Obrazy na stronie
PDF
ePub

siluit, eo damna Ecclesiæ gravius plangit.

raverat, nisi jam suæ citharæ atque organi cantus A quia electus quisque quo sanctæ prædicationis vox silebat atque in luctum versa fuerant, quia eos quos prædicando non traxerat, amando flebat? Quod ni nirum quotidie sancta Ecclesia agere non desistit, ! quæ prædicationis verbum pene ubique conticuisse jam conspicit. Alii namque loqui dissimulant, alii recta audire contemnunt. Sed electorum mens dum tacere cantum prædicationis conspicit, gemens ac tacita ad fletus redit. Dicat ergo: Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium,

Hucusque beatus Job descripsit mala quæ pertulit, hoc vero ex loco incipit narrare subtilius bona quæ fecit. Sed doloris verba historica atque allegorica expositione transcurrimus, virtutum vero opera ex magna parte juxta solius historiæ textum tenemus, ne si hæc ad indaganda mysteria trahimus, veritatem fortasse operis vacuare videamur.

LIBER VIGESIMUS PRIMUS.

Exponitur cap. xxx1 lib. Job, ad versum 24 exclusive, et laudatis prius castitate, humilitate, misericordia, multa de occasione peccati fugienda potissimum docentur.

CAPUT PRIMUM.

1. In explicandis sacris Scripturis, nec solus historicus sensus sequendus est, nec semper allegoricus. Intellectus sacri eloquii inter textum et mysterium tanta est libratione a pensandus, ut utriusque partis lance moderata, hunc neque nimiæ discussionis pondus deprimat, neque rursus torpor incuriæ vacuum relinquat. Multæ quippe ejus sententiæ tanta allegoriarum conceptione sunt gravidæ, ut quisquis eas ad solam tenere historiam nititur, earum notitia per suam incuriam privetur. Nonnullæ vero ita exterioribus præceptis inserviunt, ut si quis eas subtilius penetrare desiderat, 677 intus quidem nihil inveniat, sed hoc sibi etiam quod foris loquuntur abScondat.

2. Probatur prior propositio. Unde bene quoque C narratione historica per significationem dicitur : Tollens Jacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas, detractisque corlicibus, in his b quæ exspoliata fuerant candor apparuit; illa vero quæ integra' erant viridia permanserunt, atque in hunc modum color effectus est varius (Genes. xxx, 37). Ubi et subditur: Posuitque eas in canalibus in quibus effundebatur aqua, ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent. Factumque est ut in ipso calore coitus oves intuerentur virgas, et parerent maculosa et varia, et diverso colore respersa (Ibid., 38, 39). Quid est enim virgas virides, amygdalinas, atque ex platanis ante gregum oculos ponere, nisi per Scripturæ sacræ seriem antiquorum Patrum vitas atque sententias in exemplum populis præbere? Quæ nimirum quia juxta rationis examen rectæ sunt, virgæ nominantur. Quibus ex parte corticem subtrahit, ut in his quæ exspoliantur, intimus candor appareat; et ex parte corticem servat, ut sicut fuerant exterius,

a Ebroic., Utic. ac plur., suspensus.

b Sic, præeunte Vulgata, legitur in Mss. Corb. Germ., Norm., Germ., Laud., Val. Cl., etc., quibus consentiunt veteres Edit. In veteri tamen Ed. Basil. habes, quæ integræ erant, virides. Idem legitur in Gilot. Arrisit magis Romanis Editoribus sub Sixto V et Gussanv., que exspoliatæ fuerant... illæ vero integræ virides. Deinde, et parerent maculosas et varias, et div. col. respersas.

