Obrazy na stronie
PDF
ePub

ninum orietur sol justitia (Malach. v, 2). Si ergo ad A bone, quid faciens vitam æternam possidebo (Matth. eterni solis babitationem tendimus, dignum profecto est ut de Dei itinere pro carnalibus affectibus non declinemus. Tota enim virtute pensandum est quod vaccæ Dei plaustro supposita pergunt et gemunt : dant ab intimis mugitus, et tamen ab itinere non deflectunt gressus. Sic nimirum prædicatores Dei, sic fideles quique esse intra sanctam Ecclesiam debent, ut compatiantur proximis per charitatem, et tamen de via Dei non exorbitent per compassionem,

5. Hoc ipsum vero animæ odium qualiter exhiberi debeat, Veritas subdendo manifestat, dicens: Qui non bajulat crucem suam, a el venit post me, non potest meus esse discipulus. Crux quippe a cruciatu dicitur. Et duobus modis crucem Domini bajulamus, cum aut per abstinentiam carnem afficimus, aut per compassionem proximi necessitatem illius nostram putamus. Qui enim dolorem exhibet in aliena necessitate, crucem portat in mente. Sciendum vero est quod sunt nonnulli qui carnis abstinentiam non pro Deo, sed ro inani gloria exhibent. Et sunt plerique qui compassionem proximo non spiritaliter, sed carnaliter impendunt, ut ei non ad virtutem, sed quasi miserendo ad culpas b faveant. Hi itaque crucem quidem videntur ferre, sed Dominum non sequuntur. Unde recte hæc eadem Veritas dicit: Qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus. Bajulare etenim crucem et post Dominum ire, est vel carnis abstinentiam, vel compassionem proximo pro studio æternæ intentionis exhibere. Nam quisquis hæc pro temporali intentio- C ne exhibet, crucem quidem bajulat, sed ire post Dominum recusal.

XIX, 16)? Qui cum præceptum relinquendi omnia audisset, tristis abscessit, et inde est angustatus in mente. unde foris fuit latior in possessione. Quia enim in hac vita amabat sumptus celsitudinis, tendendo ad æternam patriam habere noluit sumptus humilitatis. Considerandum vero est quod dicitur : Omnes qui viderint incipiant illudere ei, quia, juxta Pauli vocem, Spectaculum facti sumus mundo, angelis et hominibus (1 Cor. Iv, 9). Et in omne quod agimus considerare occultos nostros adversarios debemus, qui semper nostris operibus insistunt, semper ex nostro defectu gratulantur. Quos Propheta intuens, ait Deus meus, in te confido, non erubescam, neque irrideant me inimici mei (Psal. xxiv, 2, 3). In bonis Benim operibus intenti, nisi contra malignos spiritus d sollicite vigilemus, ipsos irrisores patimur, quos ad malum persuasores habemus. Sed quia de construendo ædificio comparatio data est, nunc ex minori ad majus similitudo subditur, ut ex rebus minimis majora pensentur. Nam sequitur: Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, e non sedens prius cogitat si possit cum decem millibus occurrere ei qui cum viginti millibus venit ad se? Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens, rogat ea quæ pacis sunt. Rex contra regem ex quo venit ad prælium, et tamen si se perpendit non posse sufficere, legationem mittit, et ea quæ pacis sunt postulat. Quibus ergo nos lacrymis veniam sperare debemus, qui in illo tremendo examine cum Rege nostro ex æquo ad judicium non venimus, quos nimirum f conditio, infirmitas, et causa inferiores exhibet? 7. Sed fortasse jam mali operis culpas abscidimus, jam prava quæque exterius declinamus; nunquid ad reddendam rationem cogitationis nostræ sufficimus? Nam cum viginti millibus venire dicitur is contra quem minime sufficit iste qui cum decem millibus venit. Decem millia quippe ad viginti millia simplum ad duplum sunt. Nos autem si multum proficimus, vix exteriora nostra opera in rectitudine servamus. Nam et si jam luxuria carnis abscissa est, tamen adhuc a corde funditus abscissa non est. Ille autem qui judicaturus venit exteriora simul et interiora judicat, facta pariter et cogitationes pensat. Cum duplo ergo exercitu contra simplum venit, qui nos vix in solo opere præparatos simul de opere et cogitatione discutit. Quid ergo agendum est, fratres, nisi ut dum nos cum implo exercitu contra duplum illius sufficere non posse conspicimus, dum adhuc longe est, legationem mittamus, et rogemus ea quæ pacis sunt? Longe enim esse dicitur, qui adhuc præsens per judicium non videtur. Mittamus ad hunc legationem lacrymas nostras, mittamus misericordiæ opera, 1631 mactemus in ara ejus hostias placationis,

