Obrazy na stronie
PDF
ePub

monasterio, vel alio regulari loco dependente, provideri, et appareat ex petitione hujusmodi, quod alterius monasterii, vel loci religiosus sit, licet ibi translatio non petatur, nihilominus illa veniat.

§. 61. Item, quod in literis super beneficiis per constitutionem Execrabilis, vacantibus ponatur clausula, Si est ita, similiter de quibuscumque narratis informationem facti requirentibus.

§. 62. Item petenti sibi provideri de vacaturo, dentur literae de vacanti, prout expedierint impetranti.

§. 63. Item revocavit quascumque decimarum, necnon subsidiorum, vigesimae, et aliorum onerum impositiones ex quavis causa emanatas (non tamen decimarum, subsidiorum, et onerum impositorum ex quavis causa, et occasione expeditionis contra turchas, et orthodoxae fidei hostes) et quascumque facultates super decimarum, vigesimae, et onerum hujusmodi exactione, quibusvis fructuum, et proventuum Camerae apostolicae debitorum collectoribus, et Apostolicae Sedis nunciis ab eisdem praedecessoribus concessas. Suspendit quoque, ad Suae Sanctitatis, et Sedis apostolicae beneplacitum, quascumque plenarias indulgentias ab eisdem praedecessoribus ex quavis causa etiam expeditionis hujusmodi, si quae per nuncios, vel quaestores deferebantur concessas, necnon deputandi, et eligendi confessores, qui plenarie absolvant, et alia faciant ad earumdem indulgentiarum suspensarum effectum, reliquasque facultates, ipsas indulgentias quomodolibet concernentes, praeterquam quoad ea, in quibus indulgentiae, et facultates in aliqua sui parte sint sortitae effectum. Ita ut illis, qui implentes injuncta eis in literis Indulgentiarum hujusmodi jam consequuti sunt facultatem eligendi confessores, qui absolvant eos plenarie in mortis articulo, per hujusmodi suspensionem non praejudicetur, quin facultate ipsa uti possint in futurum: Decrevit quoque irritum, et inane quicquid facultatum revocatarum earundem praetextu, inposterum contigerit attentari.

§. 64. Item revocavit, cassavit, et annullavit, ac irritas declaravit quascumque facultates percipiendi pretium officiorum romanae curiae pro tempore vacantium in toto, vel in parte, et quasvis concessiones, et collationes, aliasque dispositiones per fel. recor. Clementem XIII aliosque praedecessores de dictis officiis etiam ex die collationum, concessionum, et dispositionum earundem in antea vacaturis, in favorem quarumcumque personarum, ecclesiar. monasteriorum, piorum locorum collegiorum,

seu eorum mensarum, etiam perpetuo, etiam in vim contractus, et ex titulo oneroso, et sub quavis alia verborum forma, quam et praemissorum tenore pro expressa haberi voluit, concessas, et factas, quoad officia, quae post dictorum praedecessorum funus vacarunt, et in posterum quomodolibet vacabunt. Item revocavit quoque, cassavit, et annullavit, ac irritas declaravit quascumque infeudationes, investituras, gratias, concessiones quoquomodo etiam in emphyteusim, ad tempus, seu in perpetuum etiam motu proprio, et de plenitudine potestatis, ac cum quibusvis derogatoriarum derogatoriis (extra tamen consistorium, et sine S. R. E. cardinalium consilio, et consensu) a die constitutionis fel. cord. Pii PP. V. praedecessoris sui super prohibitione alienandi, et infeudandi civitates, et loca S. R. E. sub datum Romae apud Sanctum Petrum anno Incarnationis Dominicae millesimo quingentesimo sexagesimo sexto, quarto kalend. aprilis pontificatus sui anno secundo, usque in praesentem diem, per quoscumque Romanos Pontifices suos praedecessores, aut mandato, vel auctoritate eorum, quomodocumque, et qualitercumque, et quovis colore factas, et concessas de civitatibus, et locis S. R. E., et sanctae Sedi apostolicae, et tam mediate, quam immediate subjectis, tunc videlicet de tempore dictarum infeudationum, investiturarum, gratiarum, et concessionum nondum devolutis, necnon quascumque prorogationes, et extensiones quarumcumque infeudationum, investiturarum, gratiarum, et concessionum de dictis civitatibus, terris, oppidis, castris, arcibus, et locis, tunc videlicet de tempore dictarum prorogationum, et extensionum nondum finitarum, quibusvis personis, cujuscumque gradus, status, conditionis, et praeminentiae, etiamsi imperiali, regali, ducali, aut alia quavis praefulgeant dignitate, etiam in vim contractus, et ex quocumque titulo etiam oneroso, et per quascumque tam sub plumbo, quam in forma Brevis sub annulo piscatoris, aut etiam alias quomodocumque, et qualitercumque expeditas literas, ac sub quavis verborum forma, quam et praemissorum omnium tenore, Sanctitas Sua pro expressis haberi voluit latissime extendendos.

