Obrazy na stronie
PDF
ePub

sponsione redarguit. Cuncti enim vanæ gloria secta- A
tores, dum se omnibus præferunt, alios quidem
de fatuis sensibus, alios autem de indignis meritis
reprehendunt; id est, alios censent nihil scire, alios
non bene vivere. Et quamvis juste omnes extra
Ecclesiam positos prava sentire redarguant, tamen
etiam eos qui intus sunt pro vitæ despectu contem-
nunt, et contra illos ex magnitudine recte sentiendi,
contra istos vero quasi ex merito bene vivendi su-
perbiunt. [Vet. VI.] Bene autem Eliu modo beatum
Job, modo amicos ejus increpare perhibetur, quia
amatores vanæ gloriæ aliquando intra sanctam Eccle-
siam constituti, et adversarios premunt, dum vera
prædicant, et ejusdem sanctæ Ecclesiæ moribus
contradicunt, dum de ipsa prædicatione gloriantur.
Premunt adversarios virtute dicti, premunt sanctam
Ecclesiam qualitate dicendi. Illos prædicatione veri-
tatis, istam vitio elationis impugnant. Sequitur:
VERS. 4, 5. Igitur Eliu exspectavit Job loquen-
tem, eo quod seniores essent qui loquebantur. Cum
au'em vidisset b quod tres respondere non potuissent,
iratus est vehementer.

B

CAPUT V.

VERS. 6, 7. Respondensque Eliu filius Barachel Buziles, dixit: Junior sum tempore, vos autem antiquiores; idcirco demisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam. Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam.

12. Tacere, sæpe est sapere. Cuncta hæc, quæ ab eo per tumorem superbiæ proferuntur, cursim potius perstringenda sunt quam attentius exponenda. Quæ enim soliditate gravitatis carent, expositionis subtilitate non indigent. Sed solum puto breviter intimandum quod Eliu quandiu pro ætatis suæ respectu tacuit, sapientior fuit; cum vero in aliis annorum multitudinem, semetipsum præferens, despicit, quam pueriliter desipiat ostendit. Nam contra ejus sententiam et ætas prolixior loquitur, et per annorum multitudinem sapientia docetur, quia etsi longævitas sensum non præbet, dusu tamen vehementer exercet. Sequitur:

CAPUT VI [Rec. IV.

VERS. 8. Sed, ut video, spiritus est in hominibus, el inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.

15. Quatuor species tumoris in arrogantibus: prima, bonum a semetipso habere se credere; secunda, sibi pro suis meritis datum. Gratia non datur pro meritis. Tertia bonum aliquod falso sibi tribuere; quarta sibi soli, despectis cæteris, illud vindicare. Hæc recte diceret si eamdem intelligentiam sibi præ cæteris non arrogaret. Neque enim prava condemnatio est ex eo bono quod communiter datur private gloriari, scire bonum unde acceperit, et nescire quomodo bono uti debeat quod accepit. [Vet. VII. Quatuor quippe sunt species quibus omnis tumor arrogantium demonstratur, cum bonum aut a semetipsis habere se æstimant, aut si sibi datum desuper credunt, pro suis se hoc accepisse meritis putant; aut certe cum jactant se habere quod non habent; aut, despectis cæteris, singulariter videri appetunt habere quod habent. A semetipso enim bonum se habere jactabat, cui per Apostolum dicitur : Quid autem habes quod non accepisti, 737 quid gloriaris quasi non acceperis (1 Cor. iv, 7)? Rursum ne dari nobis bonum gratiæ pro nostris præcedentibus meritis crederemus, idem Apostolus admonet, dicens: Gratia estis sal