6. Quia vero sublimia præcepta data un', protinus comparatio ædificandæ sublimitatis adjungitur, cum dicitur: Quis enim ex vobis volens turrim ædificare, non prius sedens computat sumptus qui necessarii sunt, si habrat ad perficiendum, ne posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui viderint, incipiant ei illudere dicentes: Quia hic homo coepit ædificare, et non potuit consummare? Ompe quod agimus prævenire per studium considerationis debemus. Ecce enim, juxta Veritatis vocem, qui turrim dificat prius ædificii sumptus parat. Si igitur humilitatis turrim construere cupimus, 1630 prius nos præparare contra adversa hujus sæculi D debemus. lloc etenim inter terrenum et cœleste ædificium distat, quod terrenum ædificium expensas colligendo construitur, cœleste vero ædificium expensas dispergendo. Ad illud sumptus facimus, si non habita colligamus, ad istud sumptus facimus, si et habita relinquamus. Istos sumptus dives ille habere non potuit, qui, multas possessiones possidens, magistrum requisivit, dicens: Magister

a Idem, et sequitur me.

b Primus Carn., foveant.

Additur in Bigot. colligimus. Et paulo post habere noluit, pro habere non potuit.

d Interseritur in primo Carn. alque contra con

temptores ipsos sollicite, etc.
• Belvac., nonne sedens.

Gemet. et primus Carn., conditio infirmitatis. Bigot., Longip., Val. Cl., secundus Carn., conditionis infirmitas.

cognoscamus nos cum eo in judicio non posse con- A pergeret, sed rursus infirmitas cordis impedimento

tendere; pensemus virtutem ejus fortitudinis, rogemus ea quæ pacis sunt. Hæc est nostra legatio, quæ regem venientem placat. Pensate, fratres, quam benignum sit quod is qui suo adventu valet opprimere tardat venire. Mittamus ad hunc, ut diximus, legationem nostram, fluendo, tribuendo, sacras hostias offerendo. Singulariter namque ad absolutionem nostram oblata cum lacrymis et benignitate mentis sacri altaris hostia suffragatur, quia is qui in se resurgens a mortuis jam non moritur, adhuc per hanc in suo mysterio pro nobis iterum patitur. Nam quoties ei hostiam suæ passionis offerimus, toties nobis ad absolut onem nostram passionem illius reparamus.

8. Multos, ut arbitror, vestrum, fratres charissimi, contigit nosse hoc quod volo ad memoriam vestram narrando revocare. Non longe a nostris fertur temporibus factum quod quidam ab hostibus captus longe transductus est (Lib. IV Dialog., cap. 57); cumque diu teneretur in vinculis, eum uxor sua cum ex eadem captivitate non reciperet, exstinctum pulavit. Pro quo jam velut mortuo hostias hebdomadibus singulis curabat offerre. Cujus toties vincula solvebantur in captivitate, quoties ab ejus conjuge oblatæ fuissent hostiæ pro animæ ejus absolutione. Nam longa post tempora reversus, admirans valde suæ indicavit uxori quod diebus certis, hebdomadibus singulis, ejus vincula solvebantur. Quos videlicet dies ejus uxor atque horas discutiens, tunc eum recognovit absolutum, cum pro eo sacrificium meminerat oblatum. Hinc ergo, fratres charissimi, hinc certa consideratione a colligite, oblata a nobis hostia sacra quantum in nobis solvere valeat ligaturam cordis, si oblata ab altero potuit in altero solvere vincula corporis.

