Obrazy na stronie
PDF
ePub

Sic enim dicit : « Abiit, inquit, Rebecca interrogare Domi> num, et dixit ei Dominus : Duæ gentes in utero tuo sunt, » et duo populi de ventre tuo separabuntur 1. » Longum est si velimus nunc exultationem puerorum adhuc in utero habitantium perscrutari......

Nunc interim videamus quid est quod dicitur: « Abiit › Rebecca interrogare ad Dominum. » Abiit, Quo abiit? Ex eo loco in quo non erat Dominus, abiit ad eum locum in quo erat? Hoc enim videtur indicare cum dicitur : « Abiit inter› rogare Dominum. » Nonne ubique est Deus? Nonne ipse dixit: «Cœlum et terram repleo, dicit Dominus'?» Quo ergo abiit Rebecca? Ego puto quod non de loco ad locum abierit, sed de vita ad vitam, de actu ad actum, de bonis ad meliora transierit, de utilibus ad utiliora perrexerit, de sanctis ad sanctiora properaverit. Absurdum namque est si ita putemus imperitam fuisse Rebeccam et indoctam, quæ in domo sapientis Abrahæ sub viro eruditissimo Isaac fuerat instituta, ut intra aliquem locum Dominum putaverit esse conclusum, et illuc iret interrogare quid parvulorum intra uterum exultatio designaret. Vis autem videre quia ex more venit hoc sanctis, ut cum aliquid a Deo ostendi sibi viderint, vel abire vel transire se dicant? Moyses cum vidisset rubum ardere et non exuri, admiratus visum dixit: <Transeam, et videbo visum hoc*. » Non utique et ipse significabat se aliquod terræ spatium transiturum, non montes conscendere, nec digredi prærupta convallium. Prope ipsum erat visio, in ore et in oculis ejus. Sed dicit, Transeam, ut ostendat se commonitum visione cœlesti ad superiorem vitam debere conscendere, ab his in quibus erat ad meliora transire. Sic ergo et nunc refertur de Rebecca,

[blocks in formation]

quod abiit interrogare Dominum : quæ (ut diximus) abiisse non passibus pedum, sed mentis profectibus existimanda est. Et tu ergo, si cœperis intueri non ea quæ videntur, sed quæ non videntur, id est, non carnalia, sed spiritualia, non præsentia, sed futura; abiisse diceris interrogare Dominum. Si eruas te de conversatione veteri, et a consortio eorum cum quibus turpiter et notabiliter vixeras, honestis vero te ac religiosis actibus socies; cum requisitus fueris inter sodales turpitudinis, et in catervis noxiorum nequaquam fueris repertus, dicetur et de te, quia abiit interrogare Dominum. Sic igitur sancti non de loco ad locum, sed de vita ad vitam, de institutis primis abeunt ad instituta potiora.

Dixit ergo ei Dominus : « Duæ gentes in utero tuo sunt, » et duo populi de ventre tuo segregabuntur. Et populus populum superabit, et major serviet minori1. » Quomodo populus populum superaverit, id est, Ecclesia Synagogam, et quomodo major serviat minori, etiam ipsis Judæis licet non credentibus notum est. De his ergo quæ palam sunt, et valde omnibus trita, dicere superfluum puto. Illud (si placeat) addamus, quod unumquemque nostrum, qui hæc audit, ædificare et instruere queat. Ego puto quod et de singulis nobis hoc dici potest, quia duæ gentes et duo populi intra nos sunt. Nam et virtutum populus intra nos est, et vitiorum nihilominus populus intra nos est: «De corde enim » nostro procedunt cogitationes malæ, adulteria, furta, fal» sa testimonia3, » doli, contentiones, hæreses, invidiæ, comessationes, et his similia. Vides quantus malorum populus intra nos est! Si vero mereamur illam vocem dicere sancto Spiritui «< A timore tuo, Domine, in utero concepimus, et » peperimus; spiritum salutis tuæ fecimus super terram3: » tunc et alius intra nos populus invenitur in spiritu genera2 Matth. xv, 19, et Gal. v, 20. 3 Isai. XXVI, 18.

1 Gen. XXV, 22.

-

D

tus : « Fructus enim spritus est charitas, gaudium, pax, pa› tientia, humilitas, mansuetudo, continentia, castitas1, » et his similia. Vides et alium populum qui et ipse intra nos est: sed iste minor est, ille major. Semper enim plures sunt mali quam boni, et vitia numerosiora virtutibus. Sed si tales simus qualis Rebecca, et mereamur de Isaac, id est de verbo Dei habere conceptum, etiam in nobis populus populum superabit, et major serviet minori: serviet etenim caro spiritui, et vitia virtutibus cedent. « Et impleti sunt, inquit, › dies ejus ut pareret, et erant gemini in ventre ejus2. » Hic sermo, id est, « impleti sunt dies ejus ut pareret, » nunquam fere nisi de sanctis mulieribus scribitur. De hac namque Rebecca dictum est hoc, et de Elizabeth matre Joannis, et Maria matre Domini nostri Jesu Christi. Unde mihi videtur eximium aliquid et præter cæteros homines hujuscemodi partus ostendere, et repletio dierum ortum perfectæ sobolis indicare.