11. Non nisi post hæreticorum certamina prodiere aculi sensus et perplexior indago verborum. - Quamvis sancta Ecclesia sit procul dubio adversariis suis antiquior, quia de illa ipsi, non autem exiit ipsa de illis, sicut de eis per Joannem 736 diciur: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis (1 Joan. 11, 19); recte tamen eisdem adversariis Eliu junior fuisse describitur, quia nimirum post exorta hæreticorum bella, esse intra sanctam Ecclesiam fastu scientiæ in- C flati arrogantes cœperunt. Cum enim graviora hostium prodiere certamina, tunc sunt profecto subtiliora sensuum spicula requisita, tunc argumentorum obstacula, tunc perplexior indago verborum. Que sæpe viri ferventes ingenio, dum congrue inveniunt, arroganter intumescunt; et, quod per elationis vitium plerumque contingit, iisdem acutis sensibus quibus hostem feriunt, prosternuntur, dum in his quæ recte de Deo sentiunt, non Dei, sed suam gloriam quærunt. Unde Eliu quoque multa quidem recle loquitur, et tamen divina voce, ac si perversa dixerit, increpatur. Cum vero dicitur quia Eliu exspectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur, aperte beato Job non pro sua, sed pro amicorum reverentia honorem reservasse D vati per fidem, et hoc non ex vobis, e sed Dei donum monstratur, quia videlicet arrogantes intra positi est, non ex operibus, ut ne quis glorietur (Ephes. 11, eamdem sanctam Ecclesiam, quam defendunt, despiciunt; et plerumque contingit ut plus ingenia male sapientium quam simplicem vitam innocentium venerentur, plus reservent linguis extra loquentium quam meritis intra positorum, quamvis utrisque ex diverso obvient,cum et ab illis rectitudine sensuum,eta sancta Ecclesia morum pravitate discordent.Sequitur:

[merged small][ocr errors]
[ocr errors]

8). Qui etiam de semetipso ait: Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum (1 Tim. 1, 13). Quibus verbis aperte declarat quod gratia f non pro meritis tribuatur, dum ex seipso docuit et quid de malitia nieruit, et quid de benevolentia accepit. Rursum nonnulli jactant se habere quod non habent, sicut divina voce

d Editi, usum tamen... exercet. Melius in Mss., usu. e Vindoc., Dei enim donum est, omisso, sed. Deest etiam in Norm., Baluz. et Colb.

f Norm. et Vind., non meritis tribuatur. Utrumque Augustinianum sensum sapit.

[ocr errors]

per prophetam de Moab dicitur: Superbiam ejus, À ctæ Ecclesiæ adversarios conspiciunt, non in eis

et arrogantiam ejus ego novi, et quod non sit b juxta
eam virtus ejus (Jerem. XLVIII, 29). Et sicut angelo
Ecclesiæ Laodiceæ dicitur Quia dicis quod dives
sum, et locupletatus, et nullius egeo; et nescis quia tu
es miser, et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus
(Apoc. 1, 17). Rursum nonnulli, despectis cæteris,
videri appetunt singulariter bonum habere quod ha-
bent. Unde et Pliarisæus idcirco de templo absque
justificatione descendit (Luc. xvIn, 14), quia bono-
rum operum merita sibi quasi singulariter tribuens,
oranti publicano se prætulit. Sancti quoque apostoli
ab hoc elationis vitio revocantur, qui de prædicatione
redeuntes, cum elati dicerent: Domine, in nomine
tuo etiam dæmonia nobis subjecta sunt (Luc. x, 17),
ne de hac miraculorum singularitate gauderent, il- B
lico eis respondit Dominus, dicens: Videbam Satanam
velut fulgur de cœlo cadentem (Ibid., 18). Ipse quippe
singulariter elatus dixerat: Super astra cœli exaltabo
solium meum, šedebo in monte testamenti, in lateribus
Aquilonis, similis ero Altissimo (Isai, xiv, 13). Et mire
Dominus, ut in discipulorum cordibus elationem pre-
meret, mox judicium ruinæ retulit, quod ipse ma-
gister elationis accepit, ut in auctore superbiæ di-
scerent quid de elationis vitio formidarent. In hac
itaque arrogantiæ quarta specie crebro humanus ani-
mus labitur, ut id quod habet habere se singulariter
glorietur. In qua tamen similitudini diabolicæ vici-
nius appropinquat, quia quisquis bonum se habere
singulariter gaudet, quisquis videri sublimior cæteris
quærit, illum videlicet imitatur, qui despecto bono C
societatis angelorum, sedem suam ad Aquilonem po-
nens, et Altissimi similitudinem superbe appetens,
per iniquum desiderium quasi ad quoddam culmen
conatus est singularitatis erumpere. Eliu ergo quam-
vis dari a Domino sapientiam confitetur, in hac ta-
men elationis specie labitur, ut sapientiorem se cæ-
teris gaudeat, et quasi de singulari bono sese inaniter
extollat. Quod verbis sequentibus indicat, dicens :
CAPUT VII.

