quærunt eam per se medios ad auctoris gloriam pertransire. Arrogantes autem humanis laudibus mollia corda prostituunt, quia suis amoribus corrumpuntur. De quibus alias dicitur: Erunt homines seipsos amantes (11 Tim. 111,

61. Hypocritæ sanctos se, non quia sunt, sed quia dicuntur, existimant. Vana spe delusi, ad confessionis remedium etiam in extremis non confugiunt. Ab homine longe sæpe distat ejus còr. Quamvis intelligi B etiam aliter potest. Omnis enim qui, cum iniquos sit, dici sanctus ab hominibus non pertimescit, etsi iniquum se tacita cogitatione reprehendit, tamen dum sæpius sanctum audire se cœperit, hoc quod de se intrinsecus tenebat amittit. Cor quippe exterius fundit, et quia libenter foris falsum de se testimonium recipit, qualem se intus habeat non requirit. Unde fit ut vacuæ laudis fomenta etiam cum defuerint quærat, et oblitus quod est appetat videri quod non est. [Vet. XXIX.] Igitur qui tales sunt, dum justos se ante humana judicia simulant, dum actiones suas laudibus dignas intuentium oculis ostentant, occulta cum eis justitia agitur, ut quo nituntur foris alios fallere, eo de se intus etiam ipsi fallantur. Nam omnem circa se sollicitæ investigationis oculum per dunt. Vitam enim suam et discutere et perscrutari dissimulant, sed tales se quales audiunt putant, sanctosque se esse, non quia ita vivunt, sed quia ita dicuntur, existimant. Subtile autem Dei judicium, seque ipsos intueri negligunt, quia fidein sui meriti in attestatione ponunt oris alieni. Cum vero subita percussione feriuntur, iniquos se vel veraciter fateri, vel sicut sunt, deprehendere omnino non possunt, quia videlicet sanctos se humana professione crediderunt. Bene ergo dicitur: Neque clamabunt cum vincii fuerint. Spe enim vacua tales se ante supernum judicem venire confidunt, quales se hominibus innotuisse cognoscunt; seque ipsos miseri nec inter tormenta deprehendunt, et dum testimonium falsæ laudis aspiciunt, remedium veræ confessionis amittunt. Etiam vincti ducuntur, et non clamant, quia, hu- D 2). Apte vero hic de hac eorum corruptione sub

manæ laudis importunitate superati, sanctos se miseri et cum in peccatis moriuntur putant. Quibus bene per prophetam dicitur: Redite, prævaricatores, ad cor (Isai. XLVI, 8). Si enim ad cor redirent, per exterioris attestationis se verba a non funderent. Nam quid vicinius nobis est corde nostro? quid vicinius nobis est ea re quæ intra nos est? Et tamen cum per pravas cogitationes spargitur, a nobis cor

a Vindoc., Ebroic. et alii Norm., non spargerent. In Pratel. et Utic, omittitur, serenum. In Editis legitur, aer serenus. Sequimur Baluz., Colb., Turon..

[blocks in formation]

C

jungitur:

CAPUT XXXV.

IBID. Et vita eorum inter effeminatos. 63. Effeminati sunt qui laudibus humanis corrumpuntur. Si enim vir liter viverent, laus transitoria nulla eos corruptione vitiaret. Unde electis Propheta persuadet, dicens: Viriliter agile, et confortelur cor vestrum (Psal. xxx, 25). Dicens enim Viriliter agite,

a Longip., sed quærunt eam per se melius ad auctoris gloriam pertransire. In Utic., Pratel., Ebroic., per se medios ad auctorem gloriæ pertransire. Ita etiam Colb. et Baluz.

« PoprzedniaDalej »