Obrazy na stronie
PDF
ePub

JOANNIS SARESBERIENSIS

POLYCRATICUS,

SIVE

DE NUGIS CURIALIUM ET VESTIGIIS PHILOSOPHORUM.

INCIPIT ENTHETICUS IN POLYCRATICUM.

Auctor ad opus suum.

Si mihi credideris, linguam cohibebis, et aulæ
Limina non intret pes tuus: esto domi.
Aspectus hominum cautus vitare memento,
Et tibi commissas claude libelle notas.
Omnia sint suspecta tibi, quia publicus hostis
Et majestatis diceris esse reus.

Ignis edax, gladiusque ferox tibi forte parantur:
Aut te polluta subruet hostis aqua.

Quum tamen exieris, faciem velabit amictus,
Deformentque tuam pulvis et aura cutem,
Dextra ferat virgam, premat et sua mantica dorsum :
Trita tegant frontem pilea, pero pedem.
Sit gradus et cultus, habitus peregrinus eunti,
Non nisi barbariem barbara lingua sonet.
De Pictavorum dices te gente creatum,
Nam licet his lingua liberiore loqui.

Hospitiique fidem quæres super omnia, quo sis
Tutus ab insidiis, quas tibi quisque parat.
Stultos, prudentes nimium, parvosque cavebis,
Et quos insignes garrula lingua facit.

[blocks in formation]

Si quis amat verum, tibi sit gratissimus hospes,
Et quem delectat gloria vana, cave.
Jure patronatus illum cole, qui velit esse,
Et sciat, et possit, tutor ubique tuus.
Ergo quæratur lux cleri, gloria gentis
Anglorum, regis dextera, forma boni.
Quæsitus regni tibi cancellarius Angli,
Primus sollicita mente petendus erit.
Hic est qui regni leges cancellat iniquas,
Et mandata pii principis æqua facit.
Si quid obest populo, vel moribus est inimicum,
Quicquid id est, per eum desinit esse nocens.
Publica privatis qui præfert commoda semper:
Quodque dat in plures, ducit in ære suo.
Quod dat habet; quod habet, dignis donat: vice versa
Spargit; sed sparsæ multiplicantur opes.
Utque virum virtus animi, sic gratia formæ,
Undique mirandum gentibus esse facit.
Tardus ad hunc Samius si certet acumine mentis,
Indoctusque Plato, Varroque stultus erit.

Curio si certet verbis, vincetur ab ipso;
Victus, si certet, Quintilianus erit.
Hujus nosse domum non est res ardua; cuivis
Non duce quæsito, semita trita patet.
Nota domus cunctis, vitio non cognita soli
Lucet, ab hac lucem dives, egenus, habent.
Illa patet miseris, patet et domus illa beatis,
Hic patre lætatur advena quisque suo.
Quum reserata semel fuerit tibi janua, currens
Ad thalamum domini progrediere tui.
Exspecta dum turba fluat, quæ fervat in aula,
Fessaque sint domini membra fovenda toro.
Accedes, vultum mutabis mantica nugas
Excutiat; peregre nunc peregrinus eat.

Non tamen ostendas, oculos quod principis urat,

JOANNIS SARESBERIENSIS

POSTEA EPISCOPI CARNOTENSIS

OPERA OMNIA

NUNC PRIMUM IN UNUM COLLEGIT

ET CUM CODICIBUS MANUSCRIPTIS

CONTULIT

J. A. GILES, JUR. CIV. Doctor,

ET COLLEGII CORPORIS CHRISTI, OXON. OLIM SOCIUS.

VOL. III.

POLYCRATICI LIBRI I.-V.

OXONII,

APUD J. H. PARKER;

LONDINI APUD C. DOLMAN, NEW BOND STREET; D. NUTT, FLEET STREET;

CANTABRIGIE APUD DEIGHTON ET FIL.;

ET PARISIIS APUD B. DUPRAT.

MDCCCXLVIII.

« PoprzedniaDalej »