[ocr errors]

VERS. 9-12. Non sunt longævi sapientes, nec senes intelligunt judicium. Ideo dicam: Audite me, ostendam vobis d ego meam sapientiam. Exspectavi enim sermones vestros, audivi prudentiam vestram, donec disceptaretis sermonibus; et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam.

14. Quidam superbe tacent; el senes audiunt, non ut discant, sed ut judicent. Quantum ad intentionem litteræ spectat, loquens Eliu indicat quam superbe tacuerit. Cum enim dicit: Exspectavi enim sermones vestros, et putabam vos aliquid dicere, aperte declarat se ad verba senum judicantis potius studio quam discentis voto tacuisse. Quamvis hæc melius vitam 738 arrogantium designant, qui aliquando intra sanctam Ecclesiam positi, cum ejusdem san

a Pl. mss., superbiam Moab.

Editi etiam veteres, juxta eum. Vindoc., Baluz., Colb., Norm., juxta eam, nimirum superbiam et arrogantiam. Ita quoque legitur in Vulgata, juxta textum Hebraicum.

annos temporum, sed intentionem solent pensare
verborum. Nam quantolibet sint eisdem arroganti-
bus antiquiores hæretici, eos audacter comprimunt,
in quorum verbis dogmata perversa reprehendunt.
Sequitur :
CAPUT VIII [Vet. Vi11].

[ocr errors]

VERS. 12, 13. Sed, ut video, non est qui arguere possit Job, et respondere ex vobis sermonibus ejus. Ne forte dicatis: Invenimus sapientiam, projecit eum, non homo.

Deus

15. Deus in hac vita solatia aliquando concedit, nullo vitæ æternæ detrimento. Sæpe hæretici per hoc quod esse et hominibus despicabiles solent, cum a cunctis fere gentibus sanctam Ecclesiam venerari conspiciunt, opinionem ejus quibus valent obtrectationibus lacerare contendunt, dicentes: Idcirco illi cuncta temporalia suppetunt, quia ei præmia æternorum munerum subtrahuntur. Quorum vocibus Eliu obviat, dicens: Ne forte dicatis: Invenimus sapientiam, Deus projecit eum non homo. Ac si arrogantes intra sanctam Ecclesiam sed tamen fideles contra hæreticos dicant Per hoc quod sanctam Ecclesiam in honore hominum florere temporaliter cernitis, projectam eam a Domino non credatis. Scit enim Redemptor ejus, et in hoc itinere solatia venienti tribuere, et pervenienti ad æternam patriam superna præmia reservare. Incassum igitur dicitis quia Deus eam et non homo projecerit, cum venerari illam a cunctis fere hominibus videtis, quia sic ei terrenæ gloriæ adjumentum tribuitur, ut per hoc multiplicius etiam ad cœlestia subvehatur. Sequitur :

[ocr errors]

CAPUT IX.

VERS. 14. Nihil locutus est mihi, et ego non secundum vestros sermones respondebo illi.

