Obrazy na stronie
PDF
ePub

credere debes. De multis enim pauca perstrinximus, ut animos vestros ad morem humilitatis provocemus, et a detestabili inimicaque Deo superbia retrahamus "). Nam dum omne genus humanum Christianorum, atque omne vulgus humilitatem habere conveniat; nimis iniquum pessimumque ac detestabile est, ut qui servitio Dei pecularius se iunxerunt, humilitatem derelinquant, et superbiae, vel diabolicae tyrannidi se socient?). Idcirco necesse est, ut qui suadente diabolo usque nunc superbus atque elatus vultu :) vivit; inantea Deo auxiliante, per humilitatem atque caritatem vel obedientiam, seu per aliqua bona Dei praecepta , resurgat; quia multo melius est per humilitatem cum Christo in caelestibus regnare, quam cum diabolo per superbiam in inferno cum reliquis contemptoribus demergi.

Cap. II. De ordine canonicorum. Ordines suos canonici ita conservent, ut ordinati sunt in gradibus suis secundum legitimam institutionem Romanae ecclesiae, in omnibus omnino locis, id est, in ecclesia, vel ubicumque insimul se coniunxerint, et ratio praestat; exceptis his, quos episcopus in altiore gradu constituerit, vel degradaverit certis ex causis ; reliqui omnes, ut diximus, ita ut ordinati sunt, ordines suos custodiant. Iuniores igitur priores suos honorent. Priores iuniores 4) suos in Deum diligant.

In ipsius autem appellatione nominis nulli liceat alium puro nomine appellare, sed secundum constitutionem sanctae ecclesiae sedis Apostolicae vocet eum nomen suum, prius addito et ministerii sui gradu, qualiscumque fuerit. Ubicumque autem se obviaverit clerus 5) iunior inclinatus a priore benedictionem petat ; et si sedentem invenerit, transeunte maiore minor surgat, et det ei locum sedendi, nec praesumat iunior consedere, nisi ei praecipiat senior suus; ut fiat quod scriptum est: Honore invicem praevenientes (Rom. 12).

Pueri parvi, vel adolescentes in oratorio, vel ad mensas 6) cum disciplina ordines suos custodiant: foras autem, ubi ?) et ubi custodiam habeant disciplinam.

1) al. destabilem inimicamque Dei erbiam ab eis retrahamus. 2) al. Christus in humilitate, diabolus in superbia sedet. 3) al. et vultu rigidus. 4) al. minores. 15) al. clerus, iunior inclinetur, et a. 6) al. Missas.

7) al. et ubicumque fuerint.

Cap. III. Ut in illa claustra omnes in uno dormiant.

Ita instruimus ut in illa claustra ille clerus canonicus, qui sub ipso ordine, Deo adiuvante, vivere debent, ut omnes in uno dormiant in dormitorio: praeter illos quibus episcopus licentiam dederit, secundum quod ei rationabiliter visum fuerit, ut in ipsa claustra per dispositas mansiones dormiant separatim : et per singula lecta singuli dormiant, et in dormitorio similiter separatim dormiant mixti cum senioribus, propter praevidentiam bonam, ut seniores praevideant quod iuniores secundum Deum agant. Et in ipsa claustra nulla femina introëat, nec laïcus homo, praeter tantum si episcopus, aut archidiaconus, vel primicerius iusserint. Ut in refectorio pro refectionis causa veniant, relinquant arma sua ante refectorium, et statim cum exierint de refectorio ducantur foras claustra : et si necesse fuerit, ad opera facienda intrent ibi laïci homines : at ubi perfectum habuerint opus suum, cum summa festinatione egrediantur foras : et praeter causam necessitatis, si coqui clerici desunt et opus fuerit, laïci coqui ad coquinandum tantum ingrediantur, expleto ministerio suo cum celeritate exeant foras.

Et per illas mansiones ipsi clerici canonici nullum clericum eorum habeant sine praecepto episcopi sui : et si permiserit ut habeant, sic sit conversatio illorum cum humilitate et Dei timore, qualiter nec Deo, nec episcopo displiceant, nec illis, qui sub sua manu ipsam congregationem regunt. Et si aliter fecerint, ille qui praeest aut excommunicet eos, aut corporalem disciplinam accipiant. Et in ipsas mansiones intra ipsa claustra, nec clericus, nec laïcus bibere, nec manducare nec dormire non praesumant; nisi ipsi clerici qui in ipsa congregatione sunt, aut illi clerici , qui ibidem in ipso claustro per iussionem episcopi sui senioribus suis deserviunt. Et qui de ipso clero unum clericum in ipsa claustra, ut diximus, habuerit, hoc praevideat, ut planetam cum reliquis vestimentis habeat, et diebus Dominicis, vel reliquis festivitatibus in ecclesia Dei vestiti in ordinibus suis stent.

