Obrazy na stronie
PDF
ePub

phetiam de Emmanuele, et libros de Astrologia Judiciaria principaliter, aut incidenter, vel alias quovis modo de ea tractantes, ita tamen, ut libri ex illis Provinciis non efferantur.

3. Dispensandi in 3. et 4. simplici, et mixto tantum nedum cum pauperibus, sed etiam cum nobilibus, et divitibus in contrahendis ; in contractis vero cum Haereticis conversis, etiam in 2. simplici, et mixto, dummodo nullo modo attingat primum gradum, et in his casibus prolem susceptam declarandi legitimam.

4. Dispensandi super impedimento publicae honestatis justitiae (justis] ex sponsalibus proveniente.

5. Dispensandi super impedimento criminis, neutro tamen conjugum machinante, ac restituendi jus petendi debitum amissum.

6. Dispensandi in impedimento cognationis spiritualis, praeterquam inter levantem et levatam.

7. Hae vero matrimoniales dispensationes, videlicet 3.4.5. et 6. non concedantur, nisi cum clausula ,dummodo mulier rapta non fuerit, et si rapta fuerit, in potestate raptoris non reperiatur:“ et in dispensationibus hujusmodi declaretur, illas expresse concedi tanquam a Sedis Apostolicae Delegato, ad quem

effectum etiam tenor hujusmodi facultatum inseratur, cum expressione temporis, ad quod fuerint concessae ; alias nullae sint.

8. Dispensandi et commutandi vota simplicia in alia pia opera, exceptis votis castitatis et Religionis.

9. Dispensandi in irregularitatibus ex delicto occulto tantum provenientibus , excepta ea , quae ex homicidio voluntario contrahitur.

10. Absolvendi ab omnibus casibus reservatis, etiam in Bulla Coenae Domini, in locis tamen, ubi impune grassantur haereses.

11. Delegandi simplicibus sacerdotibus potestatem benedicendi paramenta et alia utensilia ad Sacrificium Missae necessaria, ubi non intervenit sacra unctio ; et reconciliandi ecclesias pollutas aqua ab Episcopo benedicta , et in casu necessitatis etiam aqua ab Episcopo non benedicta.

12. Conferendi Ordines extra tempora, et non servatis interstitiis usque ad Sacerdotium inclusive.

13. Dispensandi super defectu aetatis unius anni ob operariorum penuriam, ut promoveri possint ad Sacerdotium, si alias idonei fuerint.

14. Conficiendi Olea cum quinque saltem Sacerdotibus, non tamen extra diem Coenae Domini, nisi necessitas aliud urgeat.

15. Celebrandi bis in die, si necessitas urgeat, ita tamen, ut in prima Missa non sumpserit ablutionem, per unam horam ante Auroram, et aliam post Meridiem, sine Ministro, sub dio et sub terra, in loco tamen decenti, etiamsi Altare sit fractum, vel sine Reliquiis Sanctorum, et praesentibus Haereticis, Schismaticis , Infidelibus, et excommunicatis, et aliter celebrari non possit. Caveat vero, ne praedicta facultate, seu dispensatione celebrandi bis in die aliter, quam ex gravissimis causis, et rarissime utatur, in quo graviter ipsius conscientia oneratur. Quod si hanc eamdem facultatem alteri Sacerdoti juxta potestatem inferius apponendam communicare, aut causas ea utendi alicui, qui a Sancta Sede hanc facultatem obtinuerit, approbare visum fuerit, serio ipsius conscientiae injungitur, ut paucis dumtaxat, iisque maturioris prudentiae, ac zeli, et qui absolute necessarii sint, nec pro quolibet loco, sed ubi gravis necessitas tulerit, et ad breve tempus eamdem communicet, aut respective causas approbet.

16. Deferendi Sanctissimum Sacramentum occulte ad Infirmos, sine lumine, illudque sine eodem retinendi pro iisdem Infirmis, in loco tamen decenti, si ab Haereticis, aut infidelibus sit periculum sacrilegii.

17. Induendi vestibus saecularibus, si aliter vel transire ad loca eorum curae commissa, vel in iis permanere non poterunt.

18. Recitandi Rosarium, vel alias preces, si Breviarium secum deferre non poterunt, vel Divinum Officium ob aliquod legitimum impedimentum recitare non valeant.

