Obrazy na stronie
PDF
ePub

cutioni demandari facere contra intrusos, et intrudendos per literas apostolicas desuper conficiendas, et non alias.

Item, quod possit signare supplicationes manibus duorum referendariorum signatas, de beneficiis ecclesiasticis saecularibus, et regularibus dispositioni apostolicae generaliter non reservatis, quorum cujuslibet valor centum florenorum auri de Camera, vel totidem librarum Turonen. parvorum, seu totidem in alia moneta secundum communem aestimationem valorem annuum non excedet.

Item, quod possit signare supplicationes, etiam duorum referendariorum manibus signatas, de novis provisionibus, si neutri, et subrogationibus pro collitigantibus , in quibus non detur clausula generalem reservationem importans.

Item , quod possit ad ordines suscipiendos arctatis prorogare terminos , de dictis suscipiendis ordinibus, usque ad proxima tunc a jure statuta tempora , in quibus sic arctati successive ad ipsos ordines promoveantur.

Placet, publicentur, et describantur L. §. 73. Lectae, et publicatae fuerunt supradictae regulae, ordinationes , et constitutiones in Cancellaria apostolica ab uno ex RR. PP. DD. Majoris praesidentiae abbreviatoribus anno Incarnationis Dominicae millesimo septingentesimo sexagesimo nono, die vero IX. mensis Junii Pontificatus praelibati Sanctissimi Domini Nostri Clementis XIV. Anno Primo.

Thomas Antognettus Procustos. LXXX. Specimen formula e facultatum quin

quennalium pro foro conscientia e. N. N. (Pl. Tit.) SS. D. Papae et Sedis Apostolicae Major

Poenitentiarius. Vobis Ven. in Christo Patri N. N. Moderno Episcopo Ecclesiae N. infrascriptas communicamus facultates, quibus pro Foro Conscientiae per Vos, sive per Vestrum Vicarium in Spiritualibus Generalem, dummodo in Sacro Presbyteratus Ordine sit constitutus, etiam extra Sacramentalem Confessionem pro Grege Vobis commisso, et infra fines Vestrae Dioecesis tantum, atque de speciali, in unoquoque casu exprimenda, Sedis Apostolicae auctoritate Vobis delegata, uti valeatis : easque Canonico Poenitentiario, nec non Vicariis Foraneis pro Foro pariter Conscientiae, sed in actu Sacramentalis Confessionis dumtaxat, etiam habitualiter, si Vobis placuerit: aliis vero Confessariis, cum ad Vos sive ad praedictum Vicarium Generalem in casibus particularibus Poenitentium recursum habuerint, pro exposito casu impartiri possitis, nisi ob peculiares causas aliquibus Confessariis a Vobis specialiter subdelegandis, per tempus arbitrio Vestro statuendum, illas communicari judicabitis.

I. Absolvendi ab Excommunicatione ob manus violentas injectas in Clericos, aut Presbyteros, vel in Regulares, dummodo non fuerit sequuta mors, vel mutilatio, seu lethale vulnus, aut ossium fractio; et dummodo Casus ad Forum externum deducti non fuerint; injunctis injungendis, et praesertim, ut parti laesae competenter satisfiat.

II. Absolvendi quoscunque Poenitentes sive Viros, sive Mulieres (exceptis Haereticis publicis, sive publice Dogmaticantibus) a quibusvis Sententiis, Censuris, et Poenis Ecclesiasticis incursis ob Haereses tam nemine audiente, vel advertente, quam coram aliis externatas, ob Infidelitatem, et Catholicae Fidei abjurationem private admissas, Sortilegia, ac Maleficia etiam cum sociis patrata, nec non ob Daemonis invocationem cum pacto donandi Animam, eique praestitam Idololatriam, ac Superstitiones exercitas, ac demum ob quaecunque insinuata falsa Dogmata; postquam tamen Poenitens Complices, si quos habeat, prout de jure, denunciaverit; et quatenus ob justas causas nequeat ante absolutionem denunciare, facta a Poenitente seria promissione denunciationem peragendi cum primum, et meliori modo, quo fieri poterit ; et postquam in singulis Casibus coram Absolvente haereses secrete abjuraverit; et pactum cum maledicto Daemone initum expresse revocaverit, tradita eidem Absolventi singrapha forsan exarata, aliisque mediis superstitiosis, ad omnia comburenda seu destruenda: Injuncta pro modo excessuum gravi Poenitentia salutari cum frequentia Sacramentorum, et obligatione se retractandi apud personas, coram quibus haereses manifestavit, et reparandi illa scandala.

