Obrazy na stronie
PDF
ePub

et

peratores Romani sacrosanctam ecclesiam multiplici libertate dotarint, nos disponente Deo, a quo est omnis potestas, ad fastigium culminis imperialis electi, que pie ab illis et a sanctissimis apostolice sedis presulibus pro statu ecclesiarum et ecclesiasticorum virorum sunt edita, conservare volumus inconcussa, illis contraria, sicut ad nos spectare dinoscitur, amputare. Cum igitur ad aures celsitudinis nostre perveniret, nonnullos vestrum cupidine ceca seductos, quedam detestanda edidisse statuta preiudicantia ecclesiastice libertati ac divino et humano iuri obviantia, manifeste nos ea tanquam de radice pravitatis heretice provenientia, presentium auctoritate cassamus, sub pena mille marcarum districtius inhibentes, ne qui vestrum illis de cetero inherere presumant, aut eorum pretextu ecclesias et eeclesiasticos viros contra sanctiones canonicas et legitimas molestare, quinymmo ea de vestris capitularibus seu breviariis tanquam iusto iudicio condempnata penitus abolentes, ecclesias et personas ecclesiasticas permittatis indulta sibi libertate gaudere, si vultis penam effugere prenotatam et indignationem regiam evitare. Dat. in castris apud sanctum Leonem anno Domini 1220. indictione 9. octavo Kal. Octobr.

XII. Friderici II. constitutio in basilica beati Petri a. 1220 *).

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus, ducibus, marchionibus, comitibus, cunctisque populis quos clementie nostre regit imperium, salutem et gratiam.

In die qua de manu sacratissimi patris nostri summi pontificis recepimus imperii diadema, curavimus ad Dei et ecclesie sue honorem edere quasdam leges, quas presenti pagine iussimus annotari, per totum nostrum imperium publicandas, per imperialia vobis scripta precipiendo mandantes, quatinus eas quisque in suo districtu irrefragabiliter et inconcusse servetis. Sunt autem hee leges.

1. Ad decus et decorem imperii et ad laudem Romani principis nichil magis videtur accedere, quam ut expurgatis quorundam erroribus et iniquis quorundam statutis penitus destitutis, de cetero ecclesia plena quiete vigeat, et secura gaudeat

*) Ex editione apud Pertz Leg. T. II. p. 243. Vide Lehrbuch des Kirchenrechts §. 108.

libertate. Sane adeo infidelium quorundam et perversorum iniquitas habundavit, ut non dubitent, contra apostolicam disciplinam et sacros canones, sua statuta confingere adversus ecclesiasticas personas et ecclesie libertatem. Cum ergo ecclesia que nichil debet preter bonum appetere, dispositione divina faciente nichil velit quod nobis eodem cursu voluntatum non placeat, nos Fridericus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus, hac edictali lege irritamus, et precipimus irrita nuntiari omnia statuta et consuetudines que civitates vel loca, potestates, consules, vel quecumque alie persone contra libertates ecclesie ac personas ecclesiasticas edere, vel servare temptarunt adversus canonicas vel imperiales sanctiones, et ea de capitularibus suis mandamus infra duos menses post huiusmodi publicationem edicti penitus aboleri; et si de cetero similia attemptaverint, ipso iure decernimus esse nulla, et eos sua iurisdictione privatos, necnon locum ubi deinceps talia presumpta fuerint banno mille marcarum precipimus subiacere. Potestates vero, consules, rectores, statutarii, et scriptores dictorum statutorum, nec non consiliarii locorum ipsorum qui secundum statuta vel consuetudines memoratas iudicaverint, sint extunc ipso iure infames, quorum sententias et actus alias legitimos statuimus aliquatenus non tenere. Qui si per annum huius nostre constitutionis inventi fuerint contemptores, bona eorum per totum nostrum imperium mandamus impune ab omnibus occupari, salvis nichilominus aliis penis contra tales in generali concilio promulgatis.