§. 65. Item, cum nonnulli in impetrationibus beneficiorum ecclesiasticorum pro tempore vacantium, et certo modo vacaturorum, asserendo illorum fructus etc. certum per eos expressum annuum valorem non excedere, nonnunquam obtineant a Sanctitate Sua, ut hujusmodi valorem annuum augere possint, ut verius possit in confectione literarum, super hujusmodi im

petrationibus summa, aut valor annuus exprimi, aliter desuper non specificato, ne de veritate hujusmodi concessionis in posterum haesitari contingat, declaravit praetextu concessionis hujusmodi, valorem ipsum usque ad tertiam partem valoris expressi, et in prima, quae desuper fiet literarum expeditione dumtaxat augeri posse, et eas quas literis jam expeditis cum expressione valoris specificati, aut non integro augumento praedicto, denuo desuper expediri contigerit literas, cum aliquo augumento valoris hujusmodi, nullius esse roboris, vel momenti, etiamsi motu proprio beneficiales gratiae, et dispositiones quaecumque a Sanctitate Sua emanaverint.

§. 66. Item, ne personis, pro quibus literae Suae Sanctitatis emanabunt, ob generalem absolutionem a censuris ecclesiasticis quibus ligati forent, ad eorum effectum indifferenter concedi, et in literis apostolicis apponi solita, praestetur occasio censuras ipsas vilipendendi, et insordescendi in illis: statuit, et ordinavit hujusmodi absolutionem, et clausulam in literis, quas in futurum cum illa concedi continget, non suffragari non parentibus rei judicatae, incendiariis, violatoribus ecclesiarum, falsificatoribus, et falsificari procurantibus litteras, et supplicationes apostolicas, et illis utentibus, receptatoribus, et fautoribus eorum, ac res vetitas ad infideles deferentibus, violatoribus ecclesiasticae libertatis, via facti ausu temerario apostolicis mandatis non obtemperantibus, et nuncios, vel exequutores apostolicae Sedis, et ejus officialium, ejus commissa exequentes, impedientibus, qui propter praemissa, vel aliquod eorum excommunicati a jure, vel ab homine per quatuor menses scienter excommunicationis sententiam hujusmodi sustinuerint. Et generaliter quibuscumque aliis, qui censuris aliquibus etiam alias, quam, ut pracfertur, quomodolibet ligati in illis per annum continuum insorduerint.

§. 67. Item idem D. N. exactionibus, quas Sanctitas Sua non sine displicentia plerumque fieri intellexit per officiales romanae curiae, qui constitutis sibi emolumentis pro exercitio officiorum, quae obtinent, non contenti, ultra a prosequentibus negociorum quorumdam expeditionem in eadem curia exigere non verentur, obviare volens; districte praecipiendo inhibuit omnibus, et singulis quaevis officia in eadem curia obtinentibus, ne de caetero quidquam praetextu officiorum, quae obtinent, quovis colore, etiam celerioris expeditionis, ultra emolumenta hujusmodi exigere, seu ad hunc effectum expeditionem eorum,

quae eis incumbunt, malitiose differre, sub excommunicationis, et praeter illam suspensionis a perceptione emolumentorum hujusmodi pro prima ad semestre, et pro secunda ad annum, et pro tertia vicibus, quibus sic excederent, privationis officiorum per eos obtentorum, in quibus sic excesserint, poenis. Ac voluit, quod Sanctae Romanae Ecclesiae Vicecancellarius, et Camerarius, excedentes ipsos respective, prout eis subsunt, per subtractionem emolumentorum eorumdem, ac alias, ut praefertur, compellant ab hujusmodi illicitis exactionibus abstinere, ac contra eos per praedictas poenas, et alias, prout melius expedire viderint, procedant.

