SELECTA SS. ECCLESIÆ PATRUM, COMPLECTENS EXQUISITISSIMA OPERA TUM DOGMATICA ET MORALIA, TUM APOLOGETICA ET ORATORIA; ACCURANTIBUS D. A. B. CAILLAU, MISSIONUM GALLICARUM PRESBYTERO, NONNULLISQUE CLERI GALLICANI PRESBYTERIS, UNA CUM D. M. N. S. GUILLON, IN FACULTATE THEOLOGIÆ PARISIENSI ELOQUENTIÆ SACRÆ PROFESSORE, TOMUS NONUS. BRUXELLIS, APUD MEQUIGNON-HAVARD, EDITOREM, VIA VULGO DICTA DE LA CHANCELLERIE. M. DCCC. XXIX. IN GENESIM HOMILIÆ. (INTERPRETE RUFINO.) HOMILIA I1. De ortu mundi et eorum quæ in mundo sunt. In principio creavit Deus cœlum et terram. » Quod est omnium principium, nisi Dominus noster, et Salvator omnium Christus Jesus, primogenitus omnis creaturæ ? In hoc ergo principio, hoc est, in Verbo suo, Deus cœlum el terram fecit: sicut et evangelista Joannes in initio Evangelii sui ait, dicens : « In principio erat Verbum, et › Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat › in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, » et sine ipso factum est nihil. » Non ergo hic temporale aliquod principium dicit: sed in principio, id est, in Salvalore factum esse dicit cœlum et terram, et omnia quæ facta sunt..... D Postquam autem primas creationis circumstantias allegorice de spirituali homine exposuit, sic de luminaribus firmamenti sermonem agere pergit: ....Sicut in firmamento isto quod jam cœlum fuerat ap |