Obrazy na stronie
PDF
ePub

pationes innumeras liber ad studium prædicationis A pro frumento tribulus, et pro hordeo spina.
fuit. Qui fructus terræ nunquam sine pecunia come-
dit, quia nimirum subditis verbum bonæ admonitio-
nis reddidit, a quibus fructus corporea servitutis ac-
cepit. Hoc nanique debet omnipotenti Deo omnis qui
præest populo, hoc qui multis, hoc qui paucioribus præ-
est, ut sic debita ministeria a subditis exigat, quatenus
ipse etiam quid semper admonitionis debeat sollicitus
attendat. Omnes namque qui sub dispensatione condi-
toris vicario nobis ministerio jungimur sub uno ac
vero Domino, quid nobis aliud 726 nisi invicem
servi sumus? Cum igitur is qui subest servit ad ob-
sequium, restat procul dubio ut is qui præest serviat
ad verbum. Cum is qui subest jussis obtemperat,
oportet ut is qui præest curam sollicitudinis ac pieta-
tis impendat. Sicque fit ut dum studiose nunc servire B
nobis invicem per charitatem nitimur, quandoque
cum vero Domino communi exsultatione dominemur.
[Vet. XXIV.] Sed sunt nonnulli qui in eo quod offi-
cium prædicationis exhibent, aliis invident bonum
quod habent, atque ideo jam veraciter non habent.
Quibus recte per Jacobum dicitur : Quod si zelum
amarum habetis inter vos, et contentiones sunt in cordi-
bus vestris, non est ista sapientia desursum descendens,
sed terrena, animalis, diabolica (Jac. ш, 14). Unde
hic quoque cum dictum est: Si fructus ejus comedi
absque pecunia, recte subjungitur :

CAPUT XXIII.

-

[blocks in formation]

aperte dicat: Si injustum quid erga subditos gessi, si exegi debita, et ipse quod debui non impendi, si exercitationem boni operis aliis invidi, pro bonis quæ in æternum reficiunt, retribuantur mihi in judicio mala quæ pungunt. Pro frumento quippe tribulus, et pro hordeo spina oritur, cum in retributione ultima, de qua remuneratio laboris quæritur, punctio doloris invenitur. Et notandum quod sicut a frumento hordeum distat, quamvis utrumque reficiat, sic a tribulo spina, quamvis sit utrumque quod pungat, quia tribulus mollior, et ad pungendum semper durior est spina. Ait ergo: Pro frumento oriutur mihi tribulus, et pro hordeo spina. Ac si patenter dicat: Egisse quidem et magna me et minima bona scio, sed si non ita est, pro bonis magnis mala minima, et pro bonis minimis mihi respondeant mala majora. Quamvis hoc intelligi et aliter potest. In frumento quippe spiritale opus, quod mentem reficit, in hordeo autem terrenarum rerum dispensatio 727 figuratur. In qua sæpe dum servire infirmis atque carnalibus cogimur, quasi sua jumentis alimenta præparamus, atque ipse nostrorum usus operum quasi more hordei habet aliquid de admistione palearum. Et plerumque contingit ut rector qui præest, dum injusta contra subditos exercet, dum nullo bonos blandi mento refovet, dum, quod gravius est, bene operantes quosque ex invidia affligit etiam quædam boná aliquando faciat, ac si frumentum serat, seseque in dispensandis terrenis rebus nonnunquam non avaCritiæ studio, sed pro utilitate carnalium misceat, et sic ejusdem laboris fructum velut messem hordei exspectet. Sed subjecti quique pro eo quod in maximis gravantur, gaudere in ejus bonis minimis nequeunt, e quia nec hoc opus coram Deo placet, quod alterius operis injustitia polluit, nec ipsa terrenarum rerum dispensatio pro utilitate subditorum suscipi creditur, quando is qui præest anhelare per avaritiam videtur. Unde fit ut ad ipsa etiam pauca bona, quæ fieri inter multa mala considerant, non laudes, sed gemitus reddant; atque infirmantes murmurent, dum perpendunt puri operis non esse quod vident. Ait ergo: Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci ejus deflent; si fructus ejus comedi absque pecunia, et animam agricolarum ejus afflixi; pro frumento

