Obrazy na stronie
PDF
ePub

(al Cetheolu v.9

PARISIIS, E TYPOGRAPHEO DECOURCHANT,

VIA VULGO DICTA D'ERFURTA, N° 1.

SELECTA

SS. ECCLESIAE PATRUM,

COMPLECTENS

EXQUISITISSIMA OPERA
TUM DOGMATICA ET MORALIA, TUM APOLOGETICA ET ORATORIA;

ACCURAXTIBUS

D. A. B. CAILLAU,

MISSIONUM GALLICARUM PRESBYTERO,

NONNULLISQUE CLERI GALLICANI PRESBYTERIS,

UNA CUM

D. M. N. S. GUILLON,

IN FACULTATE THEOLOGIÆ PARISIENSI ELOQUENTIR SACRÆ PROFESSORE,
PRÆDICATORE REGIO, AUCTORE LIBRI CUI TITULUS GALLICR :

BIBLIOTIÈQUB CHOISIB DES PÉRÉS GRECS ET LATINS.

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

IN GENESIM

HOMILIÆ.

(INTER P R É T È RUFINO.)

HOMILIA I'.

De oriu mundi et eorum quæ in mundo sunt.

« In principio creavit Deus cælum et terram '. » Quod est omnium principium, nisi Dominus noster, et Salvator omnium Christus Jesus, primogenitus omnis creaturæ ? In hoc ergo principio, hoc est, in Verbo suo, Deus cælum el terram fecit : sicut et evangelista Joannes in initio Evangelii sui ait, dicens : « In principio erat Verbum, et » Vcrbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat » in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, » et sine ipso factum est nihilo. » Non ergo hic temporale aliquod principium dicit : sed in principio, id est, in Salvalore factum esse dicit coelum et terram, et omnia quæ facta sunt.....

Postquam autem primas creationis circumnstantias. allegorice de spirituali homine exposuit, sic de luminaribus firmamenti sermonem agere pergit ° :

.... Sicut in firmamento isto quod jam cælum fuerat apo · Edit. Benedd. tom. II, p. 52.

2 N. 1. 3 Gen. 1, 1.

á Joan. 1, 1, 6 N. 5 ad 9. p. 54, 55.

2,

3.

5 Gen.

1, 1-12

[ocr errors]

pellatum, jubet Deus fieri luminaria, ut dividant inter medium diei et noctis; ila et in nobis fieri potest : si tamen studeamus et nos vocari et ellici cælum, luminaria habebimus in nobis, quæ illuminent nos, Christum et Ecclesiam ejus. Ipse est enim lux mundi, qui et Ecclesiam illuminat sua luce. Sicut enim luna de sole dicitur percipere lumen, ut per ipsam etiam nox possit illuminari : ita et Ecclesia, suscepto lumine Christi,illuminat omnes qui in ignorantiæ nocle versantur. Si vero quis in hoc proficiat ut jam filius Dei efficiatur, sic ut in die honeste ambulet, quasi filius Dei, et filius lucis : hic ab ipso Christo illuminatur sicut dies a sole.

« Et sint in signa et tempora, et in dies et in annos : et » fiant ad illuminandum in firmamento cæli, ut luceant su» per terram. Et factum est sic'. » Sicut luminaria isla cæli, quæ videmus, posita sunt in signa et in tempora, et dies et annos, ut luceant de firmamento cæli his qui super terram sunt : hoc modo etiam Christus illuminans Ecclesiam suam, signa dat per præcepta sua; ut sciat quomodo quis accepto signo fugiat ab ira superventura, uti ne dies illa sicut fur euin comprehendat, sed ut magis pervenire possit in annum Domini acceptabilem. Christus ergo est « lux vera quæ

illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum?: >> ex cujus lumine illuminata Ecclesia, etiam ipsa lux mundi eslicitur, illuminans eos qui in tenebris sunt; sicut et ipse Christus contestatur discipulis suis dicens : « Vos estis lux » mundi'. » Ex quo ostenditur, quia Christus quidem lux est Apostolorum, Apostoli vero lux mundi. Ipsi enim sunt non habentes maculam vel rugam, aut aliquid hujuscemodi, vera Ecclesia : sicut et Apostolus dicit : « Ut ipse sibi ex» hibeat gloriosam Ecclesiam non habentem maculam aut » rugam, aut aliquid hujusmodi“. »

« Et fecit Deus duo luminaria magna ; luminare majus 1 Gen, 1, 14 ct 15.

3 Maith. v, 14. — 4 Eplies. V, 27.

[ocr errors]

- 2 Joan. 1, 9.

« PoprzedniaDalej »