Obrazy na stronie
PDF
ePub

predictorum graduum. Simile de muliere que contraxit cum consangvineo mariti vel sponsi defuncti. Item si quis non cohabitat vxori