с

B in viriditate permaneant; variusque virgarum color efficitur, dum cortex ex parte subtrahitur, ex parte retinetur. Ante considerationis enim nostræ oculos præcedentium patrum sententiæ quasi virga variæ ponuntur. In quibus dum plerumque intellectum litteræ fugimus, quasi corticem subtrahimus, et dum plerumque intellectum litteræ sequimur, quasi corticem reservamus. Dumque ab ipsis cortex litteræ subducitur, allegoria candor interior demonstratur, et dum cortex relinquitur, exterioris intelligentiæ virentia exempla monstrantur. Quas bene Jacob in aquæ canalibus posuit, quia et Redemptor noster in libris eas sacræ scientiæ, quibus nos intrinsecus infundimur, fixit. Has aspicientes arietes cum ovibus coeunt, quia rationales à nostri spiritus, dum in earum intentione defixi sunt, singulis quibusque actionibus permiscentur, ut tales fetus operum procreent, qualia exempla præcedentium in vocibus præceptorum vident; et diversum colorem proles boni operis habeat, quia et nonnunquam subtracto lit-. teræ cortice, acutius interna considerat, et reservato nonnunquam historiæ tegmine, bene se in exterioribus format.

3. Probatur altera. Nam quia divinæ sententiæ aliquando interius rimandæ sunt, aliquando exterius observandæ, per Salomonem quoque dicitur : Qui fortiter premit ubera ad eliciendum lac, exprimit bu→ tyrum; et qui vehementer 1 emungit, elicit sanguinem (Prov. xxx, 33). Ubera quippe fortiter premimus, cum verba sacri eloquii subtili intellectu pensamus, qua pressione dum lac. quærimus, butyrum invenimus, quia dum nutriri vel tenui intellectu quærimus, abertate internæ pinguedinis ungimur. Quod tamen nec nimie nec semper agendum est, ne dum lac quæritur ab uberibus, sanguis sequatur. Plerumque etenim quidam dum verba sacri eloquii plus quam

In Laud. perantiquo, cortix; quod fortasse olim in usu erat pro cortex; hinc in casibus flexis, corticis, cortici, etc., non cortecis, corteci.

d Vindoc., nostri sensus.

• Germ. et Gemet., subtracta litteræ cortice. f Vindoc et vet. Ed. Paris., emulget. Turon., emul git. Corb. Germ., emulgetur. Laud., Germ. et Val Cl., emulgitur. Norman., emungitur, et ita infra.

debent discutiunt, 678 in carnalém intellectum A has corporis fenestras incaute exterius respicit, ple

cadunt. Sanguinem quippe elicit, qui vehementer emungit, quia carnale efficitur hoc quod ex nimia spiritus discussione sentitur. Unde necesse est ut beati Job opera, quæ inter increpantium amicorum verba idcirco narrat ne afflicta mens illius in desperatione deficiat, juxta pondus historiæ perseruteinur, a ne si hæc animus plusquam necesse est spiritaliter investiget, a verborum ejus uberibus sanguis nobis pro lacte respondeat. Si quando vero quædam mystica in suorum operum narratione permiscet, ad hæc necesse est ut mens concita redeat, ad quæ hanc ipse, ut datur intelligi, ordo loquentis vocat. Nam sanctus vir postquam ea quæ sibi per flagellum Domini fuerant inflicta narravit, nunc per ordinem proprias enumerando virtutes, qualis ante flagellum fuerit innotescit; sic vitæ suæ historiam texens, but ei perrarum aliquid quod allegorice intelligi possit interserat, quatenus et ex magna parte historica sint quæ memorat, et tamen aliquando per hæc eadem ad spiritalem intelligentiam consurgat. Qua itaque fortitudine ab omni lapsu exteriora sua custodia interioris disciplina constrinxerit, insinuat dicens : CAPUT II.

[blocks in formation]