9. Multi vestrum), fratres charissimi, Cassium Narniensis urbis episcopum noverunt, cui mos erat quo tidianas Deo hostias offerre, ita ut pene nullus dies vitæ ejus abscederet quo non omnipotenti Deo hostiam placationis immolaret (Lib. 1v Dialog., cap. 56). Cui cum sacrificio valde etiam concordabat vita. Nam cuncta quæ habebat in eleemosynis tribuens, cum ad horam offerendi sacrificii venisset, velut totus in lacrymis defluens, semetipsum cum magna cordis contritione mactabat. Cujus et vitam et exitum, quodam venerabilis vitæ Diacono, qui fuerat ab eo nutritus, referente, cognovi. Aiebat enim quod quadam nocte ejus presbytero per visum Dominus astitit, dicens: Vade et dic episcopo: Age quod agis, operare quod operaris, non cesset pes tuus, non cesset manus tua; natali apostolorum venies ad me, et retribuam tibi mercedem tuam. Surrexit presbyter, sed quia e vicino apostolorum natalitius dies imminebat, tam propinqui exitus diem episcopo nuntiare pertimuit. Alia nocte Dominus rediit, ejusque inobedientiam venementer increpavit, atque eadem jussiobis suæ verba retexuit. Tunc presbyter surrexit ut

[blocks in formation]

B

facta est indicandæ revelationis; et ad admonitionem quoque iteratæ jussionis obduruit pergere, et quæ viderat manifestare neglexit. Sed quia magnam mansuetudinem contemptæ gratiæ major se qui 1632 solet ira vindictæ, b visione tertia Dominus apparens, jam verbis addidit verbera, et tam districta cæde mactatus est, ut in eo duritiam cordis emollirent vulnera corporis. Surrexit ergo eruditus ex verbere, perrexit ad episcopum, eumque jam ex more juxta beati Juvenalis martyris sepulcrum ad offerendum sacrificium consistentem reperit, secretum a circumstantibus petiit, seque ejus pedibus prostravit. Cumque eum ubertim flentem episcopus vix ad se levare potuisset, lacrymarum causas cognoscere studuit. Ille vero, relaturus ordinem visionis, prius vestimento ex humeris devoluto, detexit plagas corporis, ut ita dicam, testes veritatis et culpæ, monstravit quanta animadversione districtionis membra illius accepta verbera, livore inflicto, sulcaverant. Quæ mox ut episcopus vidit, exhorruit, et quis sibi talia facere præsumpsisset cum magnæ obstupefactionis vocibus inquisivit. At ille respondit, hæc se pro ipso fuisse perpessum. Excrevit cum terrore admiratio; sed nullas jam presbyter inquisitioni ejus moras adjiciens, secretum revelationis aperuit, eique jussionis dominicæ per ea quæ audierat verba narravit, dicens: Age quod agis, operare quod operaris, non cesset manus tua, non cesset pes tuus; natali apostolorum venies ad me, et retribuam tibi C mercedem tuam. Quibus auditis, episcopus se in ora. tionem cum magna cordis contritione prostravit, et qui oblaturus sacrificium ad horam tertiam venerat, hoc pro extensa orationis magnitudine ad horam nonam usque protelavit. Atque ex illo jam die magis magisque aucta sunt ei lucra pietatis; factusque est tam fortis in opere quam certus ex munere, quippe qui eum, cui ipse debitor fuerat, ex ea promissione jam cœperat habere debitorem. Huic autem consuetudo fuerat, annis singulis, natalitio apostolorum die Romam venire; jamque ex hac revelatione suspectus, venire juxta morem noluit. Eodem ergo tempore sollicitus fuit, secundo quoque anno vel tertio in mortis suæ exspectatione suspensus, quarto, quintoque, et sexto similiter. Qui desperare jam de veritate revelationis poterat, si verbis fidem verbera non fecissent. Cum ecce anno septimo usque ad exspectati natalis sacras vigilias incolumis pervenit; sed lenis hunc in vigiliis calor attigit, atque ipso die natalitio filiis suis se exspectantibus, missarum solemnia implere se posse recusavit. Illi vero quia de ejus erant pariter egressione suspecti, simul ad eum omnes venerunt, sese unanimiter astringentes ut die eodem nequaquam acquiescerent missarum f solemnia celebrari, nisi pro eis apud Dominum 1633 idem antistes suus intercessor accederet. Tunc fille, compul

d Duo priores Gemet., accepta vulnera.
e Duo Carnot. et Bigot., dolor attigit.
1 Primus Carn., solemnia implere.