2. Item nulla communitas vel persona, publica vel privata, collectas sive exactiones, angarias vel perangarias, ecclesiis aliisque piis locis aut ecclesiasticis personis imponant, aut invadere ecclesiastica bona presumant; quod si fecerint et requisiti ab ecclesia vel imperio emendare contempserint, triplum refundant, et nichilominus banno imperiali subiaceant, quod absque satisfactione debita nullatenus remittatur.

3. Item quecumque communitas vel persona per annum in excommunicatione propter libertatem ecclesie facta perstiterit, ipso iure imperiali banno subiaceat, a quo nullatenus extrahatur, nisi prius ab ecclesia beneficio absolutionis obtento.

4. Statuimus autem, ut nullus ecclesiasticam personam in criminali questione vel civili trahere ad iudicium seculare presumat, contra constitutiones imperiales et canonicas sanctiones. Quod si fecerit, actor a iure suo cadat, iudicatum non teneat, et iudex sit ex tunc iudicandi potestate privatus.

Sanccimus etiam, ut si qui clericis vel personis ecclesiasticis iustitiam denegare presumpserint, tertio requisiti suam iurisditionem ammittant.

5. Chataros, paterenos, leonistas, speronistas, arnaldistas, circumcisos, et omnes hereticos utriusque sexus quocumque nomine censeantur, perpetua dampnamus infamia, diffidamus atque bannimus, censentes ut bona talium confiscentur, nec ad eos ulterius revertantur, ita quod filii ad successionem eorum pervenire non possint, cum longe sit gravius eternam quam temporalem offendere maiestatem. Qui autem inventi fuerint sola suspitione notabiles, nisi ad mandatum ecclesie iuxta considerationem suspitionis qualitatemque persone propriam innocentiam congrua purgatione monstraverint, tamquam infames et banniti ab omnibus habeantur, ita quod, si sic per annum permanserint, ex tunc eos sicut hereticos condempnamus.

6. Statuimus etiam hoc edicto in perpetuum valituro, ut potestates vel consules seu rectores quibuscumque fungantur officiis, pro defensione fidei prestent publice iuramentum, quod de terris sue iurisdictioni subiectis universos hereticos ab ecclesia denotatos, bona fide pro viribus exterminare studebunt, ita quod amodo quandocumque quis fuerit in potestatem sive perpetuam vel temporalem assumptus, hoc teneatur capitulum iuramento firmare. Alioquin neque pro potestatibus neque pro consulibus habeantur, eorumque sententias decernimus ex tunc irritas et inanes. Si vero dominus temporalis, requisitus et amonitus ab ecclesia, terram suam purgare neglexerit ab heretica pravitate, post annum a tempore monitionis elapsum terram ipsius exponimus catholicis occupandam ; qui eam exterminatis hereticis absque ulla contradictione possideant, et in fidei puritate conservent; salvo iure domini principalis, dum modo super hoc nullum prestet obstaculum, nec aliquod impedimentum opponat; eadem nichilominus lege servata contra eos qui non habent dominos principales. Credentes preterea, receptatores, defensores et fautores hereticorum bannimus, firmiter statuentes, ut si postquam quilibet talium fuerit cxcommunicatione notatus, satisfacere contempserit infra annum, extunc ipso iure sit factus infamis, nec ad publica officia seu consilia vel ad eligendos aliquos ad huiusmodi, nec ad testimonium admittatur. Sit etiam intestabilis, ut nec testamenti liberam habeat factionem, nec ad hereditatis successionem accedat. Nullus preterea ei super quocumque negotio, set ipse alii respondere co

gatur. Quod si forte iudex extiterit, eius sententia nullam obtineat firmitatem, nec cause alique ad eius audientiam perferantur. Si fuerit advocatus, eius patrocinium nullatenus admittatur. Si tabellio, instrumenta confecta per ipsum nullius penitus sint momenti.

7. Navigia, quocumque locorum perveniant, si quo casu contingente rupta fuerint, vel alias ad terram perveniant, tam navigia ipsa quam navigantium bona illis integre reserventur ad quos spectabant ante quam navigium huiusmodi periculum incurrisset, sublata penitus omni consuetudine locorum que huic adversatur sanctioni; nisi talia sint navigia que piraticam exerceant, aut sint nobis vel christiano nomini inimica. Transgressores autem huius nostre constitutionis bonorum publicatione multentur, et si res exegerit, eorum audacia iuxta mandatum nostrum modis aliis compescatur.

8. Omnes vero peregrini et advene libere hospitentur ubi voluerint; et hospitati, si testare voluerint, de rebus suis ordinandi liberam habeant facultatem; quorum ordinatio inconcussa servetur. Si vero intestati decesserint, ad hospitem nichil perveniat, set bona ipsorum per manus episcopi loci tradantur si fieri potest heredibus, vel in pias causas erogentur. Hospes vero si aliquid de bonis talium contra hanc nostram constitutionem habuerit, triplum episcopo restituat, quibus visum fuerit assignandum. Non obstante statuto aliquo aut consuetudine seu etiam privilegio que hactenus contrarium inducebant. Si qui autem contra presumpserint, eis de re rebus suis testandi interdicimus facultatem, ut in eo puniantur in quo deliquerunt; alias, prout culpe qualitas exegerit, puniendi.

9. Agricultores et circa rem rusticam occupati, dum villis insident, dum agros colunt, securi sint quacumque parte terrarum, ita ut nullus inveniatur tam audax, ut personam, boves agrorum, instrumenta, aut si quid aliud sit quod ad operam rusticanam pertineat, invadere, capere aut violenter auferre presumat. Si quis autem statutum huiusmodi ausu temerario violare presumpserit, in quadruplum ablata restituat, infamie notam ipso iure incurrat; imperiali animadversione nichilominus puniendus.

XIII. Concordata Constantiensia a. 1418 *).

Praefatio et testimonium loannis cardinalis et vice-
cancellarii **).

Ego Ioannes episcopus Ostiensis S. R. E. cardinalis et vicecancellarius, infrascriptas constitutiones et statuta transvidi in cancellaria, de mandato domini nostri Martini Papae V. die XV. mensis Aprilis, Pontificatus dicti domini nostri Papae anno primo. Et in libro cancellariae feci scribi de eodem mandato. Et iuxta eiusdem domini nostri mandatum sic observari mandavi. Et nihil extrahi ea feci et mandavi per notarium subscriptum, et in hanc publicam et authenticam formam redigi, inserendo ea de verbo ad verbum, prout in quaternis seu libris dictae cancellariae originaliter conscripta existunt. Ut in quocumque iudicio et extra, tam in curia Romana, quam extra, fidem plenariam faciant, illisque stari debeat incommutabiliter, sicut propriis originalibus. Voluit insuper, mandavit, et statuit, et ordinavit idem dominus noster Papa, quod omnia et singula hic subscripta, firmiter et immobiliter observentur. In quorum omnium testimonium sigillum meum cum notarii publici infrascripti subscriptione apponi feci et mandavi.

Alia praefatio cum simili testimonio ***).

Universis et singulis, Ioannes, miseratione divina Episcopus Hostiensis, sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis et Vicecancellarius, salutem in Domino et praesentibus fidem indubiam adhibere. Si iuxta laudabilem antiquorum sententiam et providum sapientum consilium dignum est, ea quae maiorum consultissima providentia in subiectorum gratiam et commoda geruntur, scripturae testimonio redigere: dignum est per consequens et rationi consentaneum, ut adeo nota fiat ecclesiae eorum veritas, quod inde nec desit pacificis opportuna provisio, nec usquequaque perversis sub ignorantia variandi supina facilitas relinquatur. Cum itaque nuper inter sanctissimum in Christo Patrem et Dominum nostrum Dominum Martinum divina providentia Papam quintum, et Reverendos Patres, Praelatos, nec non egregios et cir

*) Adhibui editiones apud Mansi Conc. Tom. XXVII. col. 1189-93., Hartzheim Conc. German. Tom. V. p. 725-32.

**) Ex ms. Caesareo. ***) Ex ms. Brunsvic.

« PoprzedniaDalej »