B

4. Ne mens illicita concupiscat, cohibendi sunt sensus exteriores qui sunt aditus mentis. Intueri non decet quod concupiscere non licel. Cum sit invisibilis anima, nequaquam corporearum rerum delectatione langitur, nisi quod inhærens corpori quasi quædam C egrediendi foramina ejusdem corporis sensus habet. Visus quippe, auditus, gustus, odoratus, et tactus, quasi quædam viæ mentis sunt, quibus foras veniat, et ea quæ extra ejus sunt substantiam concupiscat. Per hos etenim corporis sensus quasi per fenestras quasdam exteriora quæque anima respicit, respiciens concupiscit. Hinc etenim Jeremias ait: Ascendit mors d per fenestras nostras, ingressa est domos nostras (Jerem. ix, 21). Mors quippe per fenestras ascendit, et domum ingreditur, cum per sensus corporis concupiscentia veniens, habitaculum intrat mentis. Quod contra hoc quod jam sæpe diximus de justis per Isaiam dicitur : Qui sunt hi qui ut nubes volant, et quasi columbæ ad fenestras suas (Isai. LX, 8)? Justi namque volare ut nubes dicti sunt, quia a terrenis contagiis sublevantur; et quasi columbæ ad fenestras suas sunt, quia per sensus corporis exteriora quæque intentione non respiciunt rapacitatis, eosque foras non rapit concupiscentia carnalis. Quisquis vero per a Val. Cl., ne si hæc animum........... spiritaliter investigala pulsent, ex verborum, etc.

b Norm., ut ei perraro.

e Gemet., qua utique fortitudine

d Germ., per fenestras suas. Uticensis, Beccens. et alii, per fenestras vestras... domos vestras...... et domos ingreditur, cum. Val. Cl. habet quoque, et domos ingreditur. Legi debet ex Vulgata, cæterisque versionibus, et ex textu Heb., fenestras nostras, etc.

• Editi, insidianti morti. Sic legendum suadet locus Isaiæ qui explicatur supra: ascendit mors per femestras nostras; verum contradicunt Mss. Anglic. et

е

runique in delectationem peccati etiam nolens cadit; atque obligatus desideriis, incipit velle quod noluit. Præceps quippe anima dum ante non providet, ne incaute videat quod concupiscat, cæca post ineipit desiderare quod vidit. Unde et Prophetæ mens, quæ sublevata sæpe mysteriis internis intererat, quia alienam conjugem incaute vidit, obtenebrata postmodum sibimet illicite conjunxit (11 Reg. x1, 2). Sanclus autem vir, qui acceptis corporis sensibus, velut subjectis 679 ministris quidam æquissimus judex præest, culpas conspicit antequam veniant, et velut ⚫ insidianti hosti fenestras corporis claudit, dicens : Pepigi fœdus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. Ut enim cogitationes cordis caste servare potuisset, fœdus cum oculis pepigit, ne prius incaute aspiceret quod postmodum invitus amaret. Valde namque f est quod caro deorsum trahit, et semel species formæ cordi per oculos illigata vix magni luctaminis manu solvitur. Ne ergo quædam lubrica in cogitatione versemus, providendum nobis est ; quia intueri non decet quod non licet concupisci. Ut enim munda mens in cogitatione servetur a lascivia i voluptatis suæ deprimendi sunt oculi, quasi quidam raptores ad culpam. Neque enim Eva lignum vetitum contigisset, nisi hoc prius incaute respiceret. Scriptum quippe eșt: Vidit mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile; et tulit de fructu illius, et comedit (Genes. 111, 6). Hinc ergo pensandum est quanto debeamus moderamine erga illicita visum restringere nos qui mortaliter vivimus, si et mater viventium per oculos ad mortem venit. Hinc etiam sub Judææ voce, quæ exteriora videndo concupiscens bona interiora perdiderat, propheta dicit: Oculus meus deprædatus est animam meam (Thren. 111, 51). Concupiscendo enim visibilia, invisibiles virtutes amisit. Quæ ergo interiorem fructum per exteriorem visum i perdidit, per oculum corporis pertulit prædam cordis. Unde nobis ad custodiendam cordis munditiam exteriorum quoque sensuum disciplina servanda est. Nam quantalibet virtute mens polleat, quantalibet gravitate vigeat, carnales tamen sensus puerile quiddam exterius perstrepunt, et nisi interioris gravitatis pondere et quasi juvenili quodam vigore refrenentur, ad fluxa quæque et levia mentem enervem trahunt. 5. Exemplum Job non solum carnis, sed etiam cor· dis et mentis luxuriam refrenantis. Per Moysen luxuria perpetrata, per Christum etiam cogitata damnatur. Qui cœli civis est luxuriam deserat, non timore, sed noştri, qui præ se ferunt insidianti hosti. Germ. tamen et Corb. Germ. habent insidianti morti.