16. Superbi, cum corripiuntur, non audiunt, aut dissimulant. Quid est; quod ait: Nihil locutus est mihi? Nunquid sancta Ecclesia per prædicatores justos cum intra se arrogantes conspicit, erudire ac redarguere prætermittit? Exercet hæc, et quotidie exercere non cessat. Sed Eliu, qui loquentem pu. blice beatum Job audierat, dicat: Nihil locutus est mihi, quia nimirum omnes arrogantes voces quidem sanctæ Ecclesiæ audiunt, sed sibi eas dici dissimulant, quando elationis vitium emendare contemnunt. D Nec se de superbia redargui æstimant, quia esse se humiles putant, qui etiam redargui despiciunt, dum sapientiores se et ipsis redarguentibus arbitrantur. Quod vero ait: Et ego non secundum sermones vestros respondebo illi, bene beato Job non secundum sermones eorum respondere se dicit. Arrogantes enim intra sanctam Ecclesiam positi respondent contra eam, sed non sicut hæretici exterius constituti. Neque enim contradicunt ei prava prædicando, sed perverse vivendo, quia nec de Deo, ut hæretici,

e Norm., Laudiciæ. Vel. Ed., Laodiciæ.

a Pratel., ego etiam. Baluz. et Corb., meam scien tiam. Qui Codices habent infra, donec disceptaremini pro disceptaretis.

[blocks in formation]

VERS. 16.-739 Quoniam igitur exspectavi, et non sunt locuti; steterunt, nec responderunt ultra.

A tulantur. Arrogantes enim cum scientiam accipiunt, nihil se accepisse æstimant, si hanc eos occultam habere contingat. Nusquam quippe suum gaudiuin, nisi in ore hominum ponunt. Unde et fatuæ virgines in vasis suis oleum non sumpsisse referuntur (Matth. xxv, 3), quia arrogantes omnes cum se ab aliquibus fortasse vitiis continent, bonum gloriæ intra conscientias habere non possunt. In vase autem proprio sumpserat Paulus oleum, qui dicebat: Gloria nostra hæc est, testimonium conscientiæ nostræ (1 Cor. 1, 12). İnane ergo vasculum ferre est intus corde vacuo b foris humani oris judicium quærere. Eliu itaque, quia gloriam dum exterius quærit intra vas oleum non habet, dicit: Respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam. Unde et hoc ipsum, quod de fervore vanæ gloriæ intus patitur, verbis sequentibus aperit, dicens :

[ocr errors]

17. Errantes dum redarguunt, suam sapientiam óslentare tantum cupiunt, non aliis prodesse. Secus boni prædicatores.-Finis esse locutionis sapientium solet, ut eo usque dicant quo adversariis silentium B imponant. Non enim se ostendere, sed prava docentes compeseere cupiunt. Postquam vero de amicis Job dictum est: Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquium; Eliu subjungens, ait: Exspectavi, et non sunt locuti; steterunt, nec responderunt ultra. Et illis jam silentibus, adhuc verba multiplicat, quia videlicet vir arrogans, et formam in se arrogantium intentans, non adversariorum dieta superare, sed suam sapientiam ostentare festinat. Unde et sequitur :

VERS, 17. Respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam.

Hanc enim partem suam omnis arrogans æstimat, si scientiam non tam habeat quam ostendat, quia nimirum omnes elati scientiam non habere appe- C tunt, sed ostendere. Quo contra bene per Moysen dicitur: Vas quod non habuerit operculum, nec ligaturam desuper, immundum erit (Num. XIX, 15). Tegmen quippe operculi, vel ligatura, est censura disciplinæ, qua quisquis non premitur, quasi vas immundum pollutumque reprobatur. An non vas sine operculo Eliu fuerat, qui hanc esse partem suam æstimaverat, si ostenderet scientiam quam habebat? Quasi enim vas sine operculo, vel ligatura, polluitur, qui per studium ostentationis patens, nullo velamine taciturnitatis operitur. [Vet. X.] Prædicatores autem sancti partem suam reputant, si intus quidem ipsi de sapientia sua gaudeant, foris autem alios ab errore compescant; neque a se ipsis ita loquendo exeunt, ut gaudium mentis in ostensione ponant D disertæ locutionis, sed bonum scientiæ in cordis secreto meditantur, et ibi gaudent ubi hoc percipiunt, non ubi inter tot tentationum laqueos innotescere compelluntur, quamvis cum bonum quod accipiunt innotescunt, media interveniente charitate, ex pro⚫fectu audientium, et non ex propria ostensione gra

a Recentioribus Edit. placuit addere, silentii, explicationis gratia. Antiquiores Excusi, quos sequimur, carént hoc additamento, et Mss. religiosius inhærent.