corpus dominicum pacemque omnibus tribuit. Qui
cuncto ministerio oblati sacrificii peracto, ad lectu-
lum rediit, ibique jacens, dum sacerdotes suos ac
ministros circumstetisse cerneret, quasi vale ultimum
dicens, de servando eos vinculo charitatis admone-
bat, et quanta debuissent concordia inter se uniri
prædicabat. Cum subito inter ipsa sanctæ exhorta-
tionis verba, voce terribili clamavit, dicens: Hora
est. Moxque assistentibus ipse suis manibus linteum
dedit, quod ex more morientium sibi contra faciem
tenderetur. Quo tenso, spiritum emisit, sicque sancta
illa anima, ad gaudia æterna perveniens, a carnis
corruptione soluta est. Quem, fratres charissimi,
quem vir iste in morte sua imitatus est, nisi eum
quem in vita sua fuerat contemplatus? Dicens enim : B
Hora est, de corpore exiit, quia et Jesus, peractis
omnibus, cum dixisset: Consummatum est, inclinato
capite, tradidit spiritum (Joan. xix, 30). Quod ergo
Dominus ex potestate, hoc egit famulus ex voca-
tione.

sus, in episcopii oratorio missas fecit, et manu sua A regnum cœlorum homini regi qui fecit nuptias fino suo, et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire. Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata, venite ad nuptias. Illi autem neglexerunt, et abierunt, altus in villam suam, alius vero ad negotiationem suam ; reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt. Rex autem cum audisset, iratus est; el, missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit. Tunc ait servis suis: Nuptie quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant non fuerunt digni. Ite ergo ad exitus viarum, et quoscunque inveneritis vocate ad nuptias. Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos, et impleta suni nuptiæ discumbentium. Intravit autem rex ut videret discumbentes ; et vidit ibi hominem non veslitum veste nuptiali, et ait illi : Amice, quomodo huc intravisti non habens vestem nuptialem? Atille obmutuit. Tunc dixit rex ministris : Ligatis manibus ejus elpedibus, mittite eum in tenebras exteriores. Ibi erit fletus et stridor dentium. Multi enim sunt vocali, pauci vero electi.

10. Ecce quotidianæ hostiæ illa cum eleemosynis et lacrymis missa legatio quantam cum Rege veniente gratiæ pacem fecit. Relinquat ergo omnia qui potest. Qui autem relinquere omnia non potest, cum adhuc longe est Rex, legationem mittat, lacrymarum, eleemosynarum, hostiarum munera offerat. Vult enim placari precibus, qui scit quia portari non possit iratus. Quod adhuc moram facit venire, legationem pacis sustinet. Venisset jam namque si vellet, et cunctos suos adversarios trucidasset. Sed et quam terribilis veniet indicat, et tamen ad veniendum tardat, quia non vult invenire quos puniat. Reatum nobis contemptus nostri denuntiat, dicens: Sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quæ possidel, non potest meus esse discipulus; et tamen sperandæ salutis remedium confert, quia qui per iram non potest ferri, per postulatæ pacis vult legationem placari. Lavate ergo, fratres charissimi, lacrymis maculas peccatorum, eleemosynis tergite, sacris hostiis expiate. Nolite possidere per desiderium quæ adhuc per usum minime reliquistis. Spem in solo Redemptore figite, ad æternam patriam mente transite. Si enim nil in hoc mundo jam amando possidetis, etiam possidendo cuncta reliquistis. Ipse nobis gaudia desiderata concedat, qui nobis æternæ pacis re- D media contulit, Jesus Christus Dominus noster, a qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

[blocks in formation]