1 Placuit recentioribus editoribus addere grave, cum in Mss. et prioribus Excusis simpliciter legatur, valde namque est quod.

5 Germ. et Val. Cl., per oculos illata.

Germ. et Norm., non debet, quod etiam habent nonnulli Editi.

i Germ., Gemet., Utic. ac Pratel., voluntatis suæ. I Gilot. in margine pro diversa lectione, protulit, quod etiam habent aliquæ vet. Edit.

regnet. Nihil prodest vel superba castitas, vel humilitas
non casta. -
Ac si aperte dicat: Si mentem in co-
gitatione polluero, ejus qui munditiæ auctor est, esse
hæreditas nequaquam possum. Nulla enim bona sunt :
cætera, si occulti judicis oculis castitatis testimonio
non approbantur. Omnes quippe virtutes in con-
spectu conditoris vicaria ope se sublevant, ut quia
una virtus sine alia vel nulla esijomnino, vel minima,
vicissim sua conjunctione fulciantur. Si enim vel
castitatem bumilitas deserat, vel humilitatem casti-
tas relinquat, apud auctorem humilitatis et munditiæ
prodesse quid prævalet vel superba castitas, vel hu-
militas inquinata? Sanctus igitur vir ut ab auctore
suo in bonis reliquis possideri mereatur, cordis
munditiam custodiens, dicat: Pepigi fœdus cum ́oculis ·
B meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. Quam enim ·
partem haberet Deus in me desuper, et hæreditatem
Omnipotens de excelsis? Ac si aperte fateatur, dicens.
b Habere me possessionem suam excelsorum condi-
tor renuit, si mens mea ante conspectum illius in
infimis desideriis tabescit.

charitate. Videamus igitur quomodo beatus Job id A
quod in eo fluxum ac puerile caro sapere potuit, ju-’
venili sapientiæ vigore restrinxit. Ait enim Pepigi
fœdus cum oculis meis. Et quia non in se actionem
tantummodo, sed et cogitationem luxuriae exstinxit,
secutus adjunxit: Ut ne cogitarem quidem de virgine."
Sciebat nimirum luxuriam esse in corde refrenan-
dam, sciebat, per sancti Spiritus donum, quod Re-
demptor noster veniens legis præcepta transcende-
ret, et ab electis suis non solum luxuriam carnis,
sed etiam cordis aboleret, dicens: Scriptum est:
Non adulterabis; ego autem dico vobis, quoniam om-
ris qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam
machatus est eam in corde suo (Matth. v, 27). Per
Moysen quippe luxuria perpetrata, per auctorem vero
munditiæ luxuria cogitata damnatur. Hinc est enim
quod discipulis primus Ecclesiæ pastor dicit: Pro-
pter quod succincti lumbos mentis vestræ,
sobrii per-
fecte sperate in eam quæ offertur vobis gratiam (1 Pet.
1, 13). Lumbos enim carnis succingere est luxuriam
ab effectu refrenare. Lumbos vero mentis succingero
est hanc etiam a cogitatione restringere. Hinc est
quod angelus, qui Joannem alloquitur (Apoc. 1, 15),
zona aurea super mamillas cinctus 680 esse perhi-
betur. Quia enim Testamenti Novi munditia etiam
cordis luxuriam frenat, angelus qui in eo apparuit
in pectore cinctus venit. Quem bene zona aurea
stringit, quia quisquis supernæ patriæ civis est, non
jam timore supplicii, sed amore charitatis immun-
ditiam deserit. Malum vero luxuriæ aut cogitatione
perpetratur, aut opere. Callidus namque a hostis no-
ster cum ab effectu operis expellitur, secreta polluere
cogitatione molitur. Unde et serpenti a Domino dici-
tur: Pectore et ventre repes (Genes. 111, 14). Serpens
videlicet ventre repit, quando hostis lubricus per
humana membra sibimet subdita usque ad expletio-
nem operis luxuriam exercet. Serpens autem repit
pectore, quando eos quos in opere luxuriæ non valet
polluit in cogitatione. Alius itaque luxuriam jam
perpetrat actione, huic serpens repit ex ventre.
Alius autem perpetrandam versat in mente, huic
serpens repit ex pectore. Sed quia per cogitationem
ad explenda opera pervenitur, recte serpens prius
pectore, et postmodum repere ventre describitur.
[Rec. III.] Unde beatus Job, quia disciplinam etiam
in cogitatione tenuit, una custodia serpentis pectus
ventremque superavit, dicens: Pepigi fœdus cum ocu-
lis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. [Vet. 11.]
Quam nimirum cordis munditiain quisquis adipisci non
appetit, quid aliud quam ejusdem a se munditiæ au-
ctorem repellit? Unde et beatus Job protinus subdit:
CAPUT III.

VERS. 2.- Quam enim partem Deus haberet in me desuper, et hæreditatem Omnipotens de excelsis?

6. Ut Dei hæreditas simus, in nobis peccatum non

a Recent. Edit., adversarius noster... secreta polluere cogitationis molitur. Nostram lect. habent antiqui Cod. tain excusi quam exatati manu; si tamén excipias Corb. Germi cui rec. Ed. concinuita

7. Cogitatio immunda non inquinat cum pulsat, sed
cum per delectationem subjugat. In carne corruptibili
sufficit peccatum non regnare." Sed inter hæc (De
pænit., dist. 2, c. 23) sciendum est aliud esse quod
animus de tentatione carnis patitur, aliud vero cum
per consensum delectationibus obligatur. Plerumque
enim cogitatione prava pulsatur, sed renititur; ple-
rumque autem cum perversum quid concipit,,hoc
intra semetipsum etiam per desiderium volvit. Et
C
nimirum mentem nequaquam cogitatio immunda in-
quinat cum pulsat, sed cum hanc sibi per delecta-
tionem subjugat. Hinc etenim prædicator egregius
dicit: Tentatio vos non apprehendat, nisi humana (1
Cor. x, 15). Humana quippe tentatio est, 681 qua
plerumque in cogitatione tanginur etiam nolentes,
quia ut nonnunquam et illicita ad animum veniant,
hoc utique in nobismetipsis ex humanitatis corrupti-
bilis pondere habemus. Jam vero damoniaca est, et
non humana tentatio, cum ad hoc quod carnis cor-
ruptibilitas suggerit per consensum se animus astrin-
git. Hinc iterum dicit: Non regnet peccatum in vestro
mortali corpore (Rom. vi, 12). Peccatum quippe in
mortali corpore nequaquam non esse, sed regnare
prohibuit, quia in carne corruptibili non regnare po-
test, sed non esse non potest. Hoc ipsum namque ei
de peccato tentari peccatum est, quo quia quandiu
vivimus perfecte omnimodo non caremus; sancta
prædicatio quoniam hoc expellere plene non potuit,
ei de nostri cordis habitaculo regnum tulit, ut appe-
titus illicitus etsi plerumque bonis nostris cogitatio-
nibus occulte se quasi fur inserit, saltem si ingredi-
tur, non dominetur. Vir igitur sanctus dicens: Pe-
pigi fœdus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de
virgine, nequaquam vult intelligi quia ejus animum

D

b Ita cum Corb. Germ., Norm. et aliis Mss., vet. Edit. In recent., habere in me.

Recent. addiderunt turpi, reclamantibus Mss. et vet. Excusis.

1

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

VERS 4. Nonne ipse considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat?

culpa in cogitatione non contigit, sed quia nunquam A lerter inspiciant, et in cunctis actionibus suis a Domino hunc ex consensu superavit. Nam velut integerrise videri pertimescant. Unde et apte mox subditur : CAPUT V. mam possessionem Dei mentem suam contra adversarii deprædationem vindicat, qui protinus adjungit : Quam enim partem haberet · Deus in me desuper, et hæreditatem Omnipotens de excelsis? Ac si aperte dicat: Carne quidem mortali corruptionis conditioni subjaceo, sed auctori unde servio, si ei integrum a consensu culpæ anintum non defendo? Sequitur :

CAPUT IV [Vet. et Rec. IV].

