Obrazy na stronie
PDF
ePub

Baronum genere, vel ex utroque genere militares in Canonicos admitti, taliter graduati, qui acceptare voluerint, si taliter nobiles, ut praemittitur, fuerint in Ecclesiis, caeteris etiam nobilibus saltem usque ad dictum numerum praeferantur.

Item quod in aliis collegiatis Ecclesiis eiusdem nationis similiter sexta pars Canonicatuum et Praebendarum deinceps modo praemisso conferatur, sicut praemittitur, graduatis, aut saltem in Medicina aut in Artibus Magistris vel Licentiatis, aut in Theologia vel altero Iurium Baccaluriis examinatis per rigorem, cum limitatione, modo et ordine supradicto.

Item quod parochiales Ecclesiae habentes communi aestimatione, quae secundum famam publicam attendatur, duo millia communicantium vel plures, deinceps non conferantur etiam Apostolica vel quacunque alia auctoritate, nisi Doctoribus aut Licentiatis in sacra Pagina, vel Iure Canonico, vel Civili, vel Baccalauriis in Theologia formatis; si tamen infra mensem a tempore vacationis Ecclesiae numerandum, reperiatur taliter graduatus, qui per se vel procuratorem voluerit acceptare; decernendo irritum et inane, si secus in praemissis, tam circa Canonicatus et Praebendas quam parochiales Ecclesias, vel eorum aliquid a quoquam quavis etiam Apostolica auctoritate fuerit attemptatum. Salvis semper laudabilibus consuetudinibus et statutis Ecclesiarum, quae praemissis non adversantur; in contrarium autem facientibus non obstantibus quibuscunque.

Item quatenus praedicta ordinatio pluribus prosit, et humanae ambitioni frenum imponatur, ordinat, statuit et decernit Idem Dominus noster PP., quod vigore praesentis constitutionis seu ordinationis nemo graduatorum possit ultra unum beneficium ecclesiasticum adipisci.

Item vult quod in pari data ad eandem collationem graduatus non graduato praeferatur praerogativis et diligentiis non obstantibus quibuscunque.

Item quod Vicariae ad certa chori officia in Ecclesiis cathedralibus et collegiatis deputatae non conferantur etiam Apostolica auctoritate, nisi talibus, qui huiusmodi beneficia cantando et legendo et alias sciverint et poterint personaliter adimplere.

III. De Annatis. De Ecclesiis et Monasteriis Virorum duntaxat vacantibus et vacaturis, solventur pro fructibus primi annis a die vacationis summae pecuniarum in libris Camerae Apostolicae taxatae, quae communia servitia nuncupantur. Si

quae vero excessive taxatae sunt, iuste retaxentur, et provideatur specialiter in gravatis regionibus secundum qualitatem rerum, temporum et regionum, ne nimium praegraventur, ad quod dabuntur commissarii, qui diligenter inquirant et retaxent. Taxae autem praedictae pro media parte infra annum, a die habitae possessionis pacificae totius vel maioris partis solventur, et pro media parte alia infra sequentem annum. Et si infra annum bis vel pluries vacaverint, semel tantum solvatur, nec debitum huiusmodi in successorem in Ecclesia vel Monasterio transeat. De caeteris autem dignitatibus, personatibus, officiis et beneficiis secularibus quibuscunque et regularibus, quae auctoritate sedis Apostolicae conferentur, vel providebitur in eisdem, (praeterquam vigore gratiarum expectativarum aut causa permutationis) solvantur annata seu medii fructus iuxta taxam solitam tempore unionis (possessionis) infra annum; et debitum huiusmodi in successorem in beneficio non transeat.

De beneficiis, quae valorem viginti quatuor florenorum de Camera non excedunt, nihil solvatur; debitis omnibus praeteriti temporis usque ad assumtionem Domini nostri communium servitiorum et annatarum pro medietate relaxatis, solventibus aliam medietatem infra sex menses a die publicationis.