b Vulgati, humani favoris. Nostra lectio est Mss. Vindoc., Norman., etc. Baluz. et Colb. habent hu

mano ore.

c Vindoc., Pratel., Utic. et alii, utilitatis inten

[merged small][ocr errors]

VERS. 18-20. Plenus sum sermonibus, et coarclat me spiritus uteri mei. En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit. Loquar, et respirabo paululum; aperiam labia mea, et respondebo.

18. Locutionis eorum celsitudinem, non utilitatis intentionem imitantur superbi. Nonnunquam arrogantes viri, dum prædicatores 740 sanctos magna eloqui ac pro locutione sua venerari conspiciunt, locutionis eorum celsitudinem et non utilitatem intentionis imitantur ; neque hoc amant quod illi appetunt, sed hoc summopere appetunt quod clari hominibus ostendantur. Nam sæpe contingit ut sapientes viri cum se non audiri considerant, ori suo silentium d indicant; sed plerumque dum conspiciunt quod iniquorum facinora ipsis tacentibus et non corripientibus crescunt, vim quamdam spiritus sui sustinent, ut in locutionem aperta correptionis erumpant. Unde propheta Jeremias cum prædicationis sibi silentium indixisset, dicens: Non recordabor ejus, neque loquar ultra in nomine illius; illico adjunxit: Et factus est in corde meo quasi ignis exæstuans, claususque in ossibus meis, et defeci, ferre non sustinens; audivi enim contumelias multorum (Jerem. xx, 9). Pro eo enim quod se minime audiri conspexit, silentium appetiit; sed cum crescentia mala cerneret, in eodem silentio non permansit. Quia enim foris tacuit, ex tædio locutionis intus ignem pertulit de zelo charitatis. Inflammantur quippe corda justorum, cum non correpta crescere conspiciunt acta malorum, eorumque culpæ se participes credunt quos in iniquitate crescere silendo permittunt. David propheta postquam sibi silentium indixerat, dicens: Posui ori meo custodiam, dum consisteret peccator adversum me; obmutui, el

tionem, et fortasse melius.

a Verbum addicere pro simpliciter, condemnare, sæpe usurpatum jam monuimus l. 11, n. 15 et alibi. Laudatis scriptoribus addidimus Petrum Chrysol., qui serm. 74 ita loquitur : Addicitur mors, quæ in nos tendens incurrit in judicem. Et Ennodium qui sic infit dictione 22, ut hostem fulciat, socios. . . . . . addicit

arrogantium, si quod sapiunt non ostendunt. Vim quippe intrinsecus æstuantem ferre vix possunt, si omne quod sentiunt paulo tardius innotescunt. Unde necesse est ut cum res bona agitur prius ejus elatio in corde vincatur, ne si a radice miseræ intentionis prodeat, amaros nequitia fructus producat.

humiliatus sum, el silui a bonis (Psal. xxxviii, 2), A videre prava, nec corrigere; ita gravis est labor .n ipso suo silentio, isto zelo charitatis exarsit, qui illico subdidit: Et dolor meus renovatus est, concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis (Ibid., 3). Intus ergo cor concaluit, quia dilectionis ardor per admonitionem locutionis exterius emanare recusavit. Ignis in meditatione cordis exarsit, quia increpatio delinquentium a correptione oris refrixit. Charitatis enim zelus consolatione admirabili augendo se temperat, quando contra iniquorum opera per vocem correptionis emanat, ut et quæ corrigere non valet, increpare non desinat, ne se participem delinquentium ex consensu taciturnitatis addicat.

