Obrazy na stronie
PDF
ePub

eorum qualitatem. Caeteri vero sacerdotes, et Clerici, qui aderunt, stabunt post scamna Praelatorum, ut poterunt.

Caput VI.

Ordo rerum gerendarum in Conciliis.

Ordinem autem rerum agendarum ex antiquis conciliis propter eorum vetustatem colligere non potuimus, nisi quantum ad sessiones pertinet, in quibus discussa communiter proponebantur, et per verbum, PLACET, a patribus firmabantur. Sed quoniam novissimorum Conciliorum, Constantiensis, et Basiliensis res gestae diligentissime annotatae fuerunt, et in ordine satis inter se congruunt, modum in illis servatum perstringemus; sed defuit in Basiliensi congregatione multitudinis in sanctos Episcopos reverentia, et superabundavit temeritas, atque arrogantia, quando non pluris fieret sententia optimi cuiusque Antistitis, quam minimi Canonici, et id quod ad Episcopos spectat, diffinire, et sancire unusquisque sibi arrogaret, unde Ecclesiam Dei, quam imitari convenit, in diuturnam et perniciosam scissuram adduxit. Ordinem igitur profecto illius Concilii, et procedendi modum laudarem, si Praelatis tantum, ut prisci voluerunt, decernendi, et diffiniendi potestatem permisissent. Sed abstinebunt (ut arbitror) postea horum exemplo ab huiusmodi novitate, et bene ordinata idoneis ministris committent. Modum igitur hunc servabant, qui absente Pontifice non incompetenter fortasse servari poterit, si Praelatis, ut diximus, relinquetur tantum statuendi facultas.

Caput VII.

De Constantiensi et Basiliensi Conciliis.

Primum omnes ad Concilium venientes sive suo, sive alieno nomine per cursores praeordinatos describebantur: tum patres omnes per quatuor nationes dividebant ITALICAM, GERMANICAM, GALLICAM, et HISPANIENSEM. In Constantiensi tamen synodo quia Hispani cum suo BENEDICTO XIII. diu in contumacia persistentes non affuerunt, nisi in fine. ANGELICANA quartum locum obtinuit, quae Basileae cum Gallicana est connumerata. Ex nationibus pari ex unaquaque numero quatuor conventus creabant: quas sacras deputationes vocitabant, locis, vocabulis, et potestate discretas. Nam in prima fidei catholicae: secunda de pace populi Christiani: tertia de reformatione Ecclesiae, et in postrema de aliis emergentibus nego

tiis agitabatur. Erant cuique conventui separata tribunalia et loca, in quibus convenirent proprii magistratus: Praesidens, qui concionem advocaret, negotia proponeret, et secundum maioris partis sententias concluderet. Promotor, qui tanquam curator publicus ingereret negotia, instaretque, ut absolverentur. Scriba, qui gesta decretaque publicis documentis annotaret. Nuncius deinde sive apparitor, qui patres convocaret, citaret, edicta proponeret, et similia. Conveniebant haec collegia ter in hebdomada iisdem horis in propriis praetoriis, ubi, re divina peracta, rebus gerendis operam dabant. Ex quatuor deinde sacris deputationibus duodecim virorum collegium eligebatur, terni ex unoquoque conventu et natione, viri doctrina, et experientia clari, ad hos negotia omnia primum deferebantur, qui, rebus mature digestis, vel ea respuebant, vel si admittenda videbantur, ad collegium, cui competerent, remittebant, eratque his potestas, cum aliquid grave instaret, convocare quatuor conventus etiam extra ordinem. Caeterum, quae a duodecim virorum collegio ad quempiam ex quatuor conventibus remittebantur, proponebantur per praesidentem illius conventus, neque licebat illa die de propositis decernere, nisi res manifeste celeritatem necessariam exigeret. Quod maior deinde pars statuisset, ad alios tres conventus deferebatur; eorum opinio cum rationibus, et argumentationibus utriusque partis. Quod per tres conventus approbatum erat, ad praesidentem Concilii publicis documentis deferebatur, qui statuto die in generali congregatione de ea re referebat, neque licebat praesidentem de aliqua re agere cum patribus in generali conventu, nisi prius de ea deliberatum, (sive ut aiebant) conclusum fuisset per quatuor, aut saltem per tres deputationes. Demum ubi quippiam a partibus approbatum erat in generali congregatione, quae octavo quoque die frequentabatur, in formam decreti redactum in publica sessione ritu solenni statuebatur.

Caput VIII.

De generali congregatione in Conciliis.

Generalis congregatio differt a publica sessione, quod in illa res statuendae per quatuor deputationes discussae approbabantur hoc modo: Ubi in sacris deputationibus aliquid censebatur, praesidens illarum quisque in suo conventu id firmabat his verbis: In nomine Sanctae Trinitatis, Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Ego concludo in talem sententiam. Idem fie

bat deinde in generali congregatione, ubi vero praesidens Concilii praesidentium deputationum vota cognoverat, concludebat nomine totius Concilii. Oportebat tamen illum concludere secundum praesidentium vota, his peractis, cum res ita exigebat, publica sessio indicebatur. In omnibus tamen supradictis, si Papa erit praesens, ipse erit rector, moderator, ac dispensator, et deputationes, Collegia, magistratus, et rerum omnium ordinem pro suo arbitrio constituet. Quae ideo recensuimus, ut posteri hinc capere possint, quae reipublicae magis expedire videbuntur.

Caput IX.

De publica sessione et sacris precibus.

Publicae sessiones his cerimoniis celebrari consueverunt: Antequam prima sessio celebretur, indicitur omnibus Conciliariis triduanum ieiunium, dein de statuta die Pontifex cum omnibus Praelatis, et aliis, qui interesse debent, ac Clero cum sacra pompa, si placet, venit ad locum consilii, ubi per ipsum Pontificem, vel alium Praelatum, cantatur missa de Sancto Spiritu, et fit Pontifici reverentia per Cardinales, et omnes Praelatos paratos. In aliis sessionibus non solet semper cantari missa solennis ante, sed Papa, audita missa privata, venit ad consilium cum pluviali rubro, et mitra preciosa, et facta oratione ante Altare, ascendit ad sedem suam, et similiter omnes alii sedent in sedibus suis praenominatis, et fit ei reverentia a Cardinalibus cum suis cappis laneis, si prius non est facta; deinde duo seniores Diaconi accipiunt dalmaticas, et unus eorum stolam et manipulum, quia est cantaturus Evangelium, Subdiaconus etiam paratur, deinde accedunt ad Pontificem, et imponunt ei sandalia, et dicitur Psalmus: Quam dilecta. Interim Cardinales et alii Praelati accipiunt paramenta sibi convenientia, omnes rubri coloris; omnibus indutis, aliquantulum quiescunt. Tunc silentio facto, Diaconus a dextris surgens, alta voce praefatur: Orate. Et mox tam Pontifex super faldistorium sibi paratum, quam alii sine mitra in terra genuflexi dicendo orant, versi ad Altare: surgens deinde Pontifex solus, aliis prostratis permanentibus, absolute dicit hanc orationem in tono competenti, videlicet: Ad

Domine Sancte Spiritus, adsumus quidem peccati immanitate detenti, sed in nomine tuo specialiter aggregati, veni ad nos, et esto nobiscum, et dignare illabi cordibus nostris. Doce nos, quid agamus, quo gradiamur et ostende, quid efficere

debeamus, ut, te auxiliante, tibi complacere in omnibus valeamus, esto salus, et effector iudiciorum nostrorum, qui solus cum Deo Patre, et eius Filio nomen possides gloriosum, non patiaris perturbatiores esse iusticiae, qui summam diligis aequitatem, non in sinistrum nos ignorantia trahat, non favor inflectat, non acceptio munerum, vel personae corrumpat, sed iunge nos efficaciter tibi, solius tuae gratiae dono; ut simus in unum, sed in nullo aberremus a vero, quatenus in nomine tuo collecti sic in cunctis teneamus cum moderamine pietatis iusticiam, ut hic a te in nullo dissentiat sententia nostra, et in futuro pro bene gestis consequamur praemia sempiterna. Qua finita, omnes respondeant, Amen.

Finita oratione, Diaconus a sinistris surgens, versus ad Patres dicit: Erigite vos, et omnes surgunt. Et cantores cantant Antiphonas:

.

Exaudi nos, Domine, quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum, respice nos Domine. Iterum Diaconus a dextris conversus ad patres dicit: Orate: et similiter omnes procumbunt, et aliquantulum orant secrete. Surgens deinde Diaconus a sinistris dicit: Erigite vos; et omnes surgunt. Et Pontifex omnibus stantibus detecto capite dicit orationem absolute. Mentes nostras, quaesumus Domine, Paracletus, qui a te procedit, illuminet, et in omnem, sicut tuus promisit Filius, inducat veritatem. Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem. Qua finita, iterum omnes genuflectunt, et fit litania, quae per duos ex cantoribus pronunciatur, et omnes respondent, et post versum illum, ut donum Apostolicum etc. surgens Pontifex cum mitra benedicit, Synodo dicens: Ut hanc Sanctam Synodum, et omnes gradus Ecclesiasticos benedicere digneris. Et omnes respondent: Te rogamus, audi nos. Iterum dicit: Ut hanc Sanctam Synodum, et omnes gradus Ecclesiasticos benedicere et regere digneris. Resp. Te rogamus, audi nos. Et tertio: Ut hanc Sanctam Synodum, et omnes gradus Ecclesiasticos benedicere, regere, et conservare digneris. Respondent: Te rogamus, audi nos. Et, procumbente iterum Pontifice, litania perficitur. Deinde surgunt omnes, et Pontifex versus ad Altare sine mitra dicit: Oremus. Diaconus a dextris: Flectamus genua, et Diaconus a sinistris: Levate. Et Pontifex: Da, quaesumus, Ecclesiae tuae, misericors Deus, ut Spiritu Sancto congregata, hostili nullatenus incursione perturbetur, per etc. in unitate eiusdem etc. Tum Diaconus petit benedictionem

pro Evangelio, et imponitur a Pontifice incensum more solito, et cantatur Evangelium competens rei, de qua agitur, cum luminaribus, et cerimoniis consuetis, et in fine Pontifex osculatur librum, et incensatur more consueto. Presbyter Cardinalis paratus cum pluviali servit Pontifici et de libro, et de navicula incensi, ac si Pontifex celebraret, finito Evangelio omnes sedent, et Pontifex patres hortatur verbis convenientibus ad facienda decreta, assignans rationes, cur ita sit faciendum; deinde surgens sine mitra, incipit hymnum: Veni Creator Spiritus, omnes genuflectunt, et ipse etiam, postquam inceperit, genuflectit procumbens super faldistorium, quousque primus versus perficiatur. Deinde omnes surgunt, et stant capitibus detectis cantores, et patres, si volunt, prosequuntur hymnum, in fine Pontifex dicit Versus: Emitte Spiritum tuum, et creabuntur. Resp. Et renovabis faciem terrae. Et Pontifex: Oremus: Deus qui corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti, da nobis in eodem Spiritu recta sapere, etc. per Dominum etc. Demum duo cantores dicunt: Benedicamus Domino. R. Deo gratias. Quibus finitis, Diaconus legit decreta facienda, et rogat Patres, an ista placeant, qui incipiendo a Summo Pontifice respondent: placet, vel non placet, et Pronotarii Apostolici, Clerici Camerae, et alii tabularii rogati decreta notant, et in publicam formam redigunt, quae deinde bulla, ac sigillo Apostolico muniuntur: Evangelia mutantur in sessionibus secundum materias, quae tractantur. Si Romanus Pontifex non adesset, praesidens Concilii paratus cum sandaliis, Diacono, et Subdiacono omnia faceret, ut praedictum est, nisi ea, quae ad Summum Pontificem tantum spectant. Decreta legeret aliquis Praelatus, et literae signentur bulla Concilii. Decretis firmatis, omnes deponunt sacras vestes, et tum revertuntur domum, quemadmodum venere. Si Papa est praesens, decreta intitulantur hoc modo: MARTINUS Episcopus servus servorum Dei, sacro approbante Concilio, et caetera, ut in Constantiensi. Si autem abest Pontifex, sic scribitur, ut Basiliensis: Sacrosancta generalis Synodus Basiliensis in Spiritu Sancto legitime congregata, generale Concilium faciens, et universalem Ecclesiam repraesentans, etc.

« PoprzedniaDalej »