[ocr errors]

IBID. Et animam agricolarum ejus afflixi. 54. Ecclesiarum rector sibi in prædicatione cooperantibus non invideat. Agricolæ quippe hujus terræ sunt hi qui, minori loco positi, quo valent zelo, quanto possunt opere, ad eruditionem sanctæ Ecclesiæ in prædicationis gratia cooperantur. Quos videlicet terræ hujus agricolas hoc est non affligere, eorum laboribus non invidere, ne rector Ecclesiæ dum soli sibi jus prædicationis vindicat, etiam aliis recte prædicantibus invidia se mordente contradicat. Pia etenim pastorum mens, quia non propriam gloriam, sed auctoris quærit, ab omnibus vult adjuvari quod agit. Fidelis namque prædicator optat, si fieri valeat, ut veritatem quam solus loqui non sufficit ora cunctorum sonent. Unde cum Josue duobus in castris remanentibus atque prophetantibus vellet obsistere, recte per Moysen dicitur: Quid æmularis pro me? Quis tribuat ut omnis populus prophetet, et det eis Do- D oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina. Ac si aperte

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

rumque vitam suæ gladio pravitatis exstinguant; aut A Nos enim quid sumus? Nec contra nos est murmur ve

hi qui alieno regimini subjacent, facile judicare audeant facta rectorum, atque per hoc quod de his qui sibi prælati sunt murmurant, non humano, sed ei qui cuncta disponit divino ordini contradicant. Illis namque dicitur : Oves meœ his quæ conculcata pedibus vestris fuerant pascebantur, et quæ pedes vestri turbaverant, hæc bibebant (Ezech. xxxiv, 19). Oves enim turbata pedibus bibunt cum subjecti ea ad exemplum vivendi appetunt quæ prælati quique pravo opere pervertunt. At contra a prælatis hi audiunt :

strum, sed contra Dominum (Exod. xvi, 8). Qui enim contra superpositam sibi potestatem murmurat, liquet quod illum redarguit qui eamdem homini potestatem dedit. Tandem beati Job plenas mystica virtute sententias, in quibus contra amicorum verba respondit, Deo largiente digessimus; nunc superest ut ad Eliu verba veniamus, quæ tanto graviori circumspectione pensanda sunt, quanto et per juventutis audaciam spiritu ferventiore proferuntur.

Pars quinta,

CONTINENS LIBROS SEX.

LIBER VIGESIMUS TERTIUS.

Exponuntur cap. xxxш et xxx usque ad versum 22, ubi, silente Job, Eliu junior multa recta et sana, sed non recte et sana intentione edisserit.

CAPUT PRIMUM.

729 Quo Dei consilio, quibusve modis Job probatus fuerit. Præfationem hujus operis toties necessario repeto, quoties hoc in distinctione voluminum locutionis mee pausatione succido, ut cum legendi exordium sumitur, prius ipsa memoriæ lectionis causa reHovetur, et tanto robustius surgat doctrinæ ædificium, quanto ex considerata cause origine studiosius ponitur in mente fundamentum. Beatus Job, Deo soli sibique cognitus, in tranquillitate ad nostram notitiam perducendus tactus est verbere, ut odorem suarum virium b tanto latius spargeret, quanto more aromatum melius ex incènsione fragraret. Noverat in bonis pie subditos regere, et a malis se districte custodire. Noverat bene uti rebus habitis, sed nesciebamus si patiens permaneret ablatis. Noverat quotidiana Deo C pro sanis pignoribus sacrificia solvere, sed incertum erat si ei gratiarum sacrificium et orbatus immolaret. Ne quid ergo vitii salus tegeret, diguum fuit ut hoc dolor aperiret. Data itaque est contra sanctum virum hosti callido tentandi licentia. Qui dum bona ejus multis cognita interimere appetit, etiam bonum patientiæ quod latebat ostendit; et quem se angustare persequendo credidit, flagellis auctum et in exemplo dilatavit. Nec sine gravi arte exercuit licentiam quam accepit. Nam combussit greges, extinxit familias, obruit hæredes, percussit salutem corporis, ad intorquendum gravioris tentationis jaculum, linguam servavit uxoris (Jeb. 1, II, IX, elc.), quatenus