LECTIO S. EVANG. SEC. MATTH. XXII, 1 – 13. In illo tempore, a loquebatur Jesus principibus sacerdotum et Pharisæis in parabolis, dicens: Simile est

a Duo priores Gemet. cui cum Patre et Spiritu sancto honor et imp. per, etc.

b Est vigesima quinta in Corb., vigesima octava in Later. et vigesima nona in Cod. reg. Suec.

fratres 1634 1. Textum lectionis evangelicæ, charissimi, volo, si possum, sub brevitate transcurrere, ut in fine ejus valeam ad loquendum largius vacare. Sed quærendum prius est an hæc apud Matthæum ipsa sit lectio quæ apud Lucam sub appellatione cœnæ describitur (Luc. xiv, 16, seq. ). Et quidem sunt nonnulla quæ sibi dissona esse videntur, quia hic C prandium, illic coena memoratur; hic qui ad nuptias non dignis vestibus intravit repulsus est, illic nullus qui intrasse dicitur repulsus esse perbibetur. Qua ex re recte colligitur quod et hic per nuptias præsens Ecclesia, et illic per cœnam æternum et ultimum convivium designatur, quia et hanc nonnulli exituri intrant, et ad illud quisquis semel intraverit ulterius non exibit. At si quis forte contendat hanc eamdem esse lectionem, ego melius puto, salva fide, alieno intellectui cedere, quam contentionibus deservire, quoniam et intelligi congrue forsitan potest quia de projecto eo qui cum nuptiali veste non venerat quod Lucas tacuit Matthæus dixit. Quod vero per illum cœna, per hunc autem prandium dicitur, nequaquam vel hoc nostræ intelligentiæ obsistit, quia cum ad horam nonam apud antiquos quotidie prandium fieret, ipsum quoque prandium cœna vocabatur.

2. Sæpe autem jam me dixisse memini quod plerumque in sancto Evangelio regnum cœlorum præsens Ecclesia nominatur. Congregatio quippe justorum regnum cœlorum dicitur. Quia enim per prophetam Dominus dicit: Cœlum mihi sedes est (Isai. LXVI, 1); 1635 et Salomon ait: © Anima justi sedes est sapientiæ (Sap. vii, 27); Paulus etiam dicit: Chri

c In Corb. Germ., Lateran., Cod. reg. Suec., priori Gemet. et nonnullis, non legitur martyris. a Belv., dicebat Jesus turbis ; Simile est, etc. Locus hic jam laudatus est a sancto Doctore

stum Dei virtutem et Dei sapientiam (1 Cor. 1, 24 ); A quasi alitilia vocamus. Cum vero (23, q. 4, cap. 16) liquido colligere debemus quia si Deus sapientia, anima autem justi sedes sapientiæ, dum cœlum dicitur sedes Dei, cœlum ergo est anima justi. Hinc per Psalmistam de sanctis prædicatoribus dicitur: Cœli enarrant gloriam Dei (Psal. xvnt, 2). Regnum ergo cœlorum est Ecclesia justorum, quia dum eorum corda in terra nil ambiunt, per hoc quod ad soperna suspirant, jam in eis Dominus quasi in cœlestibus regnat. Dicatur ergo : Simile est regnum cœlo. rum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.

3. Jam intelligit charitas vestra quis est isté rex, regis filii pater: ille nimirum cui Psalmista ait: Deus judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis (Psal. LXXI, 1). Qui fecit nuptias filio suo. Tunc enim Deus pater Deo Filio suo nuptias fecit, quando hune B in utero Virginis humanæ naturæ conjunxit, quando Deum ante sæcula fieri voluit hominem in fine sæculorum. Sed quia ex duabus personis fieri solet ista conjunctio, absit hoc ab intellectibus nostris, ut personam Dei et hominis Redemptoris nostri Jesu Christi ex duabus personis credamus unitam. Ex duabus quippe atque in duabus hunc naturis existere dicimus; sed ex duabus personis compositum credi, ut nefas, vitamus. Apertius ergo atque securius dici potest quia in hoc Pater regi Filio nuptias fecit, quo ei per incarnationis mysterium sanctam Ecclesiam sociavit. Uterus autem genitricis Virginis hujus sponsi thalamus fuit. 1636 Unde et Psalmista dicit: In sole posuit tabernaculum suum, et ipse lunquam sponsus procedens de thalamo suo (Psal. xvII, C 6). Tanquam sponsus quippe de thalamo suo processit, quia ad conjungendam sibi Ecclesiam incarnatus Deus de incorrupto utero Virginis exivit. Misit ergo servos suos ut ad istas nuptias amicos invitarent. Misit semel, misit iterum quia incarnationis dominicæ prædicatores, et prius prophetas, et postmodum apostolos fecit. Bis itaque servos ad invitandum misit, quia incarnationem Unigeniti et per prophetas dixit futuram, et per apostolos nuntiavit factam. Sed quia hi qui prius Invitati sunt ad nuptiarum convivium venire noluerunt, in secunda invitatione jam dicitur: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata.