Cap. IV. De completorio, vel taciturnitate. Ut ad completorium omnis clerus , qui in ipsa congregatione est, veniat, et omnino omni tempore incipiente nocte primum signum ad completorium sonet: et cum primitus illud signum, qui ad hoc ordinatus fuerit, auditum fecerit, statim ubicumque fuerint ad eorum claustra veniant: et cum iterum ipsum signum audierint, sic omnes in ecclesia sancti Stephani ^) sint, et tunc in Deo nomine completorium cantent. Et postquam completorium cantatum habuerint, postea non bibant, nec manducent usque in crastinum legitima hora ; et omnes silentium teneant, et nemo cum altero loquatur usque mane post primam cantatam, nisi si necesse fuerit, et hoc cum suppressione vocis cum grandi cautela ; ut de illa alia mansione, quae iuxta est, sua vox non audiatur ; et qui de illis ad completorium non fuerit, postea illam noctem non praesumat illa ostia tundere, nec per ullum locum in ipsa claustra ingredi, antequam ad nocturnas veniant. Nec archidiaconus, nec primicerius, nec ille ostiarius ullum commeatum exinde donare possint, ut post completorium aliquis ibi ingrediatur, nisi ad nocturnas; nisi tantum si talis causa evenerit, quod necesse sit, ut hoc ille archidiaconus, vel primicerius, vel qui tunc temporis exinde praeviderit, ad illum episcopum possit dicere pro qua causa hoc factum fuisset; et si ita est quod necesse sit, tunc licentiam habeant introeundi et exeundi. Et si contigerit, ut opus sit post completorium aliqua causa in claustra nunciare, tunc ad illum custodem de sancto Stephano veniat, et illi patefaciat, et ipse hoc in claustra nunciet. Et si (quod absit) evenerit, ut ullus de ipso clero, qui ante completorium in civitateľ'venerit, aut antea ibidem fuerit; quod si ausus vel praesumptuosus, aut negligens suadente diabolo fuerit ut in civitate aliqua noctc alicubi maneat, nisi in sua claustra ; si una vice hoc fecerit, si pro vitio factum non est, verbis corripiatur : et si iteraverit ipse clericus, nunc ipsa die sit in pane et aqua : et si tertia vice hoc fecerit, tres dies in pane et aqua sit: et si amplius hoc facere praesumpserit, corporali disciplinae subiiciatur, sic, ut ceteri timeant: et si aliquid suadente diabolo per hoc retardaverint, ut ante completorium in civitatem non veniant, ut licentiam haberet foras claustra esse ; et hoc episcopus, aut archidiaconus, vel primicerius investigare potuerint; ille clericus qui hoc vitium fecerit, aut excommunicetur, aut corporali disciplinae subiaceat.

Cap. V. De officiis divinis in noctibus. Hiemis temporibus, id est, a Kalendis Novembris usque in Pascha, iuxta considerationem rationis 2) amplius de media nocte

2) al. octava hora

1) Haec Metensis urbis primaria basilica est. noctis surgendum est, ut modice.

pausetur, et iam digesti ad vigilias surgant: finitis nocturnis dicant versum '), Kyrie eleïson, orationem Dominicam, et faciant intervallum; excepto diebus Dominicis et festivitatibus sanctorum, iuxta considerationem episcopi, vel qui sub eo sunto), id est, quadraginta, vel quinquaginta psalmos possit 3) cantare, qui hoc ordinat, aut cum ei visum fuerit et hora permiserit. Et qui psalterium 4), vel lectionem aliquid indigent meditationem 5) inserviant, et meditent in ipso intervallo qui possunt capere; et qui non possunt, in ecclesia omnes aut cantent, aut legant; et non praesumat aliquis in ipso intervallo dormire, nisi infirmitate 6) cogente, et hoc per commeatum faciant: et qui aliter fecerit excommunicetur : reliqui omnes ordinem vigiliarum teneant usque ad matutinas dictas. Hora prima omnes in ecclesia sancti Stephani cantent primam. Cap VI. Ut omnes per horas canonicas ad officium divinum

