Obrazy na stronie
PDF
ePub

sonas religione, fide, integritate spectatas, et ecclesiastica dignitate insignitas in quibusdam praesertim remotissimis locis, ad quae ipse accedere nequeat, subdelegare, et tam ipse Dilectus Filius Ignatius, quam Persona, vel Personae ab eo subdeleganda, vel subdelegandae super quacumque quaestione in actu exsequutionis hujusmodi forsan oritura, servatis tamen de jure servandis, etiam definitive, et quacumque appellatione remota pronunciare libere item, et licite possint, et valeant, et quilibet eorum respective possit, et valeat.

Eidem vero Dilecto Filio Ignatio expresse injungimus, atque praecipimus, ut exempla singulorum Actorum, quae tam ipse quam ejus subdelegati in praesentium Litterarum exsequutionem confecerint intra sex menses ab expleta earumdem Litterarum exsequutione ad hanc Apostolicam Sedem in authentica transmittat, quae in Tabulario Nostrae Congregationis rebus Consistorialibus praepositae ex more erunt asservanda.

Praesentes Litteras, et in eis contenta et Statuta quaecumque, etiam ex eo quod quilibet in praemissis, seu eorum aliquo jus, aut interesse habentes, vel habere praetendentes etiam quomodolibet in futurum, cujusvis status, ordinis, praeminentiae,

dignitatis sint, etiam specifica, et individua mentione, et expressione digni, illis non consenserint, seu quod aliqui ex ipsis ad praemissa minime vocati, vel etiam nullimode, aut non satis, vel sufficienter auditi fuerint, aut ex alia qualibet etiam laesionis, vel alia legitima, ac privilegiatissima causa colore, praetextu, et capite etiam in corpore Juris clauso, nullo umquam tempore de subreptionis, vel obreptionis, aut nullitatis vitio, vel intentionis Nostrae, aut interesse habentium consensus, aliove quolibet defectu, quantumvis magno, inexcogitato, et substantiali, sive etiam ex eo quod in praemissis solemnitates, et quaecumque alia forsan servanda, et adimplenda minime servata, et adimpleta, seu causae propter quas praesentes emanaverint, non satis adductae, verificatae, et justificatae fuerint, aut ex quibuslibet aliis causis, vel praetextibus notari, impugnari, aut alias infringi, suspendi, restringi, limitari, aut in controversiam vocari, seu adversus eas restitutionis in integrum, aperitionis oris, aut aliud quodcumque iuris vel facti, aut justitiae remedium impetrari, easque omnino sub quibusvis contrariis constitutionibus, revocationibus, decretis, declarationibus generalibus vel specialibus quomodolibet, et quibusvis de causis pro tempore factis minime conprehendi, et semper ab illis exceptas esse, et fore, et tamquam ex Pontificiae providentiae officio, deque Apostolicae potestatis plenitudine factas, et emanantes omnimoda firmitate perpetuo validas, et efficaces existere, suosque plenarios, et integros effectus sortiri, et obtinere, ac ab omnibus ad quos spectat, et spectabit quomodolibet in futurum perpetuo, et inviolabiliter observari, et ejusdem Chersonensis Ecclesiae noviter erectae, et aliarum Ecclesiarum in Russiaco imperio jam existentium Antistitibus, Capitulis, et Canonicis, aliisque, quorum favorem praesentes Nostrae Litterae respiciunt, perpetuis futuris temporibus plenissime suffragari debere, eosdemque super praemissis omnibus et singulis, vel illorum causa ab aliquibus quavis auctoritate quomodolibet molestari, inquietari, vel impediri posse neque ad probationem, seu verificationem quorumcumque in eisdem praesentibus Nostris Litteris narratorum nullatenus unquam teneri, nec ad id in judicio, vel extra cogi, seu compelli posse, et si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum, et prorsus inane esse, et fore, pari auctoritate Nostra Apostolica volumus, atque decernimus.

