Obrazy na stronie
PDF
ePub

voluntatem. Qui vero hoc constitutum nostrum excesserit, eum a communione suspendi decrevimus, ne nomen Dei blasphematur. Civitatis autem Episcopum oportet competentem providentiam monasteriis impendere.

Leo. c. 1. Admittuntur passim ad ordinem sacrum quibus nulla natalium, nulla morum dignitas suffragatur. Et qui a dominis suis libertatem consequi minime potuerunt, ad fastigium sacerdotii, tamquam servilis vilitas hunc honorem capiat, provehuntur. Et probari Deo posse creditur, qui domino suo necdum probare se potuit. Duplex itaque in hac parte reatus est: quod et sacrum ministerium talis consortii vilitate polluitur , et dominorum , quantum ad inlicitae usurpationis temeritatem pertinet, iura solvunt. Ab his itaque, fratres carissimi, omnes vestrae provinciae abstineant Sacerdotes. Et non tantum ab bis , sed ab aliis etiam qui originali aut alicui conditioni obligati sunt, volumus temperari, nisi forte eorum petitio aut voluntas accesserit qui aliquid sibi in eos vindicant potestatis. Debet enim esse immunis ab aliis qui divinae militiae fuerit adgregandus, ut a castris dominicis, quibus nomen eius adscribitur, nullis necessitatis vinculis abstrahatur,

SACERDOTIBUS. XXIV. Item in eodem concilio infra dua capitula, necnon et in Sardicense, ut nec episcopi nec clerici transmigrentur de civitate in civitatem.

Conc. Chalc. can. 5. De Episcopis et Clericis qui se de civitate in civitatem transferunt, placuit ut canones qui a sanctis Patribus de his ipsis constituti sunt, suam habeant firmitatem.

Conc. Sardic. can. 1. Hosius Episcopus dixit : Ut de civitate in civitatem quisquam si migraverit, aut Episcopus aut Clericus, excommunicatus remaneat.

OMNIBUS.

XXV. Item in eodem synodo, ut nullus absolute ordinetur, sine pronuntiatione et stabilitate loci ad quem ordinatur.

Conc. Chalc. can. 6. Nullum absolute ordinari , neque Presbyterum, neque Diaconum, neque penitus quemquam eorum qui sunt in ecclesiastico ordine, nisi specialiter Ecclesiae civitatis , vel vici vel martyrii, qui ordinandus est fuerit declaratus. Horum autem ordinationem huiusmodi, qui absolute ordinantur, constituit sancta synodus inefficacem esse, et nusquam posse ad ordinandis iniuriam praevalere.

MONACHIS ET OMNI CLERO.

XXVI. Item in eodem concilio, ut clerici et monachi in suo proposito et voto quod Deo promiserunt, permaneant.

Conc. Chalc. can. 7. Qui semel sunt ordinati, aut qui Monachi facti sunt, constituimus neque ad militiam neque ad secularem dignitatem venire. Cum vero hoc arripuerint, nisi poenitentes ad hoc revertantur quod propter Deum elegerant, anathematizentur.

SACERDOTIBUS.

XXVII. Item in decretis Innocentii papae de eadem re, ut monachus, si ad clericatum proveatur, propositum monachicae professionis non ammittat.

Innoc. c. 17. De Monachis qui diu morantes in monasteriis, postea ad clericatus ordinem perveniunt, non debere eos a priore proposito deviare. Aut enim sicut in monasterio fuit, et quod diu servavit, in meliori gradu positus amittere non debet; aut si corruptus, postea baptizatus, in monasterio sedens ad clericatus ordinem accedere voluerit, uxorem omnino habere non poterit, quia nec benedici cum sponsa potest iam corruptus. Quae forma servatur in Clericis, maxime cum vetus regula hoc habeat ut quisque corruptus baptizatus Clericus esse voluisset, sponderet se uxorem omnino non ducere.

OMNIBUS.

XXVIII. Item in eodem concilio, ut si clerici inter se negotium aliquod habuerint, a suo episcopo diiudicentur, non a secularibus.

Conc. Chalc. can. 9. Si quis Clericus cum Clerico causam habeat, Episcopum suum non deserat, et ad iudicia secularia currat, sed prius apud Episcopum suum examinet

causam ,

aut certe cum voluntate ipsius Episcopi causa dicatur apud quos partes utraeque voluerint. Si quis autem contra haec venire tentaverit, eanonicis interdictis subiaceat. Si vero Clericus habeat causam cum extraneo Episcopo, vel cum suo, apud synodum provinciae causam dicat. Si autem Episcopus vel Clericus disceptationem habeat cum metropolitano Episcopo, aut ad dioeceseos primam sedem recurrat, aut ad sedem Constantinopolitanam, apud quam causa dicatur.

OMNIBUS. XXIX. Item in eodem concilio, ut ne clerici nec monachi conspirationes vel insidias contra pastorem suum faciant.

Conc. Chalc. can. 18. Coniurationis vel conspirationis crimen etiam apud extrinsecas leges penitus amputatur : multo magis in Ecclesia Dei hoc ne fiat, oportet prohiberi. Igitur Clerici aut Monachi, si inventi fuerint coniurati, aut per coniurationem calumniam machinantes Episcopis vel Clericis, proprium amittant gradum.

OMNIBUS.

XXX. Item in eodem concilio, ut laici episcopos aut clericos non accusent, nisi prius eorum discutiatur existimationis opinio.

Conc. Chalc. can. 21. Clericos vel laicos, qui accusant Episcopos vel Clericos, quomodocunque et sine iudicio non suscipi ad accusandum debere, nisi prius eorum existimatio fuerit discussa.

OMNIBUS.

XXXI. Item in eodem, ut loca quae semel Deo dedicata sunt ut monasteria sint, maneant perpetuo monasteria, nec possint ultra fieri saecularia habitacula.

Conc. Chalc. can. 24. Quae Deo semel sacrata sunt monasteria secundum Episcoporum consensum, oportet in perpetuum monasteria nuncupari , et eorum res monasteriis reservari : et non posse ulterius coenacula secularia fieri. Si qui vero haec fieri permiserint, canonicis interdictis subiaceant.

OMNIBUS. XXXII. In concilio Cartaginense. Primo omnium ut fides sanctae Trinitatis et incarnationis Christi, passionis , et resurrectionis, et ascensionis in celos, diligenter omnibus predicetur.

Conc. Carth. in professione fidei. Anno ab Alexandro MXXXVI, mense Iunio, XIV. Kalendas Julii, a magna synodo dictum est. Credimus in unum Deum, Patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium factorem. Et in unum Dominum nostrum Iesum Christum filium Dei, natum de patre unigenitum, hoc est, de substantia patris. Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum ex Deo vero. Natum, non creatum ; homousion patri, hoc est, eiusdem cum patre substantiae. Per quem omnia facta sunt, quae in coelo et quae in terris. Qui propter nos et propter nostram salutem descendit, et, incarnatus est, homo factus, passus est, et resurrexit tertia die, et ascendit in coelos. Inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Et in Spiritum sanctum. Eos autem qui dicunt: Erat aliquando quando non erat , et antequam nasceretur non erat , et quia ex nullis extantibus factus est, aut ex alia subsistentia vel substantia dicunt esse, aut convertibilem filium Dei , anathematizat catholica et apostolica Ecclesia.

OMNIBUS.

XXXIII. Item in eodem, de prohibenda avaritia, ut nullus alienos fines usurpet, vel terminos patrum transcendat.

Conc. Carth. can. 5. Aurelius Episcopus dixit: Avaritiae cupiditas, quam omnium malorum matrem esse nemo qui dubitet, proinde inhibenda est, ne quis alienos fines usurpet, aut per praemium terminos patrum statutos transcendat; nec omnino cuiquam Clericorum liceat de qualibet re foenus accipere. Quamquam novellae suggestiones, quae vel obscurae sunt, vel sub genere latent, inspectae a nobis formam accipient; caeterum, de quibus apertissime scriptura divina sanxit, non ferenda sententia est, sed potius exequenda. Proinde quod in laicis reprehenditur, id multo magis debet in Clericis praedamnari.

OMNIBUS. XXXIV. Item in eodem, de his qui in periculo constituti sunt, et convertunt se ad Deum, ut canonice inquirant reconciliationem, et canonice reconcilientur.

Conc. Carth. can. 7. Aurelius Episcopus dixit: Si quisquam in periculo fuerit constitutus, et se reconciliari divinis altaribus petierit, etsi Episcopus absens fuerit, debet utique Presbyter consulere Episcopum, et sic periclitantem eius praecepto reconciliare. Quam rem debemus salubri consilio roborare. Ab universis Episcopis dictum est. Placet quod sanctitas vestra necessario nos instruere dignata est.