[Vet. XI.] 19. Nonnulla vitia virtutes mentiuntur. Sed quia sæpe nonnulla vitia virtutes se esse mentiuntur, sicut effusio nonnunquam misericordia, et tenacia nonnunquam parcimonia, et crudelitas aliquando justitia vult videri, ita plerumque mentem ad loquendi impetum, vanæ gloriæ anxietas nequaquam se intra silentium capiens, quasi zelus charitatis inflammat, atque appetitæ ostensionis vis ad effrenationem locutionis impellit, et quasi sub studio consulendi libido erumpit apparendi. Non enim curat loquendo quid prosit, sed quid appareat; nec studet ut malum quod cernit corrigat, sed bonum quod sentit ostendat. Unde Eliu quoque spiritu elationis extensus, et sese intra silentii claustra non capiens, ait: Plenus sum sermonibus, et coaretal me spiritus uteri mei. En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit.

20. Elationis inflatio, zelum ex afflatu Spiritus santi quandoque imitatur. Quod si intelligere spiritaliter debemus, hoc loco videlicet ventrem sinum cordis appellat. In musto vero sancti Spiritus fervor accipitur, de quo in Evangelio Dominus dicit: Vinum novum mittunt in utres novos (Matth. ix, 17). Ex quo dum repente replerentur apostoli (Act. 11, 4), dum linguis omnibus 741 loquerentur, a Judæis nescientibus, sed tamen vera attestantibus, dictum est: Hi musto pleni sunt (Ibid., 13). Lagunculas vero infirmas ipsa humanitate conscientias, vel certe hæc terrena corporum vascula, non inconvenienter accipimus, de quibus Paulus apostolus ait: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus (11 Cor. iv, 7). Eliu autem, quia, sicut superius diximus, sic inflatione elationis extenditur, ac si ad loquendum per charitatis gratiam ardore Spiritus sancti accendatur, sensus sui spiritum in eo quod lacuit, quasi musto absque spiraculo comparavit. Et bene ait : Quod lagunculas novas disrumpit; quia sancti Spiritus fervor non solum veteri, sed etiam nova vita vix capitur. Mustum ergo lagunculas novas disrumpit, quia fervoris ejus potentia etiam spiritalia corda transcendit. Loquar, et respirabo paululum; aperiam labia mea, el respondebo. Bene ait: Respirabo, quia sicut labor justorum est

a Baluz et Colb., docuit, manifesto errore. Turon., Colb. et Norm., a quinquagenario. Et infra, per quinquagenarium. Ita quoque legitur in vet.

B

C

[ocr errors]

D

[Vet. XII, Rec. VI.] 21. Qui adhuc vitiis subjacent, alios regere non præsumant. Hi ergo qui adhuc vitiorum bello subjacent nequaquam per præ-dicationis usum præesse magisterio cæterorum de bent (Dist. 44, cap. Non liceat). Hinc est enim quod, juxta divinæ dispensationis vocem ab anno vigesimo et quinto Levitæ tabernaculo serviunt, sed a b quinquagesimo custodes vasorum fiunt. Quid enim per annum quintum ac vigesimum, in quo flos juventutis oboritur, nisi ipsa contra unumquodque vitium bella signantur? Et quid per quinquagesimum, in quo et jubilæi requies continetur, nisi interna quies edomito bello mentis exprimitur? Quid vero per vasa tabernaculi, nisi fidelium animæ figurantur? Levitæ ergo ab anno vigesimo et quinto tabernaculo serviunt, et a quinquagesimo custodes vasorum fiunt, ut videlicet qui adhuc impugnantium vitiorum certamina per consensum delectationis tolerant, aliorum curam suscipere non præsumant; cum vero tentationum bella subegerint, quo apud se jam de intima tranquillitate securi sunt, animarum custodiam sortiantur. Sed quis hæc tentationum prælia sibi perfecte subigat, cum Paulus dicat: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meæ, el caplivum me ducentem in lege peccati (Rom. vii, 23)? Sed aliud est bella fortiter perpeti, aliud bellis enerviter expugnari. In istis exercetur virtus, ne extolli debeat; in illis omnimodo exstinguitur, ne subsistat. Qui igitur scit fortiter tentationem ferre certaminis, et cum tentatione concutitur in alta arce præsidet quietis, quia etiam apud semetipsum sub seipso esse-contentiones vitiorum conspicit, quibus nulla fractus delectatione consentit. Sequitur:

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

manet.