veniant. Ad horam divini officii mox ut auditum fuerit signum, relictis omnibus quaelibet fuerint in manibus, qui sic propinquo de illa domo sunt ibidem occurrere possint, cum summa festinatione veniant ; et si longe ab ipsa ecclesia aliquis fuerit, ita ut ad opus Dei per horas canonicas occurrere non possit, archidiaconus ita esse perpendit, agat opus Dei cum tremore divino ubi tunc fuerit; et praevideat archidiaconus, vel primicerius, vel custos ecclesiae, ut illa signa horis competentibus sonent.

Cap. VII. De disciplina") psallendi. Ubique credimus divinam esse praesentiam, et oculos Domini speculari bonos et malos; maxime tamen hoc sine aliqua dubitatione credamus, cum ad opus divinum adsistimus; et ideo semper memores simus quod ait propheta : Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Psalm. 2).

tremore (Psalm. 2). Et iterum: Psallite sapienter (Psalm. 46). Et, In conspectu Angelorum psallam tibi (Psalm. 137). Nam si cum hominibus 8) potentibus volumus aliqua suggerere, non praesumimus nisi cum humilitate et reverentia ; quanto magis Domino Deo universorum cum omni humilitate et puritatis devotione supplicandum est? Illud in timore curavimus, secundum quod Romana ecclesia tenet, et nostra synodus iudicavit, ut clerus noster in ecclesia , quando ad opus divinum adsistit, nisi infirmitate cogente, baculos in ecclesia manibus non teneant.

1) Exsultabunt sancti in gloria: aut, Exsultent iusti in conspectu Dei. Deinde.

2) al. est. 3) al. possint cantare secundum quod visum fuerit et hora permiserit. 4) al. psalterii vel lectionum. 5) al. meditationi inserantur. 6) al. quem infirmitas cogit. 7) al. diligentia. 8) al. bonis hominibus vel potentibus.

Cap. VIII. Ut ad capitulum quotidie veniant. Necesse est, ut quotidie omnis clerus canonicus ad capitulum veniant, et ibidem Dei verba audiant, et istam institutiunculam nostram , quam propter illorum utilitatem ad eorum animas salvandas, Deo auxiliante fecimus, unoquoque die aliquod capitulum exinde relegant; praeter tantum die Dominico, et feria quarta, et sexta : tractatus et alias homilias, vel quod aedificet audientes ad capitulum legant. Ideo autem quotidie ad capitulum omnes venire constituimus, ut et anima verbum Dei audiat; et quod episcopus, vel archidiaconus, vel quilibet tunc praeesse videtur, ibidem, quod iubere habet, iubeat; et quod corrigere, corrigat; vel quod faciendum sit, ordinare studeat. Ipsi autem clerici cum de Prima cantata ad mansiones vadunt, statim sibi parare festinent, ut quando signum audierint ad capitulum parati cum celeritate veniant; et omnis clerus, qui foris claustra esse videtur, et in ipsa civitate consistunt, omnibus diebus Dominicis ad capitulum veniant parati cum planetis, vel vestimentis officialibus, sicut habet ordo Romanus. Et in ipsis diebus Dominicis, vel festivitatibus sanctorum praeclaris, omnis ipse clerus, ut diximus, qui foras claustra est, ad nocturnas, et ad matutinas veniant; et ipsis diebus, stationibus suis parati custodiant, ut unusquisque in officio suo stet, donec Missa peragitur ; et si aliter fecerint, ab archidiacono, vel primicerio excommunicentur ; aut etiam, si necesse fuerit , corporali disciplinae subiaceant. Et in ipsis diebus Dominicis, ut diximus, et festivitatibus sanctorum praeclaris, omnes in refectorio cum alio clero reficiantur ad mensas, quae eis ordinatae fuerint.

Cap. IX. De opera ) manuum quotidiana. Otiositas inimica est animae : propterea decernimus, ut ad iussionem episcopi, vel archidiaconi, seu primicerii, vel qui ab ipsis ordinantur, clerus de capitulo ad opera, ubi eis iniungitur,

1) al. opere quotidiano.

« PoprzedniaDalej »