et

a Ex his verbis patet divisio totius operis in superioribus Editionibus neglecta; cujus tamen sunt vestigia quædam in vet. Ed. in quibus ad hunc librum præmittitur, vel: Incipit quinta pars Moral., vel, totius operis pars quinta. In vel. Basil. legitur: quoties ad hoc in distinctione voluminum locutionis meæ vausatione suecedo. In Colbertino alias monast, san

B sancti viri forte ac solidum pectus et per damna rerum dolore sterneret, et per verba conjugis maledictione perforaret. Sed quot vulnera sæviens intulit, tot sancto viro nesciens victorias ministravit. Nam fidelis Dei famulus, uno eodemque tempore inter vulnera et verba deprehensus, et dolentem carnem æquanimiter pertulit, et desipientem conjugem 730 prudenter increpavic. Antiquus itaque hostis, quia vinci se in domesticis doluit, protinus exteriora requisivit. Amicos namque ejus de locis singulis, quasi pro exercenda charitate commovit, eorumque ora sub specie consolationis aperuit; sed per hæc jacula increpationis intorsit, quæ eo durius cor secure audientis infigerent, quo inter ostensæ et non servatæ charitatis tenebras improvise vulnerarent. Post hos quoque ad contumelias etiam Eliu junior excitatur, ut tranquillitatem tantæ mansuetudinis saltem dedignata levitas perturbaret ætatis. Sed contra tot antiqui hostis machinas stetit invicta constantia, stetit æquanimitas infracta. Nam uno eodemque tempore verbis adversantibus opposuit prudentiam, rebus vitam. Nemo igitur sanctum virum, quamvis de illo aperte post flagella scriptum sit: In omnibus his non peccavit Job labiis suis (Ibid., n, 10), saltem postmodum in contentione amicorum æstimet inter verba deliquisse. Satan quippe tentationem illius expetiit; sed Deus, qui hunc laudaverat, in seipso ejus intentionem certaminis accepit. Quisquis ergo beatum Job deliquisse in suis sermonibus queritur,

cli Dionysii, a DCCC circiter annis descripto, quoties hoc in distinctionem... succedo. Deficit Codex Germ. usque ad 31, et Corb. Germ. usque ad 28, exclusive.

b Vindoc. et Norm., tanto largius. Colbert. habet, flagraret pro fragraret.

Turon. et Norm., improvisa vulnerarent.

quid aliud quam Deum, qui pro illo proposuit, a per- A rectis moribus positi, eo durius vitam fidelium quo didisse confitetur?

vicinius premunt, quia dum vitari a fidelibus quasi fideles nequeunt, tanto gravius quanto et interius tolerantur. Vet. II.] Amici vero ejus, qui quasi dum consulunt invebuntur, hæreticorum figuram exprimunt, qui sub specie consulendi agunt negotium seducendi, Unde et ad beatum Job dum pro Domino verba faciunt, a Domino reprobantur, quia videlicet omnes hæretici dum Deum defendere nituntur offendunt. Unde eis apte et ab eodem viro sancto dicitur: Disputare cum Deo eupio, prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum (Job. XIII, 3, 4). Constat ergo eos hæreticorum typum gerere, quos sanctus vir redarguit cultui perversorum dogmatum deservire. Quia igitur Job interpretatur

