Obrazy na stronie
PDF
ePub

seu praesentatione, et institutione illorum, ad quos beneficiorum hujusmodi collatio, provisio, electio, et praesentatio, seu quaevis alia dispositio pertinet, per triennium pacifice possederit, (dummodo in beneficiis hujusmodi, si dispositioni apostolicae ex reservatione generali in corpore juris clausa reservata fuerint, se non intruserit) super eisdem beneficiis taliter possessis molestari nequeat, nec non impetrationes quaslibet de beneficiis ipsis sic possessis factas, irritas, et inanes censeri debere decrevit, antiquas lites super illis motas penitus extinguendo.

§. 37. Item idem D. N., ut finis litibus celerius imponatur, et litigantium parcatur sumptibus, et expensis, suorum praedecessorum constitutionibus, et statutis inhaerendo, statuit, et ordinavit, quod in causis pendentibus, et quas in posterum contigerit agitari, nulli ante diffinitivam sententiam liceat appellare, nec appellatio, si fuerit emissa, debeat admitti, nisi ab interlocutoria, quae vim habeat diffinitivae, vel a gravamine minime concernente negocium principale, quod non possit per appellationem a diffinitiva sententia reparari. Nullaeque causae appellationum committantur, nisi in commissione exprimatur, quod interlocutoria vim diffinitivae habeat, vel gravamen sit tale, quod in appellatione a diffinitiva non valeat reparari. Alioquin appellationes, et commissiones in posterum, et quidquid inde sequutum fuerit, nullius sint roboris, vel momenti: commissionibus appellationum jam judicibus praesentatis, et exhibitis in suo robore permansuris, in quibus latis super eisdem sententiis, secundo, vel ulterius ab eis non liceat appellare. Appellantes vero, et appellationes etiam ab interlocutoriis, et gravaminibus hujusmodi, suo, vel alterius nomine prosequentes, si succubuerint, ultra expensas, et damna, ad quae reficienda de jure condemnatus compellitur, viginti florenorum auri poena mulctentur.

§. 38. Item statuit, et ordinavit, quod in commissionibus de justitia, seu mandatis etiam consistorialibus, per eum, seu de ejus mandato, vel auctoritate in causis, in quibus conclusum existat, in posterum concedendis, etiamsi in eis de conclusione hujusmodi implicite, vel explicite mentio facta fuerit, nihil censeatur esse concessum, nisi per concessionem hujusmodi commissionis, eidem conclusioni, ac praesenti regulae derogetur expresse.

§. 39. Item voluit, et ordinavit, quod si aliqui religiosi petunt aliquod beneficium ad nutum amovibile, cum clausula,

Walter Fontes iuris ecclesiastici.

32

quod exinde pro solo nutu abbatis, vel superioris amoveri non possint, literae quoad ipsam clausulam nullatenus expediantur, nisi idem D. N. ponat in signatura, quod non possit amoveri, vel ad partem clausulam ipsam concedat.

§. 40. Item si committatur alicui beneficii resignationis receptio ponatur clausula: Attente quoque provideas etc.; Et si ex causa permutationis resignationes fiant, ponatur clausula : Quod neuter permutantium jus acquirat, nisi quilibet ipsorum jus habuerit in beneficio per ipsum resignato.

§. 41. Voluit, quod si petatur suppleri defectus in genere, nullatenus literae desuper concedantur, nisi in petitione desuper hujusmodi defectus exprimantur, vel per Fiat, ut petitur, supplicatio signata fuerit.

§. 42. Item voluit, quod super quovis beneficio ecclesiastico de jurepatronatus laicorum non expediantur literae, nisi ponatur expresse, quod tale beneficium tanto tempore vacavit, quod ejus collatio ad Sedem apostolicam legitime est devoluta, vel quia tempus patronis laicis ad praesentandum a jure praefixum lapsum existat, aut ad id patronorum ipsorum accedat assensus. Et si per ipsum juripatronatus hujusmodi derogari contigerit, jurispatronatus hujusmodi mentio, dispositive, ac specifice, et determinate, non autem conditionaliter fiat, si illud ad aliquem regem, ducem, marchionem, vel alium principem pertineat. Et si de hoc in literis provisionis, vel mandato de providendo de dicto beneficio similis mentio facta non fuerit, non censeatur quomodolibet derogatum.

