Obrazy na stronie
PDF
ePub

deiectus, cruenta adinventione bonis operibus semper obviare pervigilat; insuper etiam inferat socianti quoque tam in persecutione quam in exactione sacratissimo fisco, vel sancto Episcopo Ecclesiae ipsius auri libras centum ; et nihilominus haec praesens epistola, quae a me pro timore Dei et amore pauperum conscripta est, firma, incorrupta, intemerata, inviolataque permaneat. Ego namque de conlatis ac superius praenotatis rebus omnia ad curam et sollicitudinem aut defensionem rerum vel gubernationem ipsorum pauperum sancto ac praenotato Domno illo Episcopo vel successoribus suis, Deo sibi teste, committo et instrumenta, per quod res ipsas, auxiliante Domino, per eorum sollicitudine defensentur , superscripto Domno illi Episcopo prae manibus tradidi; et qualiter ibidem provide, pie, rectene secus egerit, Christo Domino in se iudice recognoscat. Mihi autem nihil exinde proprietatis titulum penitus non reservavi : quia facile contemnit omnia qui cupit ab inferni faucibus erui , vel ille qui peccatorum remissionem , Deo remunerante, desiderat, aut ille qui semper cogitat eum velit nolit esse moriturum. Stipulatione. Et caetera.

[ocr errors]

IV. Ex libro diurno Romanorum pontificum *).

Caput II.
De ordinatione Summi Pontificis.

Titulus I. Nuntius ad Exarchum de transitu Pontificis. Superscriptio. Domino excellentissimo, atque praecellentissimo, et a Deo nobis longaeviter in principalibus ministeriis feliciter conservando, Ill. Exconsuli, Patricio et Exarcho Italiae, Ill. Archipresbyter, Ill. Archidiaconus, Ill. Primicerius Notariorum, servantes locum sanctae sedis Apostolicae.

Quamvis non sine gravi gemitu et vere flebili voce, a Deo servatae excellentiae Domini nostri, per has nostras innotescimus humiles syllabas, Dei iudicio, cuius dispensatione universus regitur orbis, ab hac luce fuisse subtractum Dominum Ill. sanctissimum nostrum Pontificem, cuius cuncti vere, et si dicendum est, etiam lapides ipsi, fleverunt exitum. Die enim ni, instantis mensis obiit, pro cuius consternati, ut diximus, funere, omnes grandi tristitiae premimur mole, ad solam Christi Dei nostri cordis oculos miserationem attollentes, ut ipse dignetur subvenire desperatis, et suae providere dignum rectorem ecclesiae, a quo fundata est, qui etiam est pollicitus, non ei praevalere portas inferni. Post divinum auxilium ad vestram excellentiam, Domine Ill. excellentissime, et a Deo nobis multis temporibus concedende, omnes habemus fiduciam. Ecce eventum lugubrem indicavimus, quia ad nostram consolationem humanum alibi non habemus confugium.

*) Insignis haec collectio circa annum 714 composita est. Vide Lehrbuch des Kirchenrechts $. 94.

Titulus II. Decretum de electione Pontificis. Inter caetera, quae summae divinitatis consilio disponuntur, Pontificalis promotionis sublimitas, ipso, a quo procedit omne quod bonum est, praedestinante ac largiente, conceditur: nimirum novit humanis rebus providentia divina succurrere, et moerentium fletus ac gemitus in exultationem convertere ; ut, qui nuper consternabantur afflicti, postmodum appareant nimium consolati. Canentis enim Regis sunt dicta, quae Sanctus Spiritus de templo prophetalis cordis insonuit. Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. Qui et iterum gratias referens Deo, beneficiorum eius magnificentiam canit et dicit: Convertisti planctum meum in gaudium mihi, concidisti saccum meum, et praecinzisti me laetitia , ut canet tibi gloria mea, et non compungar, ipsi enim cura de nobis est, ut vas electionis et verae fidei monet integritas. Quippe quae sunt tristitiae, ad gaudium miserando perducit, quod et nobis exiguis et peccatoribus opem de eius misericordia praestolantibus dignatio caelestis exhibuit.

Etenim pontificalis memoriae Domino Ill. Papa de praesentibus curis ad aeternam requiem evocato, ut assolet humanis rebus accidere, magna nos tristitiarum moles obstrinxerat proprio dispensatore destitutos: sed non diu in afflictione persistere consueta Dei nostri benignitas sperantes in se dereliquit. Divina enim nobis in oratione manentibus, ut caelestis dignatio demonstraret, quem dignum ad successionem Apostolicae vicis iubeat eligendum, eius gratia suffragante, et omnium animis inspirante, in unum convenientibus nobis, ut moris est, id est, cunctis Sacerdotibus ac Proceribus Ecclesiae, et universo Clero atque

personam Ill.

Optimatibus, et universa militari praesentia, seu civibus honestis, et cuncta Generalitate populi istius a Deo servatae Romanae urbis, si dici est, a parvo usque ad magnum,

in sanctissimi huius sanctae Apostolicae sedis Romanae Ecclesiae · Presbyteri, Deo cooperante, et beatorum Apostolorum annisu concurrit, atque consensit electio.

Cuius Deo amabilis viri tantum meruit apud omnium conscientias bonae et pudicae conversationis profectio, ut nullus in eius electione dissideret, nullus abesset, nullusve seipsum subtraheret, quem nempe ad hoc Apostolicae vicis officium incomparabilis, atque indeficiens Dei nostri providentia praedestinatum habuerat. Quomodo non et humanis mentibus unanimis consonantia conveniret in id, quod procul dubio in Dei praesentia tenebatur adfixum ?

Cuius et decretum solemniter facientes, et desideria cordium circa eius electionem manuum subscriptionibus confirmantes, profitemur, ipsum Deo amabilem nostrum Electum, castum, pudicum, sobrium ac benignum, et in omnibus piis operibus esse perfectum, atque orthodoxae fidei et sanctorum Patrum traditionis defensorem, et fortissimum observatorem.

Hunc omnes, ut profecto mitissimum virum, pro eius suavissima ac bonae voluntatis constantia unanimiter nobis elegimus Pastorem atque Pontificem, unde ob eius piae conversationis integritatem immensas Redemptori nostro laudes referimus, consona cum Propheta canentes voce: Magnus es, Domine Deus noster , magna

virtus tua. Quis enim loquetur potentias tuas, Domine, et auditas faciet omnes laudes clementiae tuae ? Quoniam vota petentium, te exaudiens, pium nobis contulisti Pastorem, qui sanctam tuam universalem Ecclesiam, et cunctas dominicas ac rationales sibi commissas oves regere atque gubernare, te Domine Deo et Salvatore nostro protegente, valeat.

Hoc vero decretum a nobis factum subter, ut praefatum est, manibus propriis roborantes, in archivo dominico nostrae sanctae Romanae Ecclesiae, scilicet in sacro Lateranensi scrinio, pro futurorum temporum cautela, recondi fecimus in mense Novembrio, indictione quinta.

Ill. humilis Presbyter sanctae Romanae Ecclesiae huic decreto a nobis facto in Ill. sanctissimum Presbyterum consensi et subscripsi : similiter totus Clerus, Optimates, et Milites seu Cives subscribunt.

et

Titulus III. Relatio de electione Pontificis ad Principem. Cum non sine divinae misericordiae nutu sit, ita post mortem summi Pontificis, in unius electionem omnium vota concurrere, et convenire consensum, ut nullus penitus inveniretur, qui discors posset existere. Necessarium est, ut serenissimo ac piissimo Domino petitionis nostrae famulanter debeamus

preces effundere, quem certum est, et de subiectorum suorum gaudere concordia, et clementer unitati postulata concedere.

Obeunte itaque beatissimae recordationis Papa nostro Ill. in electionem Ill. venerabilis Apostolicae sedis Archidiaconi, omnium , Deo volente, declinavit assensus, propterea quod ita ab ineunte aetate sanctae idem Ecclesiae militavit, atque sic se in omnibus sollerter exhibuit, ut Ecclesiastico regimini non immerito, divina suffragante gratia, sit praeponendus; praesertim cum talis olim fuerit instituti, ut etiam praedicti beatissimi Ill. Pontificis assidua conversatione sua ad tantorum meritorum insignia, quibus isdem sanctae recordationis Antistes fuisse cognoscitur adornatus, fecerit, Christo adiuvante, profectum, ut verbis suis desiderantes ad superna gaudia animos semper accenderit: ut, quidquid boni in illo amisimus, in hoc nos invenire indubitabiliter confidamus.

Ideoque lacrymabiliter cuncti famuli supplicamus, ut dominorum pietas servorum suorum obsecrationes dignanter exaudiat; et concessa pietatis suae iussione, petentium desideria, pro mercede imperii sui, ad effectum de ordinatione ipsius praecipiat pervenire. Quatenus per sacros Clementiae suae apices, sub Pastore eodem constituti, pro vita imperioque serenissimorum dominorum nostrorum, omnipotentem Dominum, et beatorum Apostolorum Principem, cuius Ecclesiae dignum ordinari gubernatorem concedit, iugiter exoremus.

Subscriptio Sacerdotum. Ego Ill. misericordia Dei Presbyter sanctae Ecclesiae Romanae huic decreto a nobis facto in Ill. venerandum Archidiaconum sanctae sedis Apostolicae, et Electum nostrum consentiens subscripsi.

Et subscriptio laicorum. Ego Ill. pietatis vestrae servus huic decreto a nobis facto in Ill. venerandum Archidiaconum sanctae sedis Apostolicae, et Electum nostrum consentiens subscripsi.

Titulus IV.

De electione pontificis ad Exarchum. Superscriptio. Domino excellentissimo atque praecellentissimo, et a Deo nobis longaeviter in principalibus ministeriis feliciter conservando, Ill. Exconsuli, Patricio et Exarcho Italiae, Presbyteri, Diaconi, et familiaris universus Clerus, Axiomati etiam, seu exercitus et populus huius Romanae urbis supplices.

Novit humanis rebus providentia divina succurrere, et moerentium fletus ac gemitus in exultationem convertere; ut qui nuper consternabantur afflicti , postmodum appareant nimium consolati. Canentis enim Regis sunt dicta, quae Sanctus Spiritus de templo prophetalis cordis insonuit. Ad vesperam demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. Qui et iterum gratias referens Deo, beneficiorum eius magnificentiam canit, et dicit: Convertisti planctum meum in gaudium mihi, concidisti saccum meum, et praecinzisti me laetitia, ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Ipsi enim cura de nobis est, ut vas electionis et verae fidei monet integritas, quippe quae sunt tristitiae, ad gaudium miserando perducit: quod et nobis exiguis et peccatoribus opem de eius misericordia praestolantibus, dignatio caelestis exhibuit.

Etenim pontificalis memoriae Ill. de praesentibus curis ad aeternam requiem evocato, ut assolet humanis rebus accidere, magna nos tristiciarum moles obstrinxerat, proprio dispensatore frustratos: sed non diu in afflictione persistere consueta Dei nostri benignitas sperantes in se dereliquit: triduo enim nobis exiguis in oratione manentibus, ut omnium mentibus caelestis dignatio demonstraret, quem dignum ad successionem Apostolicae vicis iubeat eligendum, eius gratia suffragante, et omnium animis inspirante, in uno convenientibus nobis, ut moris est, familiaribus Cleri et plebis, Procerum etiam et militaris praesentiae, si dici est, a parvo usque ad magnum, in personam Ill. sanctissimi huius sanctae Apostolicae sedis Romanae Ecclesiae Archidiaconi, Deo cooperante, et beatorum Apostolorum annisu, concurrit atque consensit electio.

Cuius Deo amabilis viri tantum meruit apud omnium conscientias bonae et pudicae conversationis perfectio, ut nullus in eius electione dissideret, ac nullus abesset, nullusve seipsum subtraheret: quem enim ad hoc Apostolicae vicis officium in

« PoprzedniaDalej »