IV. De causis tractandis in Romana Curia vel non. Sanctissimus Dominus noster PP. Martinus V. statuit et ordinat, quod nullae causae in Romana Curia committantur, nisi quae de iure et natura causae in Romana Curia tractari debebunt, et quod causae, quae ad forum ecclesiasticum de iure vel consuetudine non pertinent, per Curiam Romanam etiam praetextu crucesignationis Laicorum extra tempus passagii generalis non recipiant, de illis cognoscendo in Curia vel extra committendo, nisi de consensu partium. Quae vero ad forum ecclesiasticum pertinent, et de iure sunt per appellationem aut alias ad Romanam Curiam devolutae, ac de sui natura in eadem tractandae, tractentur in ea; caeterae committantur in partibus, nisi forsan pro causae et personarum qualitate in commissione exprimenda illas tractari in Curia expediet, pro iustitia consequenda, vel de partium consensu in Curia tractentur.

V. De Commendis. Ordinat Dominus noster Papa, quod in posterum Monasteria aut magni Prioratus conventuales (habentes) hiis temporibus ultra decem religiosos, et officia claustralia, dignitates maiores post Pontificalem in Cathedralibus, sicut

et Ecclesiae parochiales nulli Praelato, etiam Cardinali dentur in Commendam; datac autem et dati quam primum commendatariis loco illarum de aequivalenti providebitur; post pacificam possessionem adeptam illas dimittant. Una etiam Ecclesia metropolitana uni Cardinali vel Patriarchae concedi poterit provisionem sufficientem non habenti.

[ocr errors]

VI. De Simonia in foro conscientiae providetur ut sequitur. Ut autem, considerata malitia aliquorum temporum proxime praeteritorum, quibus labes symoniaca tam in ordinibus quam in beneficiis ecclesiasticis tunc conferendis et percipiendis ac religionibus ingrediendis fuit heu nimium frequentata, laesis in hoc conscientiis ad pernitiosiorem administrationem et perceptionem sacrorum ecclesiasticorum, salubriter consulatur, omnibus et singulis Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Abbatissis, caeterisque Praelatis, nec non Clericis ac personis ecclesiasticis, religiosis et secularium utriusque sexus: ut quaelibet eorum infra tres menses post publicationem, aut insinuationem praesentium sibi, aut in dioecesi, ubi domicilium habuerit, factam, aliquem in sacra Pagina, vel in Iure Canonico Doctorem vel Licentiatum vel Baccalaurium formatum, ubi talis potest commode reperiri, vel ubi talis non reperiretur, lectorem aut alias intelligentem sacerdotem discretum, ac bonae facuratum vel non curatum eligere valeat confessorem, qui infra praedictum tempus, quantocius commode fieri poterit, eius confessione audita ipsam personam confitentem a suis peccatis et a quibuscunque excommunicationum suspensionum et interdicti aliisque sententiis, censuris atque poenis, quas forsan propter symoniacam in ordine vel beneficio ecclesiastico, religionis ingressu, aut alias qualitercunque active vel passive, commissam usque ad tempus publicationis praedictae dignoscitur incurrisse, in foro conscientiae duntaxat absolvere; nec non secum super irregularitate pro eo quod huiusmodi sententiis aut earum aliqua ligata forsan missas vel alia divina officia celebrasse, aut se illis immiscuisse censebitur, usque ad tempus praedictum contracta, ipsaque propter praemissa aut eorum aliquod a sui ordinis vel officii executione suspensa, quod in illis nihilominus ministrare illa exercere et adepta beneficia, vel statum in quo est retinere, et ad ulteriora promoveri possit, in dicto foro valeat dispensare; ac eidem beneficia, quae obtinet, ob hoc forsitan vacantia vel vacatura, si et postquam dimiserit, reconferre,

omnemque inhabilitatis, irregularitatis nec non infamiae maculam symoniacam, atque aliam labem per eum occasione praedicta usque ad tempus praedictum contractam in eodem foro totaliter abolere fructus quoque beneficiorum ecclesiasticorum, quos forsan indebite percepit et quos percipere potuisset, aut quidquid occasione praedicta fuerit refundendum (dummodo persona ipsa ad refusionem faciendam, deducto ne egeat in statu in quo tunc fuerit, aut alias absque nota vel scandalo sufficiens non fuerit) in dicto foro remittere, ac eam de his quitare et liberare tenore praesentium (literarum) indulgemus; constitutionibus Apostolicis in contrarium facientibus non obstantibus quibuscunque.