§. 43. Item voluit, quod nulli saeculari de regulari, nec religioso de saeculari beneficiis commenda detur, nisi in signatura, vel per clausulam ad partem super petitione commendae hujusmodi, de commenda ipsa mentio fiat.

§. 44. Item voluit, statuit, et ordinavit, quod super quibuscumque reformationibus signatis super impetrationibus quorumcumque beneficiorum vacantium, vel certo modo vacaturorum, in quibus petitur, quod literae super prima data expediri possint, si ex hujusmodi expeditione sub tali data cuiquam videatur posse fieri praejudicium, literae hujusmodi sub ipsa prima data nullatenus expediantur, nisi reformationes hujusmodi per Fiat sub prima data signatae fuerint.

§. 45. Item voluit, et ordinavit, quod super resignatione cujuscumque beneficii ecclesiastici, seu cessione juris in eo, quam in manibus suis, vel in cancellaria apostolica fieri contigerit, apo

stolicae literae nullatenus expediantur, nisi resignans, vel cedens, si praesens in romana curia fuerit, personaliter, alioquin per procuratorem suum ad hoc ab eo specialiter constitutum, expeditioni hujusmodi in eadem cancellaria expresse consenserit, et juraverit, ut moris est. Et si ipsum resignantem, seu cedentem pluries super uno, et eodem beneficio in favorem diversarum personarum successive consentire contigerit, voluit Sanctitas Sua, quod primus consensus tenere debeat, et alii posteriores consensus, ac literae eorum praetextu, etiam sub priori data expeditae pro tempore nullius sint roboris, vel momenti, nec literae reservationis, vel assignationis, etiam Motu proprio, cujusvis pensionis annuae super alicujus beneficii fructibus expediri possint, nisi de consensu illius, qui pensionem persolvere tunc debebit.

§. 46. Item non dentur literae super beneficiis vacaturis per ingressum religionis, nisi professio praecesserit. Datam desuper petitionis.

§. 47. Item voluit, quod si petatur aliquod beneficium vacans per modum in cancellaria apostolica exprimendum, talis impetratio non valeat, nec literae desuper expediantur.

§. 48. Item voluit, statuit, et ordinavit, quod quotiescumque per signaturam suam, vel de ejus mandato factam', super exequendis aliquibus, cum adjectione proprii nominis, vel dignitatis cujusvis, judex datur, literae desuper expediantur cum expressione, quod idem judex executionem faciant per seipsum. §. 49. Voluit, quod in literis dispensationum super aliquo gradu consanguinitatis, vel affinitatis, aut alias prohibito, ponatur clausula: Si mulier rapta non fuerit. Et si scienter, ponatur clausula: addita in quaterno.

§. 50. Voluit, quod in dispensationibus super defectu natalium, quod possint succedere in bonis temporalibus, ponatur clausula : Quod non praejudicetur illis, ad quos successio bonorum ab intestato pertinere debeat.

§. 51. Item, quod per quamcumque signaturam in quavis gratia nullatenus dispensatio veniat, nisi specialiter exprimatur, vel dicta gratia totaliter effectum hujusmodi dispensationis concernat, vel alias nihil conferat, aut operetur.

§. 52. Item cum concessiones super gratiis dispensationum quarumcumque quibusvis per ipsum D. N. concessarum, vel concedendarum per regulas cancellariae apostolicae sint provide limitatae, licet aliquando in petitionibus super hujusmodi con

cessionibus oblatis multa sint petita, ne quis talium concessionum praetextu, id dispensative tenere, aut facere praesumat, ad quod concessiones hujusmodi se non extendant, voluit idem D. N., quod nulla talis dispensatio cuiquam in judicio, vel extra suffragetur, antequam super ea literae apostolicae sit confectae.

§. 53. Item voluit, quod in literis indulgentiarum ponatur, quod si ecclesiae, vel cappellae, aut alias aliqua indulgentia fuerit concessa, de qua inibi specialis mentio facta non sit, hujusmodi literae sint nullae.

§. 54. Item voluit idem D. N., quod literae super indulgentiis non expediantur ad instar, nisi specificentur.