2. Antiqui Patres arboribus fructiferis similes. Eorum fructus fuit Christum signare, et Ecclesiam. Quia vero antiqui Patres fructiferis arboribus similes, non solum pulchri sunt per speciem, sed etiam utiles per ubertatem, sic eorum vita pensanda est, ut cum miramur quæ sit viriditas in historia, inveniamus et quanta sit ubertas in allegoria; quatenus cum blandum est quod in foliis redolet, cognoscamus et quam dulce sit quod in fructibus sapit. Nullus quippe supernæ adoptionis gratiam habuit, nisi qui hanc per cognitionem Unigeniti accepit. Dignum itaque est ut ipse in eorum vita et lingua resplendeat, qui eos ut resplendere mereantur illustrat. Nam cum in tenebris 731 lucernæ lumen accenditur, prius B dolens, quo nimirum dolore vel Mediatoris passio, lucerna eadem, quæ videri cætera efficit, videtur. Unde necesse est ut si vere intendimus illuminata cernere, studeamus mentis oculos ad ipsum illuminans lumen aperire. Quod et in eisdem beati Job sermonibus, etiam remotis allegoriarum umbris, quasi depressis altæ noctis tenebris, corusci more pertranseuntis intermicat, cum dicitur: Scio quod Redemptor meus vivit, et in carne mea videbo Deum (Job. xix, 25). Hoc nimirum in nocte historia, Paulus lumen invenerat, eum dicebat: Omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt. Bibebant autem de spiritali consequente eos petra, petra autem erat Christus (1 Cor. x, 2). Si igitur Redemptoris speciem petra C tenuit, cur non figuram illius beatus Job insinuel, qui eum quem voce protulit etiam passione signavit? Unde et non immerito Job videlicet dolens dicitur, quia illius in se imaginem exprimit de quo per Isaiam longe ante annuntiatur quod dolores nostros ipse portavit (Isai. LIII, 4). Sciendum quoque est quod Redemptor noster unam se personam cum sancta Ecclesia, quam assumpsit, exhibuit. De ipso enim dicitur: Qui est caput, Christus (Ephes. iv, 15). Rursumque de ejus Ecclesia scriptum est: Et corpus Christi, quod est Ecclesia (Coloss. 1, 24). Beatus igitur Job, qui Mediatoris typum eo verius tenuit quo passionem illius, non loquendo tantummodo, sed etiam patiendo prophetavit, cum in dictis factisque suis expressioni Redemptoris innititur, repente ad significationem corporis aliquando derivatur, ut quod Christum et Ecclesiam unam personam credimas, boc etiam unius personæ actibus significari videamus.

[blocks in formation]

D

vel sanctæ Ecclesiæ labor exprimitur, quæ multiplici præsentis vitæ fatigatione cruciatur, amici quoque ejus ex vocabulo nominis meritum suæ indicant actionis. Nam Eliphaz Latina lingua dicitur b Dei contemplus. Et quid aliud hæretici faciunt, nisi quod dum falsa de Deo sentiunt, eum superbiendo contemnunt? Baldad interpretatur vetustas sola. Bene autem omnes hæretici in his quæ de Domino loquuntur, dum non intentione recta', sed appetitione temporalis gloriæ videri prædicatores appetunt, vetustas sola nominantur. Ad loquendum quippe, non zela novi hominis, 732 sed vitæ veteris pravitate concitantur. Sophar quoque Latino sermone dicitur dissipatio speculæ, vel speculationem dissipans. Mentes namque fidelium ad contemplanda superna se erigunt; sed dum hæreticorum verba pervertere recta contemplantes appetunt, speculam dissipare conantur. In tribus itaque amicorum Job nominibus tres in hæreticis perditionum casus exprimuntur. Nisi enim Deum contemnerent, nequaquam de illo perversa sentirent; det nisi vetustatem contraherent, in novæ vitæ intelligentia non errarent; et nisi speculationem bonorum destruerent, nequaquam eos superna judicia tam districto examine pro verborum suorum culpa reprobarent. Contemnendo igitur Deum, in vetustate se retinent; sed in vetustate se retinendo, pravis suis sermonibus speculationi re

ciorum nocent.

4. Eliu figura doctorum fidelium sed superborum. Post hos quoque Eliu junior in beati Job exprobratione subjungitur, ex cujus persona videlicet species quorumdam doctorum fidelium sed tamen arrogantium designatur. Cujus verba non facile intelligimus, nisi ea ex subsequenti dominica correptione pensemus. Ait namque de illo Dominus: Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis (Job. XXXVIII, 2)? Cum vero dicit sententias, sed non addit protinus quales, vult procul dubio bonas intelligi

Vindoc., Pratel., etc., speculam dissipans. Norm., et nisi vetustates contraherent. Quæ hic legimus de hæreticis, üsdein pene verbis habentur in præf. generali, cap. 7.

Nam cum sententiæ nominantur, nisi etiam a male dicantur, malæ sentiri non possunt. In bono enim semper sententias accipimus quæ sine reprobationis adjectione ponuntur, sicut scriptum est: Sapientior sibi videtur piger, septem viris loquentibus sententias (Prov. xxvi, 16). Quod vero dicitur, quia ejus sententiæ imperitis sermonibus involvuntur, hoc summopere ostenditur, quia ab eo cum elationis fatuitate proferuntur. Magna quippe in eo imperitia est humiliter dicere nescire quod dicit, et veritatis sensibus elationis verba miscere.

-

:

▲ inveniant, quam verborum suorum jaculis impugnando feriebant. Unde et septem pro eis sacrificia memorantur oblata, quia dum septiformis gratiæ Spiritum confitentes accipiunt, quasi septem oblationibus expiantur. Hinc in Joannis Apocalypsi per septenarium Ecclesiarum numerum, universalis Ecclesia designatur (Apoc. 1, 11). Hinc per Salomonem de sapientia dicitur: Sapientia ædificavit sibi domum, excidit columnas septem (Prov. ix, 1). Ipso ergo sacrificiorum numero reconciliati hæretici quid prius fuerint exprimunt, qui perfectioni septiformis gratiæ nonnisi redeundo junguntur. Bene autem tauros pro se et arietes obtulisse describuntur. In tauro quippe cervix superbiæ, in ariete autem ducatus gregum sequentium designatur. Quid itaque est pro eis tauros arietesque mactare, nisi eorum superbum ducatum interficere, ut de se humilia sentiant, et post se corda innocentium jam non seducant? Cervice enim tumenti ab Ecclesiæ universitate resilierant, et infirmos post se populos quasi sequentes greges trahebant. Veniant igitur ad beatum Job, id est revertantur ad Ecclesiam, et septenario sacrificio tauros et arietes mactandos offerant, & qui ut universali Ecclesiæ conjungantur, humilitate interveniente, interficiant quidquid prius tumidum de superbo ducatu sapiebant.

с

[Vet. III.] 5. Aliquando mala bene, et bona male dicuntur. Omne enim quod dicitur quadripartita potest qualitate distingui si aut mala male, aut bona bene, aut mala bene, aut bona male dicantur. Male enim malum dicitur, cum res perversa suade- B tur, sicut scriptum est: Benedic Deo, et morere (Job. 11, 9). Bonum bene dicitur, cum recte recta prædicantur, sicut Joannes ait: Agite pœnitentiam, appropinquavit enim regnum cœlorum (Matth. 11, 2). Malum bene dicitur, quando per os dicentis idcirco vitium exprimitur, ut reprobetur, sicut Paulus ait: Feminæ eorum immutaverunt naturalem usum in eum qui est contra naturam (Rom. 1, 26). Quo loco exsecranda quoque virorum facinora subdidit; sed honeste inhonesta narravit, ut multos ad honestatis formam inhonest a narrando revocaret. Male autem boum dicitur, cum rectum aliquid recto studio non profertur, sicut illuminato cæco Pharisæi dixisse perhibentur: Tu sis discipulus ejus (Joan. ix, 28). Quod maledictionis utique dixerunt studio, non ora- C qui ea quæ recte sentiunt humiliter proferre contionis voto. Vel sicut Caiphas ait: Expedit unum hominem mori pro populo, ut non tola gens pereat (Joan. x1, 50). Bonum quippe, sed non bene locutus est, quia dum crudelitatem necis appetiit, redemptionis gratiam prophetavit. Hoc igitur modo Eliu quoque dicère non bene bona reprehenditur, quia in his quæ veraciter loquitur arroganter inflatur. Qui in eo speciem arrogantium signat, quo per sensum rectitudinis in tumoris verba se elevat

b

733 6. In amicorum Job reconciliatione, agnoscenda hæreticorum conversio. Eorum sacrifieia Deo non placent, sed quæ ab Ecclesia offeruntur.

Sed

quid est quod tres amicos reconciliari per septem sacrificia, divina vox præcipit; Eliu vero sub unius tantummodo sententiæ increpatione derelinquit, nisi P quod nonnunquam hæretici, divinæ gratiæ largitate perfusi, ad unitatem sanctæ Ecclesiæ redeunt? Quod bene ipsa amicorum reconciliatione signatur, pro quibus tamen beatus Job exorare præcipitur, quia nimirum hæreticorum sacrificia accepta Deo esse non possunt, nisi pro eis universalis Ecclesiæ manibus offerantur, ut ejus meritis remedium salutis

[blocks in formation]

[Vet. IV.] 7. Non reconciliantur qui recte prædi. cando, vanæ gloriæ serviunt, sed sæpissime reprobanEliu vero per quem vanæ gloriæ amatores signati sunt, intra sanctam Ecclesiam constituti,

lur.

temnunt, nequaquam per sacrificium reconciliari præcipitur quia arrogantes quidem, sed tamen fideles, pro eo quod jam intus sunt, per septem sacrificia revocari non possunt. Quos tamen sub Eliu specie sententia divina redarguit, atque in eis non veritatis sententias, sed elationis mentem ac verba

reprehendit. Quæ nimirum reprehensio quid aliud signat, nisi quod eos intra positos supernæ districtionis increpatio vel per flagellum corrigit, vel per juştum examen sibimetipsis relinquit? Tales quippe intra sanctam Ecclesiam recta quidem prædicant, sed tamen, Deo judice, audire merentur adversa, quia per ea bona quæ non propria proferunt; non auctoris sui gloriam, sed proprian laudem quærunt. Unde hoc quoque caute pensandum est, quod divina voce de Eliu dicitur: Quis est iste (Job. xxxvii, 2)? Prima quippe exprobratio est talis interrogatio. Nam Quis est iste non dicimus, nisi de eo utique quem nescimus. Nescire autem Dei reprobare est; unle quibusdam quos reprobat in fine dicturus est: Nescio vos unde sitis, discedite a me omnes operarii iniquitatis (Luc. xi, 27). Quid est ergo 734 de hoc

est sensus, mutatione voculæ qui in quia. Similia lege præfat. sancti Gregorii num. 18, ubi non quia, sed qui occurrit.

d Additur in Editis, etiam, sed non legitur in Mss., nec aliunde requiritur.

e Subjicitur in Vulgatis tumida. Abest a Mss., eodem sensu remanente.

[merged small][ocr errors]