19. Dispensandi, quando expedire videbitur, super esu carnium, ovorum, et lacticiniorum tempore Jejuniorum, et praesertim Quadragesimae.

20. Communicandi has facultates in totum, vel in parte, prout opus esse secundum ejus conscientiam judicaverit, Sacerdotibus idoneis in conversione Animarum laborantibus, et praesertim tempore sui obitus; ut Sede vacante sint, qui possint supplere, donec Sedes Apostolica certior facta, quod quam primum fieri debebit per Delegatos, aut per unum ex iis, alio modo provideat.

21. Et praedictae facultates gratis, et sine ulla mercede exerceantur, et pro tempore ad beneplacitum S. Congregationis de Propaganda Fide tantum concessae intelligantur.

22. Utendi iisdem facultatibus in locis tantum Dioecesis N. Ex Audientia Sanctissimi habita die .. mensis ... anni ...

Walter Fontes iuris ecclesiastici.

33

Sanctissimus Dominus Noster N. Div. Prov. PP... referente me infrascripto Sac. Congregationis de Propaganda Fide Secretario R. P. D. N. N. Electo Episcopo N. supradictas facultates ad beneplacitum Sacrae Congregationis benigne concessit pro locis tantum dictae Dioecesis Dominio Austriaco subjectis, et dummodo tamen iis nullo modo utatur extra fines memoratae Dioecesis.

Datum Romae ex Aedibus dictae Sacr. Congregationis die et anno quibus supra. Gratis sine ulla omnino solutione

quocunque titulo.

(L. S.) N. N. Secretariug.

C) Res iudiciaria.

LXXXII. Benedicti XIV. constitutio die 26. Augusti

1741 data de electione iudicum synodalium. Venerabilibus Fratribus, Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis

et Episcopis Benedictus Papa XIV. Venerabiles Fratres, salutem et apostolicam benedictionem.

Quamvis Paternae vigilantiae, qua de justitia unicuique integre, sapienterque administranda solliciti esse debemus, jamdiu innotuerit, quod Causae extra nostram Romanam Curiam, pro Litigantium commodo, ad partes (ut ajunt) committi solitae, jis quandoque decidendae , ac sine debito terminandae delegentur, qui tum congrua Juris peritia, tum quoque probitatis, spectataeque Fidei praesidio destituuntur: Acerbiori nihilominus doloris sensu perculsi fuimus, postquam hujusmodi abusum, rumore publico evulgatum, multorum querelis ad Apostolicam Sedem delatis, eorumque literis ad Nos crebro datis apertius sensimus confirmari. Rationes praeterea, et peculiares Causae dicti abusus cum Nobis plures in eisdem literis obtenderentur, eas potissimum referri perspeximus eximio Protonotariorum non Participantium numero, quibus, utpote in Dignitate Ecclesiastica constitutis, in more positum est dictas Causas delegari, licet tempore quo ad hujusmodi Dignitatis, et Officii gradum provehuntur, nulla meritorum, et qualitatum fiat diligens inquisitio, nec sedulo examinetur , an polleant requisitis ad Jus dicendum, et Justitiae habenas moderandas necessariis.

g. 1. Quam graves curas id animo nostro ingesserit, quamve intimo moerore affecti simus, ubi aliorum res, et negotia, ob Judicum ignorantiam, et malitiam, periclitari, et in discrimen adduci rescivimus; intelliget plane cui perspectus erit ille, quo semper incensi sumus, Justitiae administrandae zelus. Sed cum silere diutius, pro commissa Nobis Populorum salute , Paterna Charitas non pateretur, et ad propulsandam hanc corruptelam, restituendam que judiciorum integritatem, congruis remediis manus admoveremus; novimus non recentes, sed obsoletas esse hujusmodi querelas, atque rem esse non de morbo nunc ingruente, sed jamdudum iuvecto : Remedia ad illum avertendum non esse modo excogitanda, sed antiquitus praestituta : Originem vero non Curiae nostrae Romanae , sed iis adscribi oportere, qui de praxi ejusdem Curiae injuste nimis conqueruntur.