§. 68. Item Sanctissimus D. N. provide considerans consuevisse quandoque Romanos Pontifices praedecessores suos beneficia, quae vacante Sede apostolica vacare contigerant, dispositioni suae reservare, intendens de beneficiis hujusmodi, tam conclavistis, quam pauperibus clericis, et aliis benemeritis personis providere, omnia, et singula beneficia per regulas Cancellariae apostolicae, aut quaslibet alias apostolicas constitutiones temporales, Romani Pontificis pro tempore existentis dispositioni quomodolibet, et ex quavis causa reservari solita, quae a die obitus fel. record. Clementis XIII. praedecessoris sui, usque ad diem decimam nonam Maji proxime praeteriti vacaverunt, et de quibus per quoscumque Ordinarios collatores, tunc dispositum non fuerat, seu minus valide dispositum fuerat, suae provisioni, ac dispositioni reservavit. Decernens irritum etc.

§. 69. Item, quia ad importunam nonnullorum suggestionem, quandoque contigit praedecessores suos Romanos Pontifices pro tempore existentes, sub contractorum debitorum, vel diversis aliis praetextibus concessisse, et indulsisse beneficiatis, ut fructus suorum beneficiorum, aut partem eorum anticipatis solutionibus ad tempus elocare, vel erga creditores, aut quascumque alias personas obligare, vel hypothecare, in solutum dare, aut alias quomodolibet de eis disponere liceret, ad tempus minime restrictum ad vitam supplicantium cum gravi successorum praejudicio, et ecclesiarum detrimento: ideo indemnitati ecclesiarum, et successorum in beneficiis hujusmodi salubriter consulere volens; revocavit, cassavit, et annullavit omnia, et singula indulta, et facultates in ea parte, qua nondum vere, et realiter suum sortita sunt effectum, per quoscumque Romanos Pontifices praedecessores suos hactenus ad favorem quarumcumque personarum concessas, quibus eis, vel eorum sin

gulis ullo modo, et ex quavis causa, vel praetextu permittitur fructus certos, vel incertos, jura, obventiones, et emolumenta quaecumque quorumlibet beneficiorum per eos obtentorum anticipatis solutionibus, ultra unicum annum elocare, arrendere, ad firmam, vel responsionem concedere, vel eos ad favorem quarumcumque personarum quomodolibet obligare, vel hypothecare, in solutum dare, aut de eis quomodolibet, et ex quavis causa disponere pro tempore, ad vitam beneficiatorum, et tempus quo beneficia hujusmodi obtinuerint, minime restricto, et coarctato illorum tenore etc. Decernens irritum etc.

§. 70. Item, cum S. R. E. cardinales SS. D. N. assistant, ac propterea debeant specialibus praerogativis, et privilegiis gaudere, idem D. N. statuit, ordinavit, decrevit, et declaravit, quod in quibuscumque constitutionibus, et regulis per Sanctitatem Suam edendis non comprehendantur, neque comprehensi censeantur ipsi cardinales, nisi illae eorumdem cardinalium favorem concernant, vel constitutiones edendae de eorumdem cardinalium, vel majoris partis eorum consilio editae fuerint, seu in eisdem regulis, et constitutionibus facta fuerit ipsorum cardinalium expressa mentio.

§. 71. Item Sanctitas Sua statuit, et declaravit, quod praemissis, et quibusvis aliis regulis Cancellariae suo tempore edendis, et publicandis, numquam censeatur derogatum in quibuscumque constitutionibus, literis, brevibus, indultis, et aliis ordinationibus apostolicis, etiam motu proprio, et ex certa scientia emanatis, per quaecumque verba, et decreta derogatoria, irritantia, universalia, et amplissima, et clausulas quantumvis efficacissimas, etiam derogatoriarum derogatorias, atque specialis, et individuae expressionis vim habentes, et habentia, nisi facta fuerit de illis expressa mentio, et non aliter, nec alio modo.

§. 72. De potestate Rev. D. Vicecancellarii et Cancellariam Regentis. Primo, quod possit committere absolutionem illorum, qui ignoranter in supplicationibus, vel in literis apostolicis aliquid scriberent, corrigerent, vel delerent.

Item, quod possit corrigere nomina, et cognomina personarum, non tamen eorum, quibus gratiae, et concessiones fiunt, ac beneficiorum, dum tamen de corpore constet.

Item, quod possit omnes causas beneficiales, etiam non devolutas, committere in curia, cum potestate citandi ad partes.

Item, quod processus apostolica auctoritate decretos aggravare possit cum invocatione brachii saecularis, et sententias exe

« PoprzedniaDalej »