VERS. 3. Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus iniquitatem.

C

8. Justi per asperum iter ad salutis patriam, reprobi per amœna prata ad foveam tendunt. a. Festina consolatio bonorum est consideratus finis malorum. Dum enim ex eorum interitu malum conspiciunt quod B evadunt, leve existimant quidquid adversi in hac vita patiuntur. Eant ergo nunc reprobi, et delectationum suarum desideria compleant, in finis sui damnatione sensuri sunt quia mortem male viventes amaverunt. Transitorio autem verbere affligantur electi, ut a pravitate flagella corrigant quos paterna pietas ad hæreditatem servat. Nunc etenim flagellatur justus, et verbere disciplinæ corrigitur, quia ad æternæ hæreditatis patrimonium præparatur. In suis autem voluptatibus relaxtur injustus, quia tanto ei temporalia bona suppetunt, quanto æterna denegantur. Injustus ad debitam mortem currens, effrenatis voluptatibus utitur, quia et vituli, qui mactandi sunt in liberis pastibus relinquuntur. At contra justus a delectationis transitoriæ jucunditate restringitur, • quia et nimirum vitulus ad laboris usum vitæ deputatus sub jugo retinetur. Negantur clectis in hac vita bona terrena, quia et ægris, quibus spes vivendi est, nequaquam a medico cuncta quæ appetunt conceduntur. Dantur autem reprobis bona quæ in hac vita appetunt, quia et desperatis ægris omne quod desiderant non negatur. Perpendant igitur justi quæ sint mala,' quæ iniquos manent, et nequaquam eorum felicitati invideant quæ percurrit. Quid est enim quod de eorum gaudiis admirentur, quando et ipsi per iter 682 asperum ad salutis patriam, et illi quasi per amcena prata ad foveam tendunt? Dicat ergo, vir sanctus': Nunquid non perditio est iniquo, et alienatio · operantibus iniquitatem? Quod videlicet alienationis verbum durius sonaret, si hoc interpres in suæ linguæ voce tenuisset. Quod enim apud nos alienatio, hoc apud Hebræos anathema dicitur. Tunc ergo alienatio erit reprobis, cum ab hæreditate districti judicis se anathema esse conspiciunt, quia hic eum perversis moribus contempserunt. Floreant igitur iniqui, a flore æternæ hæreditatis alieni'; justi vero semetipsos so

с

a Hinc amovimus, O quanta consolatio ægrotis, et quantus mæror (al., metus) sanis, quæ in Mss. non inveniuntur, et ex margine procul dubio in textum Excusorum irrepserunt. Sane explicatio textus Job ab istis verbis incipit: festina consolatio, etc., quæ non cohærent cum iis: o quanta, etc. Hanc sententiam aliquis in margine annotaverat, quam postea Editores ininus caute textui inseruerunt.

[ocr errors]
[ocr errors]