III. Absolvendi a Censuris ob retentionem, et lectionem Librorum prohibitorum incursis, postquam tamen Poenitens Libros prohibitos, quos in sua potestate retineat, prout de jure consignaverit, seu consignare fecerit, cum congrua salutari Poenitentia.

IV. Absolvendi a Censuris incursis ob violationem Clausurae Regularium utriusque sexus, dummodo non fuerit cum intentione ad malum finem, etiam effectu non sequuto, et dummodo casus non fuerint ad Forum externum deducti, cum congrua Poenitentia salutari. Et insuper absolvendi Mulieres tantum a Censuris et poenis Ecclesiasticis, ob violationem ad malum finem Clausurae Virorum Religiosorum incursis, dummodo tamen Casus occulti remaneant; injuncta gravi Poenitentia salutari cum prohibitione accedendi ad Ecclesiam et Conventum, seu Coenobium dictorum Religiosorum, durante occasione peccandi.

V. Absolvendi a Censuris contra Duellantes inflictis, in Casibus dumtaxat ad Forum externum non deductis: injuncta gravi Poenitentia salutari, et aliis injunctis, quae fuerint de jure injungenda.

VI. Absolvendi a casu Sedi Apostolicae reservato ob accepta munera a Regularibus utriusque sexus; injuncta Poenitenti, quando agitur de muneribus infra valorem decem scutorum, aliqua elemosyna Absolventis judicio taxanda, et caute eroganda, cum primum poterit, in beneficium Religionis, cui facienda esset restitutio ; dummodo tamen non constet, quod illa fuerint de Bonis propriis Religionis; quatenus vero accepta munera vel fuerint ultra valorem scutorum decem, vel constet fuisse de Bonis propriis Religionis, facta prius restitutione, quam si de praesenti adimplere nequeat, praestita in manibus Absolventis obligatione restituendi intra terminum ejus arbitrio praefiniendum, alias sub reincidentia.

VII. Absolvendi Religiosos cujuscunque ordinis (etiam Moniales, per Confessarios tamen pro ipsis a Vobis approbatos, vel specialiter deputandos) non solum a praemissis, sed etiam a Casibus et Censuris in sua Religione reservatis.

VIII. Dispensandi ad petendum Debitum Conjugale cum Transgressore Voti Castitatis, qui Matrimonium cum dicto Voto contraxerit, hujusmodi poenitentem monendo, ipsum ad idem Votum servandum teneri, tam extra licitum Matrimonii usum, quam si Marito seu Uxori respective supervixerit.

IX. Dispensandi cum Incestuoso, sive Incestuosa, ad petendum debitum conjugale, cujus jus amisit ex superveniente occulta affinitate per copulam carnalem habitam cum Consanguinea, vel Consanguineo, sive in primo, sive in primo et secundo, sive et secundo gradu suae Uxoris, seu respective Mariti; remota occasione peccandi et injuncta gravi poenitentia salutari, et Confessione Sacramentali quolibet mense, per tempus arbitrio Dispensantis statuendum.

X. Dispensandi super occulto Impedimento Primi, nec non Primi et Secundi, ac Secundi tantum gradus affinitatis ex illicita carnali copula provenientis, quando agatur de Matrimonio cum dicto Impedimento jam contracto: Et quatenus agatur de copula cum suae putatae Uxoris Matre, dummodo illa secuta fuerit post ejusdem putatae Uxoris nativitatem, et non aliter: monito Poenitente de necessaria secreta renovatione Consensus cum sua putata Uxore, aut suo putato Marito, certiorato, seu certiorata de nullitate prioris consensus, sed ita caute, ut ipsius Poenitentis delictum nusquam detegatur; remota oceasione peccandi, ac injuncta gravi poenitentia salutari, et Confessione Sacramentali semel in mense per tempus Dispensantis arbitrio statuendum.