4. Quid in tauris vel altilibus, fratres charissimi, nisi novi ac veteris testamenti patres accipimus? D Quia enim vulgo loquor, etiam ipsa me necesse est verba evangelicæ lectionis explanare. Altilia enim sagiuata dicimus; ab eo enim quod est alere, altilia lib. XXIX Moral., num. 55, ubi nostras conjecturas ex parte jam protulimus. Eadem sententia, tanquam ad sacram Scripturam perineat, adducitur ab Augustino in psal. XLVI, ad vers. 9, et frequentius a Bernardo, scilicet serm. 1 in Purificatione, serm. 5 de verbis Isaix, et serm. 27 in Cant. Vide in notis ad eumdem Bernardum, ex novissima recensione nostri Mabillonii, notam 289, ubi ea de qua quæri. tur sententia eruitur ex lib. Sap. cap. vi, vers. 7. Felicius forsitan invenitur in versu 27, ubi de sapientia dicitur: in animus sanctas se transfert. Multis in locis leguntur quæ huic sententiæ valde sunt proxima, ut Levit. xxvi, 11, 12; II Cor. vi, 16; 1 Cor.

in lege scriptum sit: Diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum tuum (Matth. v, 43; Levit. x1x, 18), accepta tunc justis licentia fuerat ut Dei suosque adversarios quanta possent virtute comprimerent, eosque a jure gladii ferirent. Quod in Novo procul dubio Testamento compescitur, cum per semetipsam Veritas prædicat, dicens : Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos (Matth. v, 44). b Qui ergo per tauros nisi patres testamenti veteris significantur? Nam dum ex permissione legis acceperant quatenus adversarios suos odii retributione percaterent, ut ita dicam, quid aliud quam tauri erant, qui inimicos suos virtutis corporeæ cornu feriebant? Quid vero per altilia nisi patres testamenti novi âgurantur, qui dum gratiam pinguedinis internæ percipiunt, a terrenise desideriis enitentes, ad sublimia contemplationis suæ pennis sublevantur? In imo quippe cogitationem ponere, quid est aliud quam quædam ariditas mentis? Qui autem intellectu cœlestium jam per sancta desideria de supernis delectationis intimæ cibo pascuntur, quasi largiori alimento pinguescunt. Hac enim pinguedine saginari Propheta concupierat, cum dicebat: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea (Psal. LXII, 6). Quia ergo prædicatores dominicæ incarnationis missi persecutionem ab infidelibus, et prius prophetæ, et postmodum sancti apostoli, pertulerunt, invitatis et venire nolentibus dicitur: Tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata. Ac si apertius dicatur; Patrum præcedentium mortes aspicite, et remedia vitæ vestre cogitate. Notandum vero quod in priori invitatione nil de tauris et altilibus dicitur, in secunda autem jam tauri et altilia mactata esse memorantur, quia omnipotens Deus cum verba ejus audire nolumus, adjungit exempla, ut omne quod impossibile credimus. tanto nobis ad sperandum fiat facilius, quanto per hoc transisse jam et alios audimus.

