Obrazy na stronie
PDF
ePub

Provincialia, et Synodalia jamdiu coacta non sunt, nec ulla idcirco facta dignoscitur Judicum electio: pro injuncta humilitati nostrae omnium Ecclesiarum solicitudine, Archiepiscopos, et Episcopos in Domino jugiter hortamur, et obtestamur, ut sublatis quibusvis impedimentis, eadem Concilia , sicubi commissa sunt, quamprimum haberi curent; interim vero cum consensu suorum Capitulorum Judices eligant, et Nomina Electorum in Albo redacta Nobis remittant ; et si mori aliquem contingat, alios cum Consilio Capituli sufficiant, suffectosque Nobis indilate denuncient. Quo autem ad Numerum eligendorum, etsi Tridentini Decreto cautum sit, quatuor saltem in unaquaque Dioecesi eligi debere, plures nihilominus eligi volumus, si Dioecesis amplitudo, aliaeque peculiares circumstantiae id probe exposcere videantur.

§. 6. Monitos tamen esse volumus Locorum Ordinarios, quod licet ad tramites praemissae Decretalis Bonifacii VIII., cui etiam consona sunt disposita a Tridentino, facultas judicandi tribuenda sit Personis, Dignitate aliqua Ecclesiastica, Personatu, vel Canonicatu Cathedralis Ecclesiae insignitis; hujusmodi qualitates ita esse accipiendas, ut non desit in persona ad hoc munus assumenda , altera potissimum requisita qualitas Doctrinae, et idoneitatis, in qua summa Negotii est constituta. Hoc pacto designati, et electi Judices Nostro Supplicum Libellorum Secretario denuncientur ab Ordinariis, vel immeditate per se ipsos, vel mediate per suos in Urbe Negotiorum Gestores: Nostraeque erit vigilantiae solerter cavere, ne imposterum ab Officialibus nostrae Curiae ad id Deputatis, Causae aliis, quam dictis Judicibus, delegentur. Quae quidem dum Vobis, Venerabiles Fratres, per haec Apostolica scripta nota esse volumus, in felicitatis auspicium, et paternae dilectionis pignus, Apostolicam Benedictionem vobis impertimur. Datum Romae apud S. Mariam Majorem die 26. Augusti 1741. Pontificatus Nostri Anno II.

LXXXIII. Benedicti XIV. constitutio tertio Kal. Aprilis 1742 data de appellationibus et inhibitionibus concedendis vel denegandis. Benedictus Episcopus Servus Servorum Dei.

Ad Perpetuam Rei Memoriam. Ad militantis Ecclesiae regimen nullo meritorum Nostrorum suffragio, sed imperscrutabilis consilii altitudine evocati,

inter graves curas, quas assidue pro Nostro munere sustinemus, postrema illa non est, in quam totis viribus Nobis incumbendum esse ducimus, ut graves nimium, diuturnae, nulloque unquam tempore intermissae Episcoporum, aliorumque ordinariam Jurisdictionem habentium querelae adversus Majora Tribunalia, atque illa etiam Nostrae Romanae Curiae, propositae, tandem compescantur.

§. 1. Intimo siquidem animi Nostri moerore, cum in minoribus adhuc essemus, jamdiu intelleximus, plerosque Locorum Ordinarios conqueri, sensim abusum irrepsisse, quod ad malitiosam petentium suggestionem, a Patriarchis, Metropolitanis, Sanctae Sedis a latere Legatis, et diversis dictae Romanae Curiae Judicibus, Inhibitiones sine delectu Causae, et rei, de qua agitur, examine, passim concedantur; Et quamvis in more positum sit, dictas Inhibitiones indebite expeditas pro causae meritis revocari, et aboleri ; remedium tamen inflicto vulneri non satis esse dicunt, cum interea oporteat Episcopos, aliosque inferiores Judices, in ipso causarum, et Judiciorum cursu, otiosos immorari, jus suum judicialiter asserere, et vindicare, et ad continendos in officio Populos gravia saepe incommoda, et dispendia subire.

§. 2. E contrario Nobis quoque, dum etiam in minoribus essemus, Superiorum Judicum responsiones audire contigit, asserentium, memoratas querelas inanes esse, nec ulli innixas fundamento, utpote ex hac unica re causam, et originem habentes, quod inferioribus grave est obedientiae , ac subjectionis jugum erga majora Tribunalia, ipsisque nimis displicet, sibi subditis appellationis beneficio succurri.

