Obrazy na stronie
PDF
ePub

nedicti XIV Decessoris Nostri Litterae die 19. Augusti anni 1744 datae, quibus de hac obligatione copiose, sapienterque loquens, ac Tridentinorum Patrum mentem uberius explicans et confirmans, ad omnes controversias, quaestiones dubitationesque amovendas, clare aperteque declaravit et constituit, parochos, aliosque omnes animarum curam actu habentes debere Missae sacrificium pro populo sibi concredito peragere omnibus Dominicis aliisque de praecepto festis diebus, et illis etiam, quibus ipse in nonnullis Dioecesibus dierum de praecepto festorum numerum imminuens permiserat populis in servilia opera incumbere, sed caverat tamen, ut ipsi populi obligationi de Sacro audiendo satisfacere deberent 5). Non mediocri certe jucunditate perfundimur, Venerabiles Fratres, cum ex relationibus, quas de vestrarum Dioecesium statu cum summa vestri nominis laude, ac pari animi Nostri gaudio ad Nos, et hanc Apostolicam Sedem, veluti officii vestri ratio postulat, mittendas curatis, agnoscamus, animarum curatores hujusmodi sui muneris obligationem diligenter implere Dominicis et aliis, qui adhuc ex praecepto servantur, diebus, Missae sacrificium pro populo sibi tradito celebrare haud omittunt. Sed minime ignoramus, pluribus in locis id a parochis jamdiu praetermitti solere aliis diebus, qui antea veluti festi de praecepto erant colendi juxta Constitutionem felicis memoriae Urbani VIII Deeessoris pariter Nostri“) et quibus haec Apostolica Sedes annuens variis Sacrorum Antistitum postulationibus, ac prae oculis habens causas, rationesque ab ipsis expositas, dum imminuit festos de praecepto dies, non solum permisit, ut populi servilibus operibus vacare possent, verum etiam indulsit, ut ipsi ab obligatione audiendi Sacrum essent exempti. Ubi enim haec benigna Sanctae Sedis Indulta in lucem prodierunt, statim plurium regionum parochi existimantes, se hisce diebus ita reductis solutos esse ab obligatione peragendi Sacrum pro populo, obligationem ipsam implere plane neglexerunt. Hinc porro invaluit consuetudo, ut earundem regionum Parochi commemoratis diebus sacrosanctum Missae sacrificium pro populo applicare cessaverint, nec defuere, qui ejusmodi consuetudinem tueri ac defendere non dubitarunt.

Nos igitur de spirituali universi Domini gregis Nobis divinitus commissi bono vel maxime solliciti, ac non parum dolentes, ex hujusmodi praetermissione fideles illorum locorum populos maximis spiritualibus fructibus privari, tanti momenti negotio occurrere statuimus, cum praesertim noscamus, hanc Apostolicam Sedem docuisse, parochos diebus festis etiam reductis debere Sacrum pro populo celebrare. Et sane quamvis Romani Pontifices Decessores Nostri enixis Sacrorum Antistitum petitionibus ac variis pluribusque fidelium populorum ac locorum rationibus permoti festos de praecepto dies imminuendos censuerint, ac simul benigne concesserint, ut populi hisce diebus servilia opera libere exercerent, quin Sacrum audire deberent, tamen üdem Praecessores Nostri in hisce Indultis tribuendis integram inviolatamque legem esse voluerunt, ut scilicet praedictis diebus nihil in Ecclesiis unquam innovaretur, quoad consuetum divinorum officiorum ordinem et ritum, utque omnia eo prorsus modo peragerentur quo antea peragi solebant, cum enunciata Urbani VIII Constitutio plene vigeret, qua festi de praecepto dies servandi fuerant praescripti. Ex quo parochi facile intelligere poterant, se illis diebus minime expeditos esse ab obligatione applicandi pro populo Missam, quae potissima ritus pars est, animo praesertim reputantes Pontificia Rescripta eo plane, quem prae se ferunt, sensu esse omnino accipienda, et illa strictissimae esse interpretationis. Accedit etiam ut haec Sancta Sedes in plurimis peculiaribus casibus de huiusmodi parochorum onere consulta haud omiserit per suas praesertim Congregationes sive Concilii, sive Fidei propagandae, sive sacrorum Rituum, sive etiam per Sacram Poenitentiariam saepissime respondere et edicere, parochos eidem oneri esse obnoxios applicandi pro populo Missam illis etiam diebus, qui de festorum ex praecepto dierum numero fuerant sublati.

5) Bened. XIV. Litt. Encycl. „Cum semper oblatus.“ Die 19. Aug. 1744. 6) Urban. VIII. Constit. „Universa per orbem" Ibid. Septbr. 1642.

Itaque rebus omnibus maturo examine perpensis, atque in consilium adhibitis nonnullis Venerabilibus Fratribus Nostris. S. R. E. Cardinalibus Nostrae Congregationis Tridentinis Decretis tuendis, interpretandisque praepositae, hanc Vobis, Venerabiles Fratres, Encyclicam Epistolam scribendam esse censuimus, ut certam et constantem normam legemque constituamus ab omnibus parochis sedulo, diligenterque observandam. Quamobrem hisce Litteris declaramus, statuimus atque decernimus, parochos, aliosque omnes animarum curam actu gerentes sacrosanctum Missae sacrificium pro populo sibi commisso celebrare, et applicare debere tum omnibus dominicis, aliisque diebus, qui ex praecepto adhuc servantur, tum illis etiam, qui ex hujus Apostolicae Sedis indulgentia ex dierum de praecepto festorum numero sublati ac translati sunt, quemadmodum ipsi animarum curatores debeant, dum memorata Urbani VIII Constitutio in pleno suo robore vigebat, antequam festivi de praecepto dies imminuerentur r, et transferrentur. Quod vero attinet ad festos translatos dies id unum excipimus, ut scilicet quando una cum solemnitate divinum officium translatum fuerit in Dominicum diem, una tantum Missa pro populo sit a parochis applicanda, quandoquidem Missa, quae praecipua divini officii pars est, una simul cum ipso officio translata existimari debet.

Nunc vero paterni animi Nostri caritate illorum parochorum tranquillitati prospicere volentes, qui ob assertam consuetudinem memoratis diebus Missam pro populo applicare omiserunt, eosdem parochos ob omnibus quibusque praeteritis omissionibus Auctoritate Nostra Apostolica plenissime absolvimus. Et quoniam non desunt animarum curatores, qui peculiare aliquod reductionis, uti dicunt, Indultum ab hac Apostolica Sede obtinuere, concedimus, ut ipsi hujusce Indulti beneficio perfrui pergant juxta tamen conditiones in Indulto expressas, et donec parochorum officium exercuerint in paroeciis, quas in praesentiarum regunt et administrant.

Dum autem haec statuimus, et indulgemus, in eam profecto spem erigimur fore, Venerabiles Fratres, ut parochi majore usque animarum studio et amore incensi huic obligationi applicandi Missam pro populo diligentissime ac religiossime satisfacere glorientur, serio considerantes uberrimam coelestium praesertim munerum, ac bonorum copiam, quae ex hac incruenti, divinique Sacrificii applicatione in christianam plebem eorum curae commissam abunde redundat. Cum vero Nos minime lateat, peculiares casus contingere posse, in quibus pro re ac tempore aliqua hujus obligationis remissio parochis sit tribuenda, sciatis velimus, ab omnibus Nostram Concilii Congregationem unice adeundam ad hujusmodi obtinenda indulta, illis dumtaxat exceptis, qui a Nostra Congregatione fidei propagandae praeposita pendent, cum opportunas utrique Congregationi contulerimus facultates.

Nihil plane dubitamus, Venerabiles Fratres, quin pro eximia vestra episcopali sollicitudine omnibus et singulis vestrarum Dioecesium parochis, nulla interposita mora, sedulo manifestare velitis, quae in hisce Nostris Litteris de eorum obligatione applicandi pro populo sibi commisso sacrosanctum Missae sacrifi

cium suprema Nostra auctoritate confirmamus, ac denuo constituimus, volumus, praecipimus et mandamus. Ac persuasissimum quoque Nobis est, Vos maximam adhibituros esse vigilantiam, ut animarum curatores hanc etiam sui muneris partem diligenter impleant, ac studiose observent, quae a Nobis in hisce Litteris statuta atque sancita sunt. Optamus autem ut harum Litterarum exemplar in Tabulario episcopalis cujusque vestrum Curiae perpetuo asservetur.

Cum autem, Venerabiles Fratres, probe noscatis, sacrosancto Missae sacrificio magnam fidelis populi contineri eruditionem, ne intermittatis unquam parochos praesertim, aliosque divini verbi praecones, et eos quibus demandatum est munus erudiendi christianum populum, monere, hortari, ut fidelibus populis tam sancti tamque admirabilis Sacrificii necessitatem, praestantiam, magnitudinem , finem , fructus studiosissime et accuratissime exponant, explicent, ac simul fideles ipsos excitent, inflamment, quo eidem Sacrificio ea, qua par est, fide, religione ac pietate frequentissime intersint, ut divinam misericordiam, et omne, quo indigent, beneficiorum genus sibi comparare queant. Neque desinatis omnem operam et industriam impendere, ut vestrarum Dioecesium Sacerdotes ea morum integritate, gravitate, eaque totius vitae innocentia, sanctitate emineant, quae illos omnino decet, quibus unis datum est divinam consecrare Hostiam, ac tam sanctum, tamque tremendum perficere Sacrificium. Quocirca omnes sanctissimo Sacerdotio initiatos etiam atque etiam monete, urgete, ut serio meditantes ministerium, quod acceperunt in Domino, illud impleant, et continenter memores dignitatis, ac coelestis potestatis, qua praediti sunt, virtutum omnium splendore, ac salutaris doctrinae laude refulgeant, summaque animi contentione in divinum cultum divinasque res et animarum salutem incumbant, ac seipos hostiam vivam et sanctam Domino exhibentes, ut mortificationem Jesu in suo corpore semper cicumferentes puris manibus, et mundo corde placationis Hostiam rite offerant Deo pro sua ac totius mundi salute.

Denique nihil Nobis gratius, Venerabiles Fratres, quam hac etiam uti occasione, ut iterum testemur, et confirmemus praecipuam, qua Vos omnes in Domino prosequimur, benevolentiam, ac simul Vobis addamus animos, ut majore usque alacritate pergatis omnes gravissimi pastoralis vestri muneris partes strenue ac sedulo obire, et intentissimo studio dilectarum ovium saluti incolumitatique consulere.

Pro certo habete, Nos paratissimos esse ad ea omnia libentissime agenda, quae ad majorem Vestram ac Dioecesium vestrarum utilitatem procurandam conducere posse noverimus. Interim vero coelestium munerum auspicem, ac studiosissimae Nostrae in Vos voluntatis testem accipite Apostolicam Benedictionem, quam intimo cordis affectu Vobis ipsis Venerabiles Fratres, cunctisque Clericis, Laicisque fidelibus cujusque vestrum vigilantiae commissis amantissime impertimur.

Datum Romae apud Sanctum Petrum die III. Maii Anno MDCCCLVIII. Pontificatus Nostri Anno Duodecimo.

F) Ius matrimoniale.

XC. Benedicti XIV. constitutio III non. novembris 1741 data de ordine iudiciorum in causis matrimo

nialibus.

Benedictus Episcopus, Servus Servorum Dei.

Ad Perpetuam Rei Memoriam. Dei miseratione, cujus judicia incomprehensibilia sunt et viae investigabiles, in suprema Ecclesiae specula immerentes constituti, ut super universum Dominicum gregem excubias sedulo agamus, ad commissum Pastoralis officii munus pertinere dignoscimus , subnascentes ex infernalis hostis astutia, et hominum malitia , abusus, quibus et animarum saluti pernicies, et Sacramentis Ecclesiae injuria infertur, radicitus evellere, et potestatis Nobis desuper traditae operam interponere, ut et humana cohibeatur temeritas, et veneranda Divinae Legis servetur auctoritas.

$. 1. Siquidem Matrimonii foedus a Deo institutum, quod, et quatenus naturae officium est, pro educandae prolis studio, aliisque Matrimonii bonis servandis, perpetuum, et indissolubile esse convenit; et quatenus est Catholicae Ecclesiae Sacramentum, humana praesumptione dissolvi non posse, Salvator ipse ore suo pronunciavit, dicens: Quod Deus conjunxit, homo non separet : ad aures Apostolatus nostri pervenit, in quibusdam Ecclesiasticis Curiis inconsulta nimis Judicum facilitate infringi, et temere, atque inconsiderate de eorumdem Matrimo

« PoprzedniaDalej »