22. Vitæ præsentis tempus breve est, quia non perRecta consideratio, quod Deum homini idcirco non æquat, quia quandiu hic subsistat, vel quando ad Dei judicium tollatur, ignorat. Et bene ait: 742 Post modicum tollat me factor meus, quia quamlibet longum fuerit tempus vitæ præsentis, eo ipso breve est, quo permanens non est. Neque enim dignum est ut diutinum judicetur, quidquid fine circumscribitur. Sed inter has sententias quas ex veritate solidas profert, ad verba rursum elationis erumpit, dicens:

Ed. Paris. et Basil., ac paulo post : Et a quinquage nario custodes, elc.

CAPUT XIII [Rec. VII].

Audi igitur, Job, eloquia

CAP. XXXIII, Vers. 12. mea, et omnes sermones meos ausculta. Ecce aperui os meum, loquatur lingua mea in faucibus meis.

A principaliter solus ex potestate bona locutus est, quia ex infirmitate mala nulla commisit. Ex divinitatis quippe potentia habuit id quod nobis per humanitatis suæ innocentiam ministravit.

23. Superbi sanam doctrinam non sane prædicant, quod insolescant. Pensemus de qua elatione descendit, quod beatum Job audire se admonet, quod os aperuisse se perhibet, quod linguam suam a in faucibus loqui promittit. Hoc enim habet proprium doctrina arrogantium (Dist. 46, cap. Hoc habet) ut humiliter nesciant inferre quod docent, et recla quæ sapiunt recte ministrare non possint. In verbis enim eorum proditur quod cum docent, quasi in quodam sibi videntur b summitatis culmine residere, eosque quos docent ut longe infra se positos veluti in imo respiciunt, quibus non consulendo loqui, sed B VIX dominando dignantur. Recte autem his per prophetam Dominus dicit: Vos autem cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia (Ezech. xxxiv, 4). Cum austeritate enim et potentia imperant, qui subditos suos non tranquille ratiocinando corrigere, sed aspere inflectere dominando festinant.

[Vet. XIII.] 24. Vera doctrina elationem fugit. At contra vera doctrina tanto vehementius hoc elationis vitium fugit per cogitationem, quanto ardentius verborum suorum jaculis ipsum magistrum elationis insequitur. Cavet enim ne eum magis elatis moribus prædicet, quem in corde audientium sacris sermonibus insectatur. Humilitatem namque, quæ magistra est omnium materque virtutum, et loquendo dicere, et vivendo e conatur ostendere, ut cam apud C discipulos veritatis plus moribus quam sermonibus eloquatur. Unde Paulus Thessalonicensibus loquens, quasi culminis proprii apostolatus oblitus, ait: Facti sumus parvuli in medio vestrum (I Thess. 11, 7). Unde Petrus apostolus, cum diceret: Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quæ in vobis est spe (1 Pet. u, 15), in ipsa doctrinæ scientia qualitatem docendi asseruit esse servandam, subdens: Sed cum modestia et timore, conscientiam habentes bonam (Ibid., 16). floc autem quod discipulo Paulus ait: Præcipe hæc, et doce cum omni imperio (1 Tim. iv, 14; Tit. 1, 15); non dominationem potentiæ, sed auctoritatem suadet vitæ. Cum imperio quippe docetur quod prius agitur quam dicatur. Nam doctrinæ subtrahit fiduciam, quando conscien- D tia præpedit linguam. Non ergo ei potestatem elatæ locutionis, sed bonæ fiduciam insinuavit actionis. Unde etiam de Domino scriptum est: Erat enim docens, sicut potestatem habens, non sicut Scribæ et Pharisæi (Matth. vII, 29). Singulariter namque ac a Colb., Vindoc. et Norm., in faucibus suis.