§. 3. Porro cum facile haec dissidia componi , et succrescentia litium semina avelli possint; si, quae a Sacra Tridentina Synodo , ab Apostolicis Constitutionibus, et Congregationum Decretis provide sancita sunt, debitae executioni mandentur: Nos idcirco ad conservandam Ecclesiae disciplinam , restituendamque Tribunalibus formam eisdem canonicis legibus consentaneam, pro credito Nobis Apostolicae servitutis Officio, opportune duximus consulendum.

§. 4. Inhaerentes itaque Decretis ejusdem Sacri Concilii, necnon Congregationis Episcoporum, et Regularium, jussu, et approbatione rec. mem. Clementis PP. VIII. Praedecessoris Nostri alias editis die XVI. Octobris MDC. ; Itemque aliis Congregationis particularis, jussu pariter, et approbatione fel. rec. Urbani PP. VIII. similiter Praedecessoris Nostri , promulgatis die V. Septembris MDCXXVI. eorumque declarationibus nuper superadditis a piae mem. Benedicto XIII. etiam Praedecessore Nostro in Appendice Concilii Romani; aliisque Apostolicis Constitutionibus, hac de re alias editis, et innovatis, et praesertim Constitutioni piae mem. Gregori XV., quae incipit : Inscrutabili, sub Datum Romae apud Sanctum Petrum Anno Incarnationis Dominicae MDCXXII. nonis Februarii.

§. 5. Districte praecipimus, et mandamus, ne deinceps ab exequutione Decretorum dicti Sac. Concilii Tridentini, in omnibus illis causis, et negotiis, in quibus exequutio hujusmodi Episcopis, et Locorum Ordinariis, etiam uti Sedis Apostolicae Delegatis, ab eodem Sacro Concilio, vel dictis Apostolicis Constitutionibus, appellatione, vel inhibitione quacumque postposita, commissa est, appellatio aliqua in Tribunalibus praedictis recipiatur, vel Inhibitiones, Citationes generales, vel speciales, cum Commissione inserta, Monitoria, et alia hujusmodi, per quae dictorum Decretorum exequutio retardetur, aut Processus ad ulteriora in eadem exequutione suspendatur, aut impediatur, quoquo modo concedantur.

§. 6. Itaque a quibuscumque Mandatis, prohibitionibus, provisionibus, et statutis tam in Visitatione, quam extra, pro Divino Cultu conservando, et augendo, et praesertim circa ea, quae observanda, et evitanda sunt in celebratione Missae, aut alio quovis modo respiciunt exequutionem Decreti Sac. Concilii Sess. 21. de Reform. cap. 8., et sess. 22. in Decret. de observ. et evit. in celebrat. Miss.

§. 7. Item a Decretis cogentibus Clericos tam Saeculares, quam Regulares, etiam Monachos, et exemptos, ad publicas Processiones, servata tamen forma Constitutionis san. mem. Pii V., quae incipit: Et si Mendicantium: Prout etiam a Decretis, et provisionibus super praecedentia inter Personas Ecclesiasticas, tam Saeculares, quam Regulares in eisdem Processionibus, vel associatione Defunctorum, delatione Umbellae , et hujusmodi : Necnon super observatione Censurarum, etiam Episcopalium, et Festorum Dioecesis, juxta dispositionem ejusdem Sacri Concilii sess. 25. de Regular. cap. 12. et cap. 13.

§. 8. Item in omnibus iis, quae ad curam Animarum, et Sacramentorum administrationem quoquo modo pertinent, et praesertim adversus Monitiones, Censuras, aut alias provisiones, per quas Parochi , aut alii Curam Animarum exercentes,

diebus saltem Dominicis, et Festis solemnibus Plebes sibi commissas salutaribus verbis pascere compellantur, docendo ea, quae ad salutem necessaria sunt, juxta Decretum Sacri Concilii sess. 5. de Reform, cap. 2.

8. 9. Item adversus deputationem Vicariorum etiam perpetuorum, cum assignatione Congruae, per quos Cura Animarum exerceatur, quoties plura Beneficia Curata ex Dispensatione Apostolica ab aliquo obtineantur; vel quoties eadem Beneficia Curata Cathedralibus, Collegiatis, seu aliis Ecclesiis, vel Monasteriis, Beneficiis, seu Collegiis, aut piis Locis quibuscumque perpetuo unita, et annexa reperiuntur; juxta praescriptum dicti Sacri Concilii sess. 7. de Reform. cap. 5. et c. 7., et juxta Constitutionem san. mem. Pii V. quae incipit: Ad exequendum.