5. Sequitur: Illi autem neglexerunt, et abierunt, alius in villam suam, alius vero in negotiationem suam. In villam quippe ire est labori terreno immoderate incumbere, in negotiationem vero ire 1637 est actionum sæcularium lucris inhiare. Quia enim alius intentus labori terreno, alius vero mundi bujus actionibus deditus, mysterium incarnationis dominicæ pensare et secundum illud vivere dissimulat, quasi ad villam vel negotium pergens, venire ad regis nuptias recusat. Et plerumque, quod est gravius, nonnulli vocantis gratiam non solum respuunt, sed etiam

. Sed hic Gregorius indicat Salomonem, cui Sapientiæ liber ascribi solet, licet a Gregorio diserte non tribuatur. Si conjectura hæc tibi minus sapiat, fector, aliam lib. XXIX Moral., num. 55, prolatam fortasse inagis probabis.

a Gratianus legit in ore gladii.

b Duo Carnut. et Bigot., quid ergo per.

e Corrupte in Excusis, et contra Mss. Anglic., Gallic. et al. fidem, ex promissione.

d Ita C. Germ,', Corb., Belvac. et cæt. Mss., quod sic legerunt Editores: æternis desideriis inni

lentes.

[ocr errors]

persequuntur. Unde et subditur: Reliqui vero tenue- A ergo boni estis, quandiu in hac vita subsistitis, æqua

runt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt. Sed
rex ista cognoscens, missis exercitibus suis, perdidit ho-
micidas illos, et civitatem illorum succendit. Homicidas
perdit, quia persequentes interimit. Civitatem eorum
igni succendit, quia illorum non solum animæ, sed
et caro quoque in qua habitaverant, æterna gehen-
næ flamma cruciatur. Missis vero exercitibus exstin-
xisse homicidas dicitur, quia in hominibus omne
judicium per angelos exhibetur. Quid namque sunt
illa angelorum agmina, nisi exercitus Regis nostri?
Unde et idem rex Dominus Sabaoth dicitur. Sabaoth
quippe exercituum interpretatur. Ad perdendos
ergo adversarios suos exercitum mittit, quia nimi-
rum vindictam Dominus per angelos exercet. Cujus
vindictæ potentiam tunc nostri patres audiebant, nos B
autem jam cernimus. Ubi sunt enim superbi illi mar-
tyrum persecutores? Ubi illi qui contra conditorem
suum cervicem cordis erexerant et de hujus mundi
gloria mortifera tumebant? Eece jam mors marty-
rum floret in fide viventium, et hi qui contra illos
de crudelitate sua gloriati sunt nequaquam ad me-
moriam nostram veniunt vel in numero mortuorum.
Rebus ergo cognoscimus quod in parabolis audimus.

6. Sed is qui invitantem se contemni conspicit re-
gis filii sui nuptias vacuas non habebit. Ad alios mit-
tit, quia etsi apud aliquos laborat, quandoque ta-
men seimo Dei inventurus est ubi requiescat. Unde
et subditur: Tune ait servis suis: Nuptiæ quidem
paratæ sunt, sed qui invitati erant non fuerunt digni.
Ite ergo ad exitus viarum, et quoscunque inveneritis, C
vocate ad nuptias. Si in Scriptura sacra vias actiones
accipimus, exitus viarum intelligimus defectus actio-
num, quia illi plerumque facile ad Deum veniunt,
quos in terrenis actibus prospera nulla comitan-
tur. Sequitur: Et egressi servi ejus in vias, congrega.
verunt omnes quos invenerunt, malos et bones, ol im-
pletæ sunt nuptiæ discumbentium.

7. Ecce jam ipsa qualitate convivantium aperte ostenditur quia per has regis nuptias præsens Ecclesia designatur, in qua cum bonis et mali conveniunt. Permista quippe est diversitate filiorum, quia sic omnes ad fidem generat, ut tamen omnes per immutationem vitæ ad libertatem spiritalis gratiæ culpis exigentibus non perducat. Quousque namque hic vivimus, necesse est ut viam præsentis sæculi permisti pergamus. Tunc autem discernimur, cum pervenimus. Boni enim soli nusquam sunt, nisi in cœlo; et mali soli nusquam sunt, nisi in inferno. Hæc autem vita (23, q. 4, c. 15) quæ inter colum et infernum sita est, sicut in medio subsistit, ita utrarumque partium cives communiter recipit ; quos tamen sancta Ecclesia et nunc indiscrete suscipit, 1638 et postmodum in egressione discernit. Si

a Maluerunt recent. Edit. exercitus, invitis Mss. et vet. Ed.

Belvac. et duo priores Gemet., mortiferum, quod olim lectum in C. Germ.

c Excusi, vitam præsentis sæculi, cum in Mss. magno consensu legatur viam.

[ocr errors]

nimiter tolerate malos. Nam quisquis malos non to-
lerat, ipse sibi per intolerantiam suam testis est quia
bonus non est. Abel enim esse renuit, quem Cain
malitia non exercet. Sic in tritura area grana süb
paleis premuntur; sic flores inter spines oriuntur,
et rosa quæ redolet crescit cum spina quæ pungit.
Duos quippe filios habuit primus homo; sed unus
horum electus est, after reprobus fuit (Genes. 1, 1,
seq.). Tres filios Noe arca continuit; sed duo ex his
electi sunt, et unus reprobus fuit (Ibid., v1, 7). Duos
Abraham filios habuit; sed unus electus est, after
reprobus fuit (Ibid., xx1, 10, seq.). Duos Isaac filios
habuit; sed unus electus est, after reprobatus (Ibid.,
xxvii, 37). Duodecim filios habuit Jacob; seď ex
his unus per innocentiam venditus est, alii vero per
malitiam venditores fratris fuerunt (Ibid., XXXVI,
28). Duodecim apostoli sunt electi; sed unus in his
admistus est qui probaret, undecim qui probarentur
(Joan. vi, 71 ). Septem sunt diacones ab apostolis
ordinati (Act. vr, 5); sed sex in fide recta permia-
nentibus, Ժ unus exstitit auctor erroris (Apoc. 11, 6).
In hac ergo Ecclesia nec mali sine bonis, nec boni
sine malis esse possunt. Anteacta itaque tempora, fra-
tres charissimi, ad mentem reducite, et vos ad malo-
rum tolerantiam roborate. Si enim electorum filii
sumus, restat necesse est ut per eorum exempla gra-
diamur. Bonus enim non fuit, qui malos tolerare recu-
savit. Hine namque est quod de semetipso beatus Job
asserit, dicens: Frater fui draconum, et socius stru-
thionum (Job. xxx, 29). Hinc per Salomonem sponsi
voce sanctæ Ecclesiæ dicitur: Sicut lilium mter spi-
nas, sic amica mea inter filias ( Cant. 11, 2). Hinc ad
Ezechielem Dominus dicit: Fiti hominis, increduli et
subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas
(Ezech. 11, 6). Hine Petrus beati Lot vitam glorificat,
dicens: Et justum Lot oppressum a * nefandorum in-
juria conversatione eruit; aspectu enim et auditu jus-
tus erat, habitans inter eos qui de die in diem ani-
mam justam iniquis operibus cruciabant ( II Pet. I,
7, 8, seq.). Hinc Paulus discipulorum vitam et lan-
dat et roborat, dicens: In medio nationis pravæ et
perversa, inter quos lucelis sicut luminaria in mundo,
verbum vitæ continentes ( Philip. 11, 45 ). Hinc Joan-
nes Pergami Ecclesiæ attestatur, dicens: Scio ubi
habitas, ubi sedes est Satanæ, et tenes nomen meum,
et non negasti fidem meam (Apoc. 11, 13). Ecce, fra-
tres charissimi, pene omnia percurrendo cognosci-
mus quia bonus non fuit quem malorum pravitas
non probavit. Ut enim ita loquar, ferrum animæ no-
stræ nequaquam perducitur ad subtilitatem acumi-
nis, si hoc non eraserit alienæ lima pravitatis.

8. Terrere autem vos non debet quod in Ecclesia et multi mali et pauci sunt boni, quia arca in

d Nicolaum intelligit, quem turpium Nicolaita: mm parentem multi e sanctis Patribus existimarunt.

e Hic sequimur Mss. non Excusos, ubi legitur, a nefandorum injusta.

f Gemet. ac Bigot., apud eos.

« PoprzedniaDalej »