VII. De non vitandis excommunicatis antequam per iudicem fuerint declarati et denunciati. Insuper ad vitandum scandala et multa pericula, subveniendumque conscientiis timoratis, omnibus Christi fidelibus tenore praesentium (literarum) indulgemus, quod nemo deinceps a communione alicuius in sacrorum administratione vel receptione aut aliis quibuscunque divinis, vel extra, praetextu cuiuscunque sententiae aut censurae ecclesiasticae a iure vel homine generaliter promulgatae teneatur abstinere, vel aliquem vitare, aut interdictum ecclesiasticum observare, nisi sententia vel censura huiusmodi fuerit in vel contra personam, collegium, universitatem, Ecclesiam, communitatem aut locum certam vel certum a iudice publicata vel denunciata specialiter et expresse; constitutionibus Apostolicis et aliis in contrarium facientibus non obstantibus quibuscunque. Salvo si quem pro sacrilega manuum iniectione in Clericum, sententiam latam a Canone adeo notorie constiterit incidisse, quod factum non possit aliqua tergiversatione celari, nec aliquo iuris suffragio excusari. Nam a communione illius licet denunciatus non fuerit volumus abstineri, iuxta canonicas sanctiones.

VIII. De Dispensationibus. Ordinat etiam Dominus noster ad Ecclesias cathedrales, Monasteria, Prioratus conventuales, aut parochiales Ecclesias, super defectu aetatis ultra triennium nullatenus dispensare; nisi forte in Ecclesiis cathedralibus ex ardua et evidenti causa, de consilio Cardinalium seu maioris partis illorum videretur aliter dispensandum. Item Dominus noster in arduis et gravibus casibus sine consilio Cardinalium non intendit dispensare.

IX. De Provisione Papae et Cardinalium. Romano Pontifici et sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus pro illorum sustentatione, rebus Romanae Ecclesiae stantibus, ut sunt, non videtur aliter posse provideri, quam huc usque factum est, scilicet per beneficia et communia servitia, quae vacantiae nuncupantur; verum circa beneficiorum qualitatem taliter duximus providendum, quod nulli Cardinali Monasterium (vel) Prioratus conventualis, ultra numerum decem Religiosorum secundum moderna tempora habere consuetus, nulla maior dignitas post pontificalem in cathedralibus aut parochialibus Ecclesiis, nullum officium claustrale, nullum xenodochium, hospitale, elemosinaria aut leprosaria in titulum vel administrationem conferantur; et si quae talia nunc obtinent, quam primum Papa loco illorum de alio aequivalenti providebit, illa dimittere teneantur, sicut superius de Commendis est dictum.

X. De Indulgentiis. Cavebit Dominus noster Papa in futurum nimiarum indulgentiarum effusionem, ne vilescant, et in praeteritum concessas, ab obitu Gregorii XI. ad instar alterius indulgentiae revocat et annullat.

XI. De horum concordatorum Papae Martini V. et nationis Germanicae valore. Item sanctissimus Dominus noster et inclita natio Germanorum consenserunt et protestati sunt, quod omnia et singula (supra) scripta durare et tolerari debeant, usque ad quinquennium duntaxat, a dato praesentium numerandum; Constitutionibus Apostolicis, Regulis Cancellariae factis et fiendis, et aliis in contrarium facientibus, non obstantibus quibuscunque; quodque per observantiam eorum nullum ius novum Rom. Pontifici, aut alicui Ecclesiae vel personae acquiratur, seu praeiudicium generetur. Sed lapso dicto quinquennio, quaelibet Ecclesia et persona praedicta liberam facultatem habeat utendi quolibet iure suo. Non obstantibus supra dictis. Et quod capitula praedicta et quodlibet eorum dentur cuilibet ea habere volenti, communiter seu divisim in authentica forma, sub sigillo Vicecancellarii cum subscriptione Notarii, sic quod fidem faciant exhibita ubicunque; pro toto autem non solvantur ultra duodecim grossi Turonenses.

« PoprzedniaDalej »