§. 2. Si enim longe praeteriti temporis ratio habeatur, fa; cile quisque conjiciet fel. record. Bonifacio Papae VIII. has querimonias fuisse suggestas, eundemque Pontificem ad implendas Apostolici regiminis partes , sua Decretali Statutum de Rescriptis in 6. consulto praescripsisse, ne a Sede Apostolica, ejusque Legatis Causae imposterum aliis delegarentur, quam Personis in Ecclesiastica Dignitate constitutis, et quibus sive Personatus , sive Canonicatus in aliqua Cathedrali Ecclesia obtigisset: Judicia praeterea non in obscuro, sed in insigni, et populoso Oppido, ac in Urbibus instrui oportere, in quibus Peritorum Judicum copia commode haberi posset. Sacro etiam Concilio Tridentino hanc ipsam imperitorum Judicum querelam propositam fuisse, fas est credere: Postquam etenim sess. 25. de Reformat. cap. 10. praemissum fuit, a Sede Apostolica Judicibus non undequaque idoneis Causas in partibus delegari, et id fieri tum ob malitiosam petentium suggestionem, tum quoque ob locorum longinquitatem, a quibus notitia Personarum, quibus Causae mandentur, haberi non potest: Statuit eadem San, cta Synodus, in singulis Conciliis Provincialibus, aut Dioecesanis aliquot personas, quae qualitates habeant juxta Constitutionem Bonifacii VIII., et alioquin ad id aptas designari, quibus imposterum Causae committerentur; Et si aliquem interim ex designatis mori contingeret, substitueret Ordinarius Loci cum consilio Capituli alium in ejus locum, usque ad futuram Provincialem, aut Dioecesanam Synodum : Ita ut haberet quaevis Dioecesis quatuor saltem, aut etiam plures probatas, et qualificatas Personas, quibus hujusmodi Causae committerentur; Alioquin post designationem factam, quam statim Episcopi ad Summum Romanum Pontificem transmitterent, delegationes quaecumque aliorum Judicum, aliis, quam his factae, subreptitiae censerentur.

§. 3. Cum vero Concilia Provincialia quolibet Triennio, Dioecesana anno quolibet ex praescripto Tridentini cogenda, ob varia, quae obversantur impedimenta, longius protrahantur, nec Episcopis subsit quandoque certa spes, quod iis propere sublatis, dicta Concilia haberi possint, atque in illis designari novi Judices Synodales, in locum illorum, qui defecerunt : Saepe idcirco Congregatio Concilii Tridentini Interpres a Locorum Ordinariis requisita, consultissime respondit, subrogandorum Judicum electionem ab Episcopis esse faciendam cum Consilio Capituli.

§. 4. Providae igitur , et vetustae hujusmodi leges palam evincunt, antiqua esse vulnera in hac parte disciplinae illata, illaque modo recrudescere, non quia congrua desit medela, sed quia negligitur ad praescriptum Canonicarum Sanctionum Judicum Synodalium designatio, quorum notitia si Romano pro tempore Pontifici exhibita fuisset, eisdem tantummodo Judicibus facta fuisset Causarum delegatio, semota quavis querelarum occasione.

$. 5. Dum minoribus in hac Curia muneribus, atque illo praesertim Secretarii Congregationis Concilii fungeremur, nihil Nobis fuit antiquius, quam Episcopis , aliisque Ecclesiarum Praelatis hosce sensus ingerere, eosque pro viribus ad has Ecclesiasticas leges custodiendas sedulo commonere : Nunc vero imperscrutabilis Consilii altitudine ad Supremum Apostolatus fastigium licet immerentes evocati, Pastoralis officii exigit ratio, ut nostris hisce literis certa vobis imposterum methodus praescribatur, ad quamcumque dubiorum, et querelarum occasionem avertendam. Volumus itaque, et mandamus, quod in iis Dioecesibus, in quibus vigiles Ecclesiarum Antistites ad tramites Tridentinae Synodi Judices elegerunt in Conciliis sive Provincialibus, sive Dioecesanis, electorum Nomina quamprimum Nobis renuncient; et si forte unum, vel plures illorum mori contingat, antequam denuo eadem Concilia cogantur, decedentibus subrogentur novi Judices, eligendi ab Episcopo cum Consilio Capituli, qui Nomina subrogatorum in dicto munere, usque ad diem Synodi duraturo, Nobis itidem significent. Ubi vero Concilia

« PoprzedniaDalej »