Non obstantibus de jure quaesito non tollendo, aliisque Nostris, et Cancellariae Apostolicae regulis, ac supradictis Apostolicis Litteris a rec. mem. Pio VI Decessore Nostro XV. Kalendas Decembris Anno 1798 editis, quae incipiunt „Maximis undique pressi“ nec non dictarum Ecclesiarum etiam confirmatione Apostolica , vel quavis firmitate alia roboratis, statutis, consuetudinibus etiam immemorabilibus, privilegiis quoque indultis, et concessionibus quamvis specifica, et individua mentione dignis, et omnibus et singulis Apostolicis, ac in Synodalibus, Provincialibus, et Universalibus Conciliis editis specialibus, vel generalibus Constitutionibus et Ordinationibus. Quibus omnibus et singulis etiamsi de illis, eorumque totis tenoribus specialis, specifica, et individua mentio, seu quaevis alia expressio habenda, aut alia aliqua exquisita forma ad hoc servanda foret, illorum tenores, ac si de verbo ad verbum, nihil penitus omisso, et forma in illis tradita observata , inserti forent, praesentibus habentes, ad praemissorum omnium et singulorum dumtaxat effectum illis alias in iis, quae praesentibus non adversantur, in suo robore permansuris, latissime, plenissime specialiter, et expresse de Apostolicae potestatis plenitudine derogamus, et derogatum esse volumus, caeterisque contrariis quibuscumque.

Volumus autem, ut ipsarum praesentium transumptis etiam impressis manu tamen alicujus publici Notarii subscriptis, et si

gillo alicujus Personae in ecclesiastica dignitate munitis eadem prorsus fides ubique adhibeatur, quae ipsis praesentibus adhiberetur, si forent ostensae vel exhibitae.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostrarum erectionis, constitutionis, dismembrationis, adjectionis, distributionis, divisionis, circumscriptionis, assignationis, subjectionis, dotationis, commissionis, mandati, decreti, declarationis voluntatis, et derogationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum Ejus se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Mariam Majorem anno Incarnationis Dominicae Millesimo octingentesimo quadragesimo octavo. Quinto Nonas Julii. Pontificatus Nostri Anno Tertio.

B) Regimen ecclesiae.

LXXVIII. Gregorii Papae XVI. constitutio nonis Augusti 1831 datae de ratione ag endi a Sede Apostolica in commutationibus regnorum et

principum servanda. Gregorius Episcopus Servus Servorum Dei.

Ad Futuram Rei Memoriam.

Sollicitudo Ecclesiarum, qua Romani Pontifices ex commissa sibi divinitus Christiani Gregis custodia assidue urgentur , eo ipsos impellit, ut quod in terrarum gentiumque omnium orbe ad rectam rei sacrae procurationem, atque ad animarum salutem magis expediat, nitantur impense conciliare. Ea tamen identidem est temporum conditio, eae in imperio statuque civitatum vicissitudines, commutationesque, ut inde praepediantur ipsi haud raro, quominus spiritualibus populorum necessitatibus prompte libereque subveniant. Posset enim ab iis potissimum, qui secundum elementa mundi sapiunt, rapi in invidiam auctoritas eorumdem, quasi studio partium permoti judicium quodammodo de personarum juribus ferant, si pluribus de principatu contenden

tibus quidpiam ipsi pro illarum regionum Ecclesiis ac praesertim ad earum episcopos adsciscendos decernant, re cum iis collata, qui actu ibidem summa rerum potiuntur. Infestam hanc, perniciosamque suspicionem omni fere aetate insectati sunt Romani Pontifices, quorum tanti interest, ipsius fallaciam patefieri, quanti stat aeterna illorum salus, quibus ob id causae opportuna denegentur, vel saltem diutius, ac par est, differantur auxilia.

Huc sane dumtaxat spectavit felicis recordationis praedecessor noster Clemens V., qui in Generali Viennensi Concilio saluberrima Constitutione cautum edixit, ut si quem Summus Pontifex sub titulo cujuslibet dignitatis ex certa scientia, verbo, constitutione, vel literis nominet, honoret, seu quovis alio modo tractet, per hoc in dignitate illa ipsum approbare non intelligatur, aut quicquam ei tribuere novi juris *).