b

8. Optimi prædicatoris imago eximia. Bona vix sine periculo innotescunt. Qui sapit, studeat esse sapiens, non videri. — Ut vero apertius ostendamus in elationis jactantia Eliu quam turpiter defluat, formam prius ostendere boni prædicatoris debemus, quate nus ex statu hujus rectitudinis monstretur liquido tortitudo quam prava sit incurvationis. Sanctæ universalis Ecclesiae spiritalis quisque prædicator in cunctis quæ dicit a solerti cura se inspicit, ne in eo quod recta prædicat vitio se elationis extollat; ne vita a lingua discordet; ne pacem, quam in Ecclesia nuntiat, in seipso, dum bene dicit, et male vivit, amittat. Sed studet summopere contra maledicos rumores adversantium et defendere loquendo quod vivit, et ornare vivendo quod dicit. Nec in his omnibus suam, sed auctoris gloriam quærit; atque omnem sapientiæ gratiam, quam ut loqueretur accepit, non suis se æstimat meritis, sed eorum intercessionibus pro quibus loquitur accepisse. Sicque dum se infra dejicit, superest, quia suæ nimirum magis mercedi proficit, quod bona quæ exercere prævalet alienis meritis reddit. Indignum se omnibus judicat, etiam cum dignius cunctis vivat. Scit enim, quod bona quæ innotescunt hominibus, sine periculo esse vix possunt. Et quamvis sapientem se esse sentiat, vellet tamen esse sapiens, nec videri, atque hoc sibi omnimodo quod loquendo proditur pertimescit; et si liceat, tacere appetit, dum esse multis tutius silentium cernit, eosque esse feliciores putat, quos intra sanctam Ecclesiam locus inferior per silentium occultat; et tamen ut sanctam Ecclesiam defendat, quia ad loquendum vi charitatis impellitur, ex necessitate quidem officium locutionis suscipit, sed ex magno desiderio otium & taciturnitatis quærit. Hoc servat voto, illud exercet ministerio. Hanc autem dicendi formulam arrogantes ignorant. Neque enim loquuntur quia causæ eveniunt, sed causas evenire appetunt ut loquantur. Quorum nunc Eliu speciem signat, qui in locutione sua immenso se vitio elationis exaltat. Igitur finitis beati Job sermonibus, subditur:

[blocks in formation]
[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]
[blocks in formation]

9. Per Eliu, ejusque patrem et cognationem, signantur superbi veræ fidei tenaces. Bene hæc ipsa vel ejus, vel parentis, vel loci, vel cognationis nomina notam propriæ exprimunt actionis. Eliu quippe interpretatum sonat, Deus meus iste, vel Deus Dominus. Per quem, sicut superius diximus (Num. 7), designa. tur recta 735 fides arrogantium f intra Ecclesiam positorum. Unde eis et hoc ipsum ejus etiam nomen congruit. Nam quamvis juxta dominica præcepta non vivant, Deum tamen dominum esse recognoscunt; quia in veritate carnis etiam formam Deitatis intelligunt, sicut per Prophetam dicitur: Scitote quod Dominus ipse est Deus (Psal. xcix, 3). Barachel vero interpretatum dicitur & benedictio Dei, Buzites autem contemptibilis. Quod arroganter prædicantibus. bene utrumque concordat, quia in prædicationis facundia benedictionem quidem gratiæ divinæ percipiunt, sed in elatis suis moribus esse eam contemptibilem ostendunt. Ipsa quippe quæ acceperunt bona, eo despicabilia faciunt, quo nequaquam eis bene uti noverunt. Apte autem etiam de cognatione Ram dicitur. Ram quippe interpretatur excelsus. Excelsus namque est fidelium populus, qui hujus vitæ infitna et abjecta contemnit. Excelsi sunt qui dicere cum Paulo noverunt : Nostra conversatio in cœlis est (Philip. 11, 20). Eliu itaque de cognatione Ram dicitur, quia unusquisque prædictor arrogans intra universalem Ecclesiam positus, sanctis populis fidei veritate sociatur, quamvis ab eorum vita elationis pravitate disjungatur. Sequitur:

CAPUT III [Rec. 111].

VERS. 2, 3.- Iratus est autem adversus Job, eo quod justum se diceret coram Deo. Porro adversus amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job.

10. Hi simul hæreticos premunt recte prædicando, Ꭰ et Ecclesiam superbiendo. Solerter intuendum est quod beatum Job ideo reprehendit quod coram Deo se justum esse dixerit; amicos vero ejus ideo redarguit, quod condemnantes eum responsionem contra illum rationabilem non dederunt. Istis namque indiciis aperte colligitur quod per eum species ainatorum vanæ gloriæ designatur. Job quippe de præsumpta justitia, amicos vero ejus de stulta re

d Baluz., et Colb., taciturnitas.

e Norm. et Vind., sibi esse videretur. Unus ex Ebroic., contra sanctam Ecclesiam. Vin doc. et alii Norm., intra sanctam Ecclesiam.

Vindoc. et plerique Norm., benedictio Domini. h Vindoc., nostra autem conversatio.

« PoprzedniaDalej »