§. 55. Item voluit, quod in gratiis, quas quibusvis personis, de beneficiis, vacantibus, seu certo modo vacaturis fieri contigerit, illorum, et aliorum quorumcumque beneficiorum, quae dictae personae tunc obtinuerint, seu de quibus eis fuerit provisum, vel concessum, aut mandatum provideri, verus annus valor per marchas argenti, aut Sterligorum, vel libras Turonen. parvorum, seu florenos auri, aut ducatos, vel uncias auri, seu aliam monetam secundum communem aestimationem exprimatur, nisi personae praedictae beneficia, quae tunc obtinuerint, aut in quibus, vel ad quae jus eis competit, juxta ipsarum oblationes, aut alias dimittere teneantur, alioquin gratiae praedictae sint nullae: Et idem servetur in gratiis, quas a Sanctitate Sua motu proprio emanare contigerit, quoad beneficia tamen, de quibus per Sanctitatem Suam pro tempore providetur, seu provideri mandatur, aut alias disponitur, ac literis, per quas pro tempore ad ecclesiarum patriarchalium, et cathedralium, ac monasteriorum regimina promotis conceditur, ut monasteria, et alia beneficia ecclesiastica saecularia, et regularia per eos obtenta, et in quibus, et ad quae jus eis competit, retinere possint.

§. 56. Voluit, et ordinavit, quod quando providet, seu mandat provideri alicui de beneficio ecclesiastico vacante, tunc dari poterunt clausulae si petantur, etiamsi illud quovis modo etc. seu per constitutionem Execrabilis vacet, et specialiter reservatum, inter aliquos litigiosum sit, et ejus collatio devoluta fuerit, et si pro collitigante, vel subrogationem, aut si neutri, vel si nulli etc. petente, si tunc lis specifice exprimatur; nec detur aliqua generalis reservatio dispositive, nisi desuper in concessione specialis, et expressa, ac pure, et non sub conditione mentio fiat, et tunc reliquae reservationes ibi contentae

veniant. Si vero tempore expeditionis inde literarum generalis reservatio hujusmodi probari non possit, aut in novis provisionibus, seu pro collitigantibus, si neutri, vel si nulli etc. sit expressum, quod ab aliquibus asseritur illum, cujus beneficium conceditur collectorem, vel unicum subcollectorem, abbreviatorem, vel familiarem, notarium, aut dictae Sedis officialem fuisse, clausula ponatur etiamsi dictum beneficium ex eo, quod talis collector, vel unicus subcollector, abbreviator, vel familiaris, notarius aut dictae Sedis officialis fuit, dispositioni apostolicae generaliter reservatum existat, dummodo non sit in eo alicui specialiter jus quaesitum. In reliquis vero nulla clausula detur, unde reservatio generalis elici possit, nisi desuper signatura per duplex Fiat, signata sit, aut reservatio, vel alias specialiter habeatur.

§. 57. Item voluit, quod super beneficiis ecclesiasticis de qualitatibus illorum, videlicet, an dignitates, personatus, vel officia sint, eisque immineat cura animarum, et ad illa consueverint qui per electionem assumi, mentio fiat, alias gratiae desuper factae sint nullae. Et si qualitates hujsmodi affirmative, vel conditionaliter non exprimantur, negativa expresse desuper fiat in beneficiis, quae tales qualitates, vel ex eis aliquas consueverint habere.

§. 58. Item si reservetur beneficium per contractum matrimonii, non dentur alii modi vacationum de futuro, nec censeatur beneficium reservatum specialiter, vel affectum, nisi sequatur matrimonium, sed in beneficiis per promotionem, aut ingressum religionis, vel assecutionem vacaturis ponatur clausula, etiamsi non petatur, cum beneficia hujusmodi praemisso, vel alias quovis modo etc. praeterquam per obitum obtinentis vacare contigerit, etiamsi vacent. Decernens irritum etc.

§. 59. Item voluit, quod si petatur aliquem in religionem recipi, et sibi de quovis beneficio ecclesiastico provideri per simplicem signaturam Fiat, receptio hujusmodi dumtaxat detur, adjecto, si petens idoneus sit, aut aliud canonicum non obsistat impedimentum et exprimatur si certus numerus regularium sit ibidem, cui etiam non derogetur, nisi expresse concedatur, et si numerus iste non existat, ponatur; dummodo receptionis locus hujusmodi nimium propterea non gravetur. Possintque executores provisionis hujusmodi ad receptionem emissionis professionis, non expectato probationis anno, procedere.

§. 60. Item, si regularis petat sibi de beneficio ab aliquo

« PoprzedniaDalej »