Item. Dispensandi super dicto occulto Impedimento, seu Impedimentis affinitatis ex Copula illicita etiam in Matrimoniis contrahendis , quando tamen omnia parata sint ad nuptias, nec Matrimonium absque periculo gravis Scandali differri possit, usque dum ab Apostolica Sede obtineri possit Dispensatio; Remota semper occasione peccandi, et firma manente conditione, quod copula habita cum Matre Mulieris hujus nativitatem non antecedat ; Injuncta in quolibet casu poenitentia salutari.

XI. Dispensandi super occulto Criminis Impedimento, dummodo sit absque ulla machinatione, et agatur de Matrimonio jam contracto : monitis putatis Conjugibus de necessaria Consensus secreta renovatione, ac injuncta gravi poenitentia salutari, et Confessione Sacramentali semel quolibet mense per tempus Dispensantis pariter arbitrio statuendum.

XII. Dispensandi super Impedimento Tertii, seu Tertii et Quarti, vel Quarti simplicis Gradus, sive Graduum Consanguinitatis, vel affinitatis, super quo seu quibus obtenta fuerit Dispensatio a Dataria Apostolica, et in Litteris hujusmodi Dispensationis reticita fuerit incestuosa copula, quae tamen occulta remaneat. Ac etiam Dispensandi, seu revalidandi Litteras Apostolicas ejusmodi irritas, ac nullas redditas ex Incestu, sive post petitam Dispensationem, sive post illius expeditionem, et ante respectivam executionem patrato, ac iterato usque ad eandem executionem, in casibus semper occultis, sive agatur de Matrimonio contrahendo, sive jam contracto : monitis in Matrimonio contracto putatis Conjugibus de necessaria mutui Consensus secreta renovatione; Injuncta in singulis casibus congrua Poenitentia salutari.

XIII. Absolvendi tandem a Censuris incursis eos, qui Sectae Moslonicae, Carbonariae aliisque similibus nomen dederunt, vel favorem praestiterunt, postquam tamen a respectiva Secta omnino se separaverint, eamque in manibus Absolventis abjuraverint, libros, manuscripta, ac signa Sectam respicientia , si quae retineant, Absolventi tradiderint ad Ordinarium caute transmittenda, ac verae poenitentiae signa exhibuerint, et postquam Sectae Socios ac Magistros prout de jure denunciaverint, et quoad Carbonarios denunciaverint eos, de quibus in §. Praecipimus Bullae Ecclesiam a Jesu Christo a fel. re. Pii PP. VII. editae, et a Leone PP. XII. confirmatae: injuncta singulis pro modo culparum gravi poenitentia salutari cum frequentia Sacramentalis Confessionis, aliisque injunctis de jure injungendis.

Volumus ut supradictis facultatibus uti valeatis ad Quinquennium. Datum Romae in Aedibus Nostris die ...

(L. S.) N. Card. N.... M. P. Gratis ubique.

LXXXI. Specimen formula e facultatum quin

quennalium pro foro externo. Facultates concessae a SS. D. N. R. D. N. N. Electo

Episcopo N. 1. Absolvendi ab Haeresi et apostasia a fide et a schismate quoscunque etiam Ecclesiasticos, tam saeculares, quam regulares, non tamen eos, qui ex locis fuerint, ubi Sanctum Officium exercetur, nisi in locis Missionum, in quibus impune grassantur haereses, deliquerunt : nec illos, qui judicialiter abjuraverint, nisi isti nati sint ubi impune grassantur haereses, et post judicialem abjurationem illuc reversi in haeresin fuerint relapsi, et hos in foro conscientiae tantum.

2. Tenendi et legendi libros prohibitos Haereticorum, ad effectum eos impugnandi, et alios quomodolibet prohibitos, praeter Opera Caroli Molinei, Nicolai Macchiavelli, Historiam Civilem Regni Neapolis Petri Giannone, Poema inscriptum la Puçelle d'Orleans, et librum cui titulus De l’Esprit, Istruzioni Intorno la Santa Sede tradotta de Francese 1765., Oeuvres Philosophiques de Monsieur de la Mettrie, Les Colimaçons, Abregé de l'Histoire Ecclésiastique sub mentito nomine de Fleury, Riflessioni di un Italiano sopra la Chiesa in generale, Sistême de la nature, il vero Dispotismo Londra 1770, la raison par Alphabet, Joannis Laurentii Isembiel novum Tentamen in Pro

« PoprzedniaDalej »