D

.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

9. Minutissima cogitationes, et tenuissima verba quæ parvi pendimus, in judicio Dei non prætermittentur. Per gradus culpæ, crescit ordo sententiæ condemnatoriæ. - Quid viarum nomine nisi actiones denuntiat? Hinc enim per Jeremiam dicitur: Bonas facite vias vestras et studia vestra (Jerem. VII, 5). Quid vero gressuum appellatione, nisi vel motus mentium, vel profectus accipimus meritorum? Quibus profecto grèssibus ad semetipsam nos Veritas vocat, diceus : Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis (Matth. xi, 28). Ad se quippe venire nos Dominus præcipit, nimirum non gressibus corporis, sed profectibus cordis. Ipse namque ait : Veniet hora quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabilis Patrem (Joan. iv, 21). Et paulo post : Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate, nam et Pater tales quærit qui adorent eum (Ibid., 23). In corde ergo esse gressus insinuat, quando et ut veniamus vocat et tamen motu corporis nequaquam nos ad alia transire denuntiat. [ Vet. V.] Sic autem Dominus uniuscujusque considerat vias, sic dinumerat gressus, ut ne minutissimæ quidem cogitationes ejus judicio ac verba tenuissima, quæ apud nos usu viluerunt, indiscussa remaneant. Hinc enim dicit : Qui irascitur · fratri suo, reus erit judicio. Qui dixerit fratri suo: Racha, reus erit concilio. Qui dixerit : Fatue, reus gehennæ ignis (Matth. v, 22). Racha quippe in Hebræo eloquio vox interjectionis est, quæ quidem animum irascentis ostendit, nec tamen plenum verbum iracundiæ exprimit. Prius ergo ira reprehenditur sine voce, postmodum vero ira cum voce, sed necdum pleno verbo formata; ad extremum quoque cum dicitur: Fatue ira redarguitur, quæ cum excessu vocis expletur etiam perfectione sermonis. Et notandum quod in ira perhibet reum esse judicio; in voce iræ, quod est racha, reum concilio; in verbo vocis quod est fatue, reum gehennæ ignis. Per gradus etenim culpæ crevit ordo sententiæ, quia in judicio adhuc causa discutitur, in concilio autem jam causæ sententia definitur, 'in gehenna vero ignis ea quæ de concilio egreditur sententia expletur. Quia igitur humanorum actuum Dominus subtili examine gressus enumeral, ira sine voce, judicio; ira in voce, concilio; ira vero in voce alque sermone, gehennæ ignibus mancipatur. Hanc subtilitatem considerationis ejus propheta aspexerat, cum dicebat: Fortissime, magne, e potens Dominus exercituum; nomen tibi, magnus

d

[blocks in formation]

consilio, incomprehensibilis cogitatu, cujus oculi aperti Ad Scire Deus dicitur scire nos facere, usitato nostræ 683 sunt, super omnes vias filiorum Adam, ut reddas - unicuique secundum vias suas, et secundum fructum adinventionum ejus (Jerem. xxx11, 18).

[ocr errors]

10. Nulla sine mercede bona, nulla mala sine pœna. -Sic easdem vias Dominus subtili examinatione considerat, ut in unoquoque nostrum nec ea quæ remuneret bona prætereat, nec mala, quæ videlicet displicent, sine increpatione derelinquat. Hinc est enim quod angelum Ecclesiæ Pergami et in quibus dam laudat, et in quibusdam redarguit dicens : Scio ubi habitas, ubi sedes est satanæ, et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam (Apoc. 11, 13, 14). Et paulo post: Sed habeo adversum te pauca, quia habes illic tenentes doctrinam Balaam. Hinc bangelo Ecclesiæ Thyatiræ dicitur: Novi opera tua, et charitatem tuam, B et fidem, et ministerium, el patientiam tuam, et opera tua novissima plura prioribus; sed habeo adversum te C pauca, quia permittis mulierem Jezabel, quæ se dicit propheten, docere et seducere servos meos, et fornicari, et manducare idolothytum (Ibid., 19). Ecce bona memorat, nec tamen resecanda maia sine pœnitentia relaxat, quia scilicet sic singulorum vias considerat, sic gressus enumerans pensat, ut subtili examine perpendat vel quantum quisque ad bona proficiat, vel quantum ad mala devians suis profectibus contradicat. Incrementum quippe meritorum, quod bonæ vitæ studiis augetur, plerumque mali admistione retrahitur; et bonum quod animus operando construit, hoc alia perpetrando pervertit. Unde sancti viri lanto se subtilius in cogitatione constringunt, quanto C a superno judice districtius considerari conspiciunt. Mentem quippe discutiunt, invenire si qua dereliquerint quærunt, ut tanto fiant irreprehensibiles judici, quanta semetipsos quotidie et sine cessatione reprehendunt. Nec tamen hac de re jam gaudia securitatis sumunt, quia ab illo se videri considerant qui in eis et illa videt quæ videre ipsi in semetipsis non valent. Et quidem beatus Job perfectionis vitam inter veteres tenuit; sed quia ejus intentio ad Redemptoris adventum prophetico spiritu erumpit in illius præceptis, pensat ipse quam multa de perfectione minus habeat. Unde et subdit:

CAPUT VI[Vet. VI, Rec. V].