D

a

HOMILIA XIII'.

De puteis quos fodit Isaac, et repleti sunt a Philistinis.

4

Solita erga puteos semper Patriarcharum invenimus exercitia. Ecce enim refert Scriptura quod Isaac postquam benedixit illum Dominus, et magnificatus est valde, aggressus est opus magnum. Et cœpit, inquit, fodere puteos, puteos quos foderant pueri ejus in tempore patris ejus Abraham, sed oppilaverant eos Philistini et impleverant terra. Primo ergo habitavit apud puteum visionis, et illuminatus

1 Gal. v, 22, 23. 2 Gen. xxv, 24.

3 Tom. II, p. 94 et seqq. 4 N. 1, 2, 3. p. 94, 95. 5 Gen. xxvi, 15.

[ocr errors]
[ocr errors]

a puteo visionis aggreditur alios puteos aperire; et non primum novos puteos, sed quos foderat pater ejus Abraham. Et cum fodisset primum paleum, « Zelati sunt, inquit, >> eum Philistini. » At ille zelo eorum non est deterritus, nec cessit invidiæ : sed « iterum, inquit, fodit puteos quos >> foderant pueri Abraham patris ejus, et oppilaverant eos » Philistini post mortem Abrahæ patris ejus : et posuit illis » nomina, secundum nomina quæ posuerat pater ejus1. Fodit ergo illos puteos quos pater suus foderat, et qui per malitiam Philistinorum terra fuerant repleti. Fodit et alios novos in valle Gerararum, non quidem ipse, sed pueri ejus : <«< Et invenit, inquit, ibi puteum aquæ vivæ. Sed rixati » sunt pastores Gerararum cum pastoribus Isaac, dicentes » suam esse aquam, et appellavit nomen putei Iniquitas. Inique enim gesserunt cum eo. » Sed Isaac recedit a malitia eorum, «<et fodit iterum alterum puteum : et pro ipso » nihilominus, inquit, altercabantur; et appellavit nomen ejus Inimicitiam. Et recessit inde, et fodit iterum puteum alium, et non sunt rixati de eo. Ideo et appellavit nomen ejus Amplitudo, dicens, Quia nunc dilatavit nos Deus, et >> auxit nos super terram. » Bene in quodam loco sanctus Apostolus, considerans mysteriorum magnitudinem, dicit : « Et ad hæc quis idoneus'? » Simili modo, imo longe dissimili, quanto longe illo inferiores sumus, etiam nos videntes tantam in mysteriis altitudinem puteorum, dicimus : <«< Et ad hæc qui idoneus? » Quis enim digne valeat explicare, vel puteorum sacramenta tantorum, vel eorum quæ gesta pro puteis referuntur, nisi invocemus Patrem Verbi viventis, et ipse in ore nostro verbum dare dignetur, ut sitientibus vobis possimus aliquantulum aquæ vivæ haurire ex his tam copiosis et multiplicibus puteis?

Sunt ergo pulei, quos foderunt pueri Abraham; sed hos 1 Gen. xxvi, 18. 2 Ib. 19 et seq. ·

3 2 Cor. 11, 16.

Philistini repleverunt terra. Hos ergo primum purgare aggreditur Isaac. Philistini aquas oderunt, terram diligunt. Isaac aquas diligit, puteos semper quærit, veteres purgat, novos aperit. Intuere nostrum Isaac, qui pro nobis oblatus est hostia, venientem in vallem Gerararum, quam interpretantur maceriam, sive sepem; venientem, inquam, ut medium parietem sepiens solvat inimicitias in carne sua; venientem tollere maceriam, id est, peccatum, quod inter nos separat et Deum, maceriam, quæ est media inter nos et cœlestes virtutes, ut faciat utraque unum, et ovem quæ erraverat humeris suis reportet ad montes, et restituat ad alias nonaginta novem quæ non erraverunt. Hic ergo Isaac Salvator noster, cum venisset in istam vallem Gerararum, primum omnium illos puteos fodere voluit quos foderant pueri Patris sui; Legis scilicet et Prophetarum voluit putcos innovare, quos Philistini terra repleverant. Qui sunt isti qui terra puteos replent? Illi sine dubio qui in lege terrenam et carnalem intelligentiam ponunt, et spiritualem ac mysticam claudunt, ut neque ipsi bibant, neque alios bibere permittant. Audi Isaac Dominum nostrum Jesum Christum in Evangeliis dicentem: «Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hy>pocritæ ! quoniam tulistis clavem scientiæ, et neque ipsi > introistis, neque intrare volentes permisistis'. » Isti sunt ergo qui puteos quos foderant pueri Abraham, terra repleverunt, qui legem carnaliter docent, et aquas sancti Spiritus maculant; qui puteos ad hoc habent, non ut aquam præferant, sed ut terram ponant. Hos ergo puteos aggreditur fodere Isaac. Et videamus quomodo eos fodit. Cum pueri Isaac, qui sunt Apostoli Domini nostri, transirent, inquit, per segetes sabbato vellebant spicas, et confricantes manibus manducabant. Tunc ergo dicebant ei isti qui terra repleverant puteos Patris ejus : « Ecce discipuli tui faciunt

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »