Obrazy na stronie
PDF
ePub

cumspectos viros Ambassiatores, Procuratores, Doctores et Magistros, caeterosque venerabilem nationem Germanicam in generali Constantiensi Concilio repraesentantes et facientes nonnulla capitula concordata et ab utraque parte sponte suscepta, nec non de dicti Domini nostri Papae mandato in libro Cancellariae sanctae Romanae Ecclesiae, in quo Romanorum Pontificum constitutiones et ordinationes solent conscribi, ad futuram rei certitudinem nobis operam dantibus, prout ad nostrum spectat officium, die quinta decima mensis Aprilis, Pontificatus Domini nostri Papae anno primo conscripta fuerunt, ac demum de simili mandato in audientia contradictoriarum die secunda mensis Maii, anno, quo supra lecta et publicata : adiectoque quod sub nostrarum literarum testimonio indigens quisque sibi testimonium sumere valeat, in toto, vel in ea parte, qua indigeret eorundem. Nos ad reverendi patris in Christo domini Martini episcopi Atrebatensis instantiam , capitula huiusmodi , sicut praefertur, concordata et sponte suscepta, ex integro cx libro praedicto de verbo ad verbum fideliter transscribi et praesentibus annotari fecimus, quorum tenor sequitur in hunc modum.

I. De numero et qualitate Cardinalium. Statuimus, ut deinceps numerus Cardinalium sanctae Romanae Ecclesiae adeo sit moderatus, quod non sit gravis Ecclesiae , nec superflua numerositate vilescat. Qui de omnibus partibus Christianitatis proportionaliter, quantum fieri poterit, assumantur: ut notitia causarum et negotiorum in Ecclesia emergentium facilius haberi possit, et aequalitas regionum in honoribus ecclesiasticis observetur; sic tamen, quod numerum XXIV. non excedant, nisi pro honore nationum, quae Cardinales non habent, unus vel duo pro semel de consilio et consensu Cardinalium assumendi viderentur. Sint autem viri in scientia , moribus et rerum experientia excellentes, Doctores in Theologia , aut in Iure Canonico vel Civili, praeter admodum paucos , qui de stirpe regia vel ducali aut magni Principis oriundi existant, in quibus competens literatura sufficiat; non fratres, aut nepotes ex fratre vel sorore alicuius Cardinalis viventis; nec de uno ordine mendicantium ultra unum ; non corpore vitiati, aut alicuius criminis vel infamiae nota respersi ; nec fiat eorum electio per auricularia vota solummodo, sed etiam cum consilio Cardinalium collegialiter, sicut in promotionibus Episcoporum fieri consuevit. Qui modus etiam observetur, quando aliquis ex Cardinalibus in Episcopum assumetur.

II. De provisione Ecclesiarum, Monasteriorum, Prioratuum, dignitatum et aliorum beneficiorum. Sanctissimus Dominus noster Papa Martinus V. super provisionibus Ecclesiarum, Monasteriorum, beneficiorum quorumcunque utetur reservationibus Iuris scripti, et Constitutionis Execrabilis et ad Regimen, modificatae, ut sequitur. Ad regimen Ecclesiae generalis, quanquam immeriti suprema dispositione vocati, gerimus in nostris desideriis, ut debemus, quod per nostrae diligentiae studium ad quarumlibet Ecclesiarum et Monasteriorum regimina, et alia ecclesiastica beneficia iuxta divinum beneplacitum et nostrae intentionis affectum, viri assumantur idonei, qui praesint et prosint committendis eis Ecclesiis, Monasteriis et beneficiis praelibatis. Praemissorum namque consideratione inducti, et suadentibus nobis aliis rationabilibus causis, nonnullorum praedecessorum nostrorum Romanorum Pontificum vestigiis inhaerentes, omnes patriarchales, archiepiscopales, episcopales Ecclesias, Monasteria, Prioratus, dignitates, personatus et officia , nec non Canonicatus et Praebendas ac Ecclesias, caeteraque beneficia ecclesiastica , cum cura vel sine cura , regularia et secularia, quaecumque ct qualiacumque fuerint, etiamsi ad illa personae consueverint, seu debuerint per electionem , seu quemvis alium modum assumi, tunc apud sedem Apostolicam quocumque modo vacantia, aut in posterum vacatura, nec non per depositionem vel privationem , seu translationem per nos seu auctoritate nostra factas, et in antea faciendas ubilibet, nec non ad quae aliqui in concordia seu discordia electi vel postulati fuerint, quorum electio cassata, seu postulatio repulsa, vel per eos facta renuntiatio et admissa auctoritate nostra extiterit, seu quorum electorum vel postulatorum, et in antea eligendorum seu postulandorum electionem cassari vel postulationem repelli, aut renuntiationem admitti per nos seu auctoritate nostra continget apud sedem praedictam, vel alibi ubicunque, et etiam per obitum Cardinalium eiusdem Ecclesiae Romanae ac officiariorum dictae sedis, quam diu ipsa officia actualiter tenebuntur, videlicet Vicecancellarii, Camerarii, septem Notariorum , Auditorum literarum contradictarum, et Apostolici Palatii causarum Auditorum, correctorum, centum et unius scriptorum literarum Apostolicarum, et XXIV poenitentiariae praefatae sedis, et XXV abbreviatorum, nec non verorum commensalium nostrorum, et aliorum XXV Capellanorum sedis eiusdem in pittacio descriptorum, ac etiam quorumcunque Legatorum seu Collectorum, ac in terris Ecclesiae Romanae Rectorum et Thesaurariorum, deputatorum seu missorum hactenus, vel deputandorum ac mittendorum in posterum, vacantia et in antea vacatura ; ubicunque dictos Legatos vel Collectores, seu Rectores, aut Thesaurarios, antequam ad Romanam Curiam redierint seu venerint, rebus eximi contigerit ab humanis; nec non quorumlibet, pro quibuscunque negotiis ad Romanam Curiam venientium vel etiam recedentium ab eadem, si in locis a dicta Curia ultra duas dietas legales non distantibus iam forsan obierint, vel eos in antea transire de hac luce contigerit; ac etiam simili modo quorumcunque Curialium, peregrinationis, infirmitatis, aut recreationis , seu alia quacunque causa ad quaevis loca secedentium, si antequam ad dictam Curiam redierint, in locis ultra duas dietas ab eadem Curia, ut praemittitur , non remotis, dummodo eorum proprium domicilium non existat ibidem, iam forsan decesserint, vel in posterum eos contigerit de medio submoveri, nunc per obitum huiusmodi vacantia vel in posterum vacatura ; rursus Monasteria, Prioratus, Decanatus, dignitates, personatus, administrationes, officia , Canonicatus, Praebendas et Ecclesias, caeteraque beneficia ecclesiastica secularia vel regularia, cum cura vel sine cura, quaecunque et qualiacunque fuerint, etiamsi ad illa personae consueverint seu debuerint per electionem, seu quemvis alium modum assumi, quae promoti per nos vel auctoritate nostra ad patriarchalium, archiepiscopalium, vel episcopalium Ecclesiarum, nec non Monasteriorum regimina obtinebant, tempore promotionum de ipsis factarum, nunc quocunque modo vacantia , seu in posterum vacatura ; nec non etiam per assecutionem pacificam quorumcunque Prioratuum, personatuum, officiorum, Canonicatuum , Praebendarum , Ecclesiarum aut beneficiorum aliorum, per nos seu auctoritate literarum nostrarum immediate collatorum seu conferendorum in posterum, praeterquam si virtute gratiae expectativae assecutio fiat, nunc vacantia et in antea vacatura : plena super praemissis omnibus et singulis cum fratribus nostris collatione praehabita et matura deliberatione secuta, ordinationi, dispositioni ac provisioni nostrae usque ad quinquennium de ipsorum fratrum consilio, auctoritate Apostolica reservamus, decernentes ex nunc irritum et inane, si secus super praemissis, et quolibet eorum per quoscunque, quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari : non obstantibus quibuscumque constitutionibus a praedecessoribus nostris Romanis Pontificibus editis, quatenus obsistere possent super enarratis articulis vel alicui vel aliquibus eorum dicto quinquennio durante. Nulli igitur etc.

In Ecclesiis cathedralibus et etiam Monasteriis Apostolicae sedi immediate subiectis fiant electiones canonicae, quae ad sedem Apostolicam deferantur, quas etiam ad tempus constitutum in constitutione Nicolai III., quae incipit: Cupientes, Papa expectet; quo facto, si non fuerint praesentatae, vel si praesentatae minus canonice fuerint, Papa provideat; si vero canonicae fuerint, Papa eas confirmet, nisi ex causa rationabili et evidenti, et de fratrum consilio, de digniori et utiliori persona duxerit providendum: proviso, quod confirmati et provisi per Papam nihilominus Metropolitanis, et aliis praestent debita iuramenta et alia, ad quae de iure vel consuetudine tenentur.

In Monasteriis autem, quae non sunt immediate subiecta sedi Apostolicae, nec non in aliis beneficiis regularibus, super quibus pro confirmatione seu provisione non consuevit haberi recursus ad sedem Apostolicam , non teneantur venire electi, seu illi quibus providendum est, ad Curiam ad habendam confirmationem seu provisionem , nec etiam dicta beneficia regularia cadant in gratiis expectativis : ubi autem in Monasteriis ad Curiam Romanam pro confirmatione venire seu mittere consueverunt, ibi Papa non aliter confirmet aut provideat, quam superius de Ecclesiis cathedralibus est expressum.

De Monasteriis Monialium Papa non disponet, nisi sint exempta , et tunc per commissionem in partibus. De caeteris dignitatibus et beneficiis quibuscunque secularibus et regularibus vacaturis ultra reservationes iam dictas : maioribus dignitatibus post Pontificalem in cathedralibus et principalibus in collegiatis Ecclesiis exceptis : de quibus iure ordinario provideatur per illos inferiores, ad quos alias pertinet; nec computentur in turno seu vice eorum.

Item Dominus noster Papa ordinat, quod per quamcunque aliam reservationem, gratiam exspectativam, aut quamvis aliam dispositionem sub quacunque verborum forma, per Eum aut Eius auctoritate factam vel faciendam, non velit, neque vult, neque intendebat, nec intendit facere non fieri, quo minus de media parte illarum et illorum cum vacabunt alternis vicibus libere disponatur, per illos , ad quos collatio, provisio, praesentatio, electio, aut alia quaevis dispositio pertinebit, prout ad ipsos spectabit de consuetudine vel de iure : ita quod cum de una dignitate, personatu, officio vel beneficio, ex illis ad electionem, provisionem, collationem seu quamvis aliam dispositionem alicuius spectante, fuerit auctoritate Apostolica provisum, aut alias dispositum, ille ad cuius electionem, collationem vel quamvis dispositionem primo loco pertinebat, de alio immediate postea vacaturo provideat aut disponat, prout ad eum pertinebat. Et ita consequenter de singulis huiusmodi dignitatibus, personatibus, officiis et beneficiis vacaturis auctoritate Eiusdem Domini nostri Papae et aliorum praedictorum alternatis vicibus disponatur; reservationibus aut aliis a praemissis dispositionibus auctoritate Eiusdem Domini nostri Papae factis vel faciendis non obstantibus quibuscunque.

Quoties vero aliquo vacante beneficio cadente in vice et in gratia expectativa, non apparuerit infra tres menses a die notae vacationis, in loco beneficii, quod alicui de illo secundum praedictas ordinationes fuerit Apostolica auctoritate provisum, ordinarius vel alius, ad quem illius dispositio pertinebit, de illo libere disponat, nec sibi in sua vice computetur. Beneficia, quae per simplicem renuntiationem aut permutationem vacaverint, neutri parti computentur.

Sanctissimus Dominus noster PP. Martinus V. ad exaltationem fidei catholicae et spiritualem profectum populi Christiani, de consensu et beneplacito nationis Germanicae, statuit, ordinat et decernit, quod deinceps in metropolitanis et cathedralibus Ecclesiis nationis Germanicae eiusdem, sexta pars Canonicatuum et Praebendarum sit pro Doctoribus aut Licentiatis in sacra Pagina vel altero iurium, vel in Theologia Baccalauriis formatis aut Magistris in Medicina , qui per biennium, seu Magistris in Artibus, qui per quinquennium post Magisterium in Theologia aut altero Iurium studuerint in studio generali; sic videlicet, quod ubicunque non fuerit saltem sexta pars Canonicorum praebendatorum in metropolitana aut cathedrali Ecclesia taliter graduatorum, ibi quicunque deinceps vacaverit Canonicatus et Praebenda, quacunque etiam Apostolica vel alia auctoritate, non nisi taliter graduatis conferatur, quousque dicta sexta pars compleatur taliter graduatis. Si tamen infra mensem a tempore vacationis repertus fuerit taliter graduatus, et alias idoneus, qui per se vel procuratorem voluerit acceptare. Quod postmodum continuetur, ut ad minimum dictus numerus sextae partis Canonicorum taliter ut praemittitur graduatorum in ipsis metropolitanis et cathedralibus Ecclesiis habeatur.

Ubi autem soli consueverunt Illustres aut de Comitum vel

« PoprzedniaDalej »