VERS. 5, 6. Si ambulavi in vanitate, et festina

locutionis modo, qui lætum diem dicimus, ex quo contingit ut lætemur. Hinc est enim quod ad Abraham Dominus dicit: Nunc cognovi quod timeas Deum (Genes. 22, 12). Neque enim creator temporum quidquam cognovit ex tempore; sed cognoscere ejus est ex cujuslibet causæ emergentis articulo nobis cognitionem præbere. Quis vero stateræ nomine nisi Mediator Dei et hominum designatur? In quo æqua lance omuia merita nostra pensantur, et in cujus præceptis agnoscimus quid in nostra vita minus habeamus. In hac autem statera appendimur, quoties ad vitæ ejus exempla provocamur. Hinc namque scriptum est Christus • pro nobis passus est, vobis relinquens exemplum, ut sequamini 684 vestigia ejus, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Qui cum malediceretur, non maledicebat ; cum pateretur, non comminabatur (1 Pet. 11, 24). Hinc per Paulum dicitur: Per patientiam & curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum, qui proposito sibi yaudio sustinuit crucem, confusione contempta (Hebr. x11, 1). Ad hoc itaque Pominus apparuit in carne, ut humanam vitam admonendo excitaret, exempla præbendo accenderet, moriendo redimeret, resurgendo repaiaret. Cum ergo nulla in se beatus Job jure redarguenda reperit, ad excedentem omnia Redemptoris vitam mentis oculos tendit, ut in illa cognoscat ipse quid minus habeat, cum dicit: Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus, appendat me in statera justa, et sciat Deus simplicitatem meam. Ac si aperta dicat: Si qua unquam leviter, si qua perniciose perpetravi, Dei et hominum Mediator appareat, ut in ejus vita cognoscam an ego veraciter simplex fuerim. Qui enim, ut diximus, suorum temporum viros excesserat, Mediatorem Dei et hominum quærebat, ut in illo pensatus agnosceret si vitam simplicem vere tenuisset. Dicat ergo: Appendat me in statera justa, et sciat Deus simplicitatem meam. Quod est scire me faciat. Ac si patenter fateatur, dicens : Quantum ad humanæ vitæ modum, nulla in me reprehendenda jam video; sed nisi Mediator Dei et hominum cum subtilioris vitae præceptis appareat, quantum adhuc a vera simplicitate discrepem, non cognosco. Rectus vero ordo servatur, si prius in vanitate, et postmodum pes in dolo

vit in dolo pes meus, appendat me in statera justa, et D festinasse dicatur. Vanitas quippe ad levitatem, dosciat Deus simplicitatem meam.

[blocks in formation]

a Additur in Germ. et in recent. Ed., manuum. Non exstat in cæt. Mss. aut vet. vulgatis. Abest etiam a textu Jeremiæ.

b Omiserant Excusi Ecclesiæ, quod legimus in Mss. præter quam in Germ. et Corb. Germ.

c Deest pauca in Laud., Corb. Germ., Utic., Becc. et aliis Norm.

d Corb. Germ. et Laud., scire Dei.

• Corb. Germ. et Laud., pro vobis. Antiquarius legens, vobis relinquens exemplum ut sequamini, etc., existimavit prius etiam esse scribendum, Christus pro

lus vero ad malitiam pertinet. Et nonnulli plerumque ad quædam post malitiosa perveniunt, quia prius levia non declinant, Sequitur.

vobis, etc. In textu Græco legitur : Christus pro nobis, passus est, nobis relinq. ex. ut sequamini. Quod verbum flagitare videtur ut prius legatur, vobis relinquens. Consule criticos ad hunc locum.

f Utic., Becc. et alii, non remaledicebat. Quod textui Græco respondet nisi malueris vertere : maledicta non regessil.

Norm., Corb. Germ., Laud, et Germ., curramus propositum.

Plerique Norm., in auctore... et consummatore. i Vindoc., nullus me reprehendat jam video.

« PoprzedniaDalej »