Editi, culmine sublimitatis. Sequimur Baluz., Colb. et Norm.

© Norm., Baluz. et Colb., conantur, et infra, eloquantur.

Vind., Norm. et alii, cum omni quippe imperio. * Deest, solus, in Norm.

f Vindoc. et pler. Norm., nosse.

Ita Baluz., Colb., Norm. et vet. Ed. Paris. et Basil. Alii habent, typho. Observat noster MabilloPATROL. LXXVI.

[blocks in formation]

quia infirmi homines sumus, cum de Deo hominibus loquimur, debemus primum meminisse quod sumus, ut ex propria infirmitate pensemus quo docendi ordine infirmis fratribus consulamus. Consideremus igitur quia aut tales sumus, 743 quales nonnullos corrigimus; aut tales aliquando fuimus, etsi jam divina gratia operante non sumus, ut tanto temperantius humili corde corrigamus, quanto nosmetipsos verius in his quos emendamus agnoscimus. Si autem tales nec sumus, nec fuimus, quales adhuc illi sunt quos emendare curamus, ne cor nostrum forte superbiat, et de ipsa innocentia pejus ruat, quorum mala corrigimus, alia eorum bona nobis ante oculos revocemus. Quæ si omnino nulla sunt, ad occulta Dei judicia recurramus, quia sicut nos meritis nullis hoc ipsum bonum quod habemus accepimus, ita illos quoque potest gratia supernæ virtutis infundere, ut excitati posterius etiam ipsa possint bona quæ nos ante accepimus prævenire. Quis enim crederet quod per apostolatus meritum Saulus lapidatum Stephanum præcessurus erat (Act. VII, 57), qui in morte ejus lapidantium vestimenta servabat? His ergo primum cogitationibus humiliari cor debet, et tunc demum delinquentium iniquitas increpari. Sed hunc, ut sæpe dictum est, locutionis modum Eliu ignorare ostenditur, qui in locutione sua elationis typo quasi potentia cujusdam auctoritatis inflatur, dicens: Audi igitur, Job, eloquia mea, el onines sermones meos ausculta. Ecce aperui os meum, loquatur lingua mea in faucibus meis.

26. Nonnulli modestiam solum simulant. In faucibus vero loqui est silenter dicere, et non clamoribus vociferari. Quibus verbis arrogantes intra sanctam Ecclesiam positos signat. Hi enim velut in faucibus loqui dicuntur, quando non contra adversarios extra viventes clamant, sed quosdam intra sinum sanctæ Ecclesiæ quasi vicinos ac juxta positos increpant. Sæpe vero arrogantes eamdem quam tenent arrogantiam se fugere ostendunt; et dum sic cuncta agunt, ut nullum lateant, hæc private singulis quasi blatenter narrant: quatenus non solum de sensu intelligentiæ, sed de ipso apud homines etiam arrogantiæ contemptu glorientur. Unde nunc dicitur: Loquatur lingua mea in faucibus meis. Ac si aperte dicatur: Quæ contra te prudenter sentio, ecce nius ad epist. 247 sancti Bernardi sæpe legi typum pro typho, in mss. Codicib. Id sæpe occurrit in exemplaribus Gregorianis manu exaratis. In Reg. sancti Benedicti c. 31, ubi legitur sine typo vel mora: Hildemarus legit sine typho, hoc est sine fastu aut arrogantia Aug., in ps. Lv, 6: Invenis hominem superbum, typho arrogantissimo. Et de Civ. Dei, 1, 1, c. penult., unam fruentem Deo, alteram tumentem typho.

h Plerique, silenter.

9

« PoprzedniaDalej »