Id et luculentissime testatus est Joannes XXII., quando ad Robertum Brusium, qui regem Scotorum agebat, litteras concordiae caussa se dare scripsit sub regia intitulatione , probe gnarus, per eam ex Clementinae Constitutionis praescripto nec juris regis Angliae detrahi, nec ipsi novum aliquod jus acquiri. Quod ne dum binis ad ipsum Robertum litteris denunciavit, sed et epistola officii plena expresse admonuit Eduardum Angliae Regem, cum quo de Scotiae dominatu contentio illa fervebat, ne scilicet per huiusmodi intitulationem censeret, quidpiam alterutrius juri vel accrevisse vel esse detractum **).

Nec absimili consilio Pius II. usus est, quando de Hungarorum principatu inter Imperatorem Fridericum et Mathiam Joannis Huniadis filium dimicabatur. Respondit quippe, illum a se ex more nuncupari regem, qui regnum teneret, quo actu nulli inquit detrimentum se arbitrari illatum ***).

Hanc porro agendi rationem, quam ab apostolica sede vel a priscis temporibus servatam novimus, constitutione, quam in perpetuum valituram et irrefragabilem dixit, ratam habuit Xistus IV., fel. rec. pariter praedecessor noster , atque speciatim confirmavit, ut nimirum si qui pro regibus , aut in aliqua dignitate constitutis a Romanis Pontificibus recepti, nominati, aut

ܙ•

*) Cap. Si Summus Pontifex. De sententia excommunicationis in Clement. Vide apud Labbaeum Acta Concilii Viennen., circa finem.

**) Extant tres in eam rem Epistolae Joannis XXII. apud Raynaldum ad annum 1320, S. 40, 41, 42.

***) Apud Raynaldum, ad annum 1459, §. 13.

tractati fuerint fam per se, quam per nuntios, aut ipsimet se nominaverint, et ab aliis quibuslibet pro talibus nominati, recepti, vel tractati fuerint, ac si personaliter aut per eorum oratores in consistoriis, vel aliis quibuslibet actibus collocati, vel admissi etiam corain Pontifice extiterint, nullum, ipsis ex simi libus actibus in regnis et dignitatibus hujusmodi jus quomodo libet de novo acquiratur , vel aliis jus habentibus praejudicium aliquod inferatur *).

Hinc ad praestitutam hisce Constitutionibus normam superiori saeculo Clemens XI. immortalis memoriae Pontifex nedum titulo catholici regis serenissimum Austriae archiducem Carolum nuncupavit, sed et jurium illi adnexorum usum, quod ditiones, quas tenebat, seu forsan ipsum de cetero tenere contigisset, minime in posterum se denegaturum monuit, diserte in consistorio professus, se praenuntiatas praedecessorum constitutiones adprobare, et innovare, ut ita jura eorum praesertim, qui de Hispanici regni successione contendebant, aequaliter salva remanerent **).

Verum si hoc fuit semper in more positum, institutoque apostolicae Sedis, sub memoratis conditionibus rectae sacrarum rerum procurationi ubique instare, quin illa inde pro cognoscendis, decernendisve dominantium juribus sancita censeretur dispositio; id certe multo magis in tanta rerum publicarum mobilitate, atque in crebris ipsarum conversionibus curandum nobis est, ne humanis ex rationibus deserere quodammodo Ecclesiae caussam videamur,

Quare audita selecta venerabilium fratrum nostrorum S. R. E. cardinalium congregatione, de apostolicae potestatis plenitudine, motu proprio, ac de matura deliberatione, praedictam constitutionem felicis recordationis Clementis V. praedecessoris nostri, quam occasione non absimilium super aliquo principatu contentionum ceteri praedecessores nostri Ioannes XXII., Pius II., Xistus IV. et Clemens XI. approbarunt et innovarunt, exemplis eorumdem inducti, iisque prorsus inhaerentes, similiter approbamus, ac denue sancimus, declarantes pro futuris quoque temporibus, quod si quis a nobis vel a successoribus nostris, ad spiritualis ecclesiarum fideliumque regiminis negotia componenda, titulo

*) Xistus IV. const., Hac in perpetuum Kal. Feb. 1475.

**) Ita oratione consistoriali habita in consistorio, die 14. Oct. 1709. Walter Fontes iuris ecclesiastici.

31

« PoprzedniaDalej »