$. 10. Item adversus Visitationem Beneficiorum Curato

ut supra, perpetuo unitorum , necnon quarumcumque Ecclesiarum quomodolibet exemptarum, prout etiam adversus Decreta, et provisiones ab Ordinario capiendas, ut quae in eis reparatione indigent, reparentur, et Cura Animarum, si qua illis imminet , aliisque debitis obsequiis minime defraudentur, juxta dispositionem Sacri Concilii eadem sess. 7. de Reform. cap. 8., et sess. 21. cap. 7.

§. 11. Item a Decretis , seu Mandatis, per quae Episcopi etiam uti Apostolicae Sedis Delegati, in Ecclesiis Parochialibus, aut Baptismalibus, in quibus Populus ita numerosus est, ut unus Rector non possit sufficere Ecclesiasticis Sacramentis ministrandis, et Cultui Divino peragendo, cogant Rectores, vel alios, ad quos pertinet, sibi' tot Sacerdotes ad hoc munus adjungere, quot sufficiant ad Sacramenta exhibenda , et Cultum Divinum celebrandum: Aut etiam invitis Rectoribus, procedant ad constitutionem novarum Parochiarum, cum assignatione competentis portionis, ubi ob locorum distantiam, sive difficultatem, Parochiani, sine magno incommodo, ad percipienda Sacramenta, et Divina Officia audienda accedere non possunt; vel denique propter paupertatem, et in caeteris casibus a jure permissis, deveniat ad uniones perpetuas aliorum Beneficiorum simplicium, non tamen Regularium, juxta dispositionem Sacri Concilii sess. 21. de Reform. cap. 4. et cap. 5. et sess. 24. similiter de Reform. cap. 13.

§. 12. Item a deputatione Coadjutorum, aut Vicariorum pro tempore, vel aliis provisionibus ab Episcopo capiendis, etiam

tanquam Apostolicae Sedis Delegato, quando illiterati, et imperiti Parochialium Ecclesiarum Rectores sacris minus apti sunt officiis; cum assignatione partis fructuum pro sufficienti illorum victu : Necnon a suspensione, atque etiam a privatione illorum, qui turpiter, et scandalose vivunt, et postquam praemoniti sunt, in sua nequitia incorrigibiles perseverant, juxta praescriptum ejusdem Concilii d. sess. 21. de Reform. cap. 6.

§. 13. Item a translatione Beneficiorum simplicium, etiam Jurispatronatus, ex Ecclesiis, quae vetustate, vel alias collapsae sint, et ob eorum inopiam nequeant instaurari, vocatis iis, quorum interest, in Matrices, aut alias Ecclesias, cum omnibus emolumentis, et oneribus : prout etiam a Decretis cogentibus Patronos, Rectores, Beneficiatos, aut Parochianos, sive Populum, ad refectionem, et instaurationem Ecclesiarum Parochialium, servata forma Sacri Concilii d. sess. 21. cap. 7.

§. 14. Item a censuris, sequestratione, et subtractione fructuum, aut aliis quibuscumque provisionibus, pro cogendis ad residentiam Parochis, caeterisque omnibus, quibus Cura Animarum incumbit , juxta Decretum ejusdem Sacri Concilii sess. 23. de Reform. cap. 1.

§. 15. Item a denegatione, revocatione, suspensione, vel restrictione, et limitatione facultatis audiendi Confessiones, respectu eorum, qui Parochiale Beneficium non obtinent, etiam si fuerint Regulares, pro excipiendis Confessionibus Saecularium, juxta ordinationem Sacri Concilii sess. 23. cap. 15., et Praedecessorum Nostrorum Constitutiones, ac praecipue illam fel. rec. Clementis X., quae incipit; Superna.

§. 16. Item in illis Civitatibus, aut Locis, ubi vel Parochiales Ecclesiae certos non habent fines, nec earum Rectores proprium Populum, quem regant, sed promiscue petentibus Sacramenta administrant, vel etiam nullae sunt Parochiales, a divisione, seu distinctione Parochiarum, earumque ordinatione, sive institutione in titulum perpetuum, juxta Decretum Sacri Concilii sess. 24. de Reform. cap. 13.

§. 17. Item a deputatione Vicarii, vel Oeconomi, cum assignatione Congruae, pro tempore, quo vacat Ecclesia Parochialis : Prout etiam ab indictione Concursus, relatione examinatorum, necnon praelectione, et provisione Episcopi in eodem Concursu, juxta definitionem Sacri Concilii eadem sess. 24. de Reform. cap. 18.

§. 18. Item a Mandatis, seu Decretis inhibentibus prae

« PoprzedniaDalej »