OMNIBUS. XXXV. Item in eodem, ut illi qui non sunt bonae conversationis, et eorum vita est accusabilis, ut non audeant episcopos vel maiores natu accusare.

Conc. Carth. can. 8. Aurelius Episcopus dixit: Placet igitur caritati vestrae ut is qui aliquibus sceleribus inretitus est, vocem adversus maiorem natu non habeat accusandi? Ab universis Episcopis dictum est: Si criminosus est, non admittatur. Placet.

OMNIBUS. XXXVI. Item in eodem, ut qui excommunicato praesumptiose communicaverit, cxcommunicetur et ipse.

Conc. Carth. can. 9. Augustinus Episcopus, Legatus provinciae Numidiae, dixit: Hoc statuere dignemini, ut si qui forte merito facinorum suorum ab Ecclesia pulsi sunt, et sive ab aliquo Episcopo vel Presbytero fuerint in communionem suscepti, etiam ipse pari cum eis crimine teneatur obnoxius, refugiens sui Episcopi regulare iudicium. Ab universis Episcopis dictum est: Omnibus placet.

SACERDOTIBUS. XXXVII. Item in eodem concilio infra duo capitula, ut nullus presbiter contra suum episcopum superbire audeat.

Conc. Carth. can. 10. 11. Alypius Episcopus, Legatus provinciae Numidiae dixit : Nec illud praetermittendum est, ut si quis forte Presbyter ab Episcopo suo correptus, tumore vel superbia inflatus, putaverit separatim sacrificia Deo offerenda , vel aliud erigendum altare contra ecclesiasticam fidem vel disciplinam crediderit, non exeat impunitus. Valentinus primae sedis provinciae Numidiae, dixit: Necessario disciplinae ecclesiasticae et fidei congrua sunt quae frater noster Alypius prosecutus est. Proinde quid videatur vestrae dilectioni, edicite. Ab universis Episcopis dictum est : Si quis Presbyter a praeposito suo correptus fuerit , debet utique apud vicinos Episcopos conqueri, ut ab ipsis eius causa possit audiri, ac per ipsos suo Episcopo reconciliari. Quod nisi fecerit, sed superbia, quod absit, inflatus, secernendum se ab Episcopi sui communione duxerit, ac separatim cum aliquibus schisma faciens, sacrificium Deo obtulerit, anathema habeatur, et locum amittat; ac si querimoniam iustam adversus Episcopum non habuerit, inquirendum erit.

Can. apost. 32. Si quis Presbyter, contemnens Episcopum suum, seorsum collegerit, et altare aliud erexerit, nihil habens quo reprehendat Episcopum in causa pietatis et iustitiae, deponatur, quasi principatus amator existens; est enim tyrannus. Et caeteri Clerici, quicunque tali consentiunt, deponantur. Laici vero segregentur. Haec autem post unam et secundam et tertiam Episcopi obsecrationem fieri conveniat.

OMNIBUS. XXXVIII. Item in eodem, ut clerici et ecclesiastici ordines, si culpam incurrerint, ut apud ecclesiasticos iudicentur, non apud saeculares.

Conc. Carth. can. 15. Item placuit, ut quisquis Episcoporum, Presbyterorum, Diaconorum, seu Clericorum, cum in Ecclesia ei fuerit crimen institutum, vel civilis causa fuerit commota, si relicto ecclesiastico iudicio publicis iudiciis purgari voluerit , etiamsi įpro ipso fuerit prolata sententia , locum suum amittat. Et hoc in criminali actione. In civili vero perdat quod evicit, si locum suum obtinere maluerit. Hoc etiam placuit ut a quibuscunque iudicibus ecclesiasticis ad alios iudices ecclesiasticos, ubi est maior auctoritas,

fuerit provocatum, non eis obsit quorum fuerit soluta scntentia , si convinci non potuerint vel inimico animo iudicasse, vel aliqua cupiditate aut gratia depravati. Sane si ex consensu partium electi fuerint iudices, etiam a pauciori numero quam constitutum est, non liceat provocare. Et ut filii Sacerdotum spectacula secularia non exhibeant, sed nec expectent, licet hoc semper Christianis omnibus interdictum sit, ut ubi blasphemiae sunt, non accedant.

OMNIBUS.
XXXIX. Item in eodem, ut qui commodaverit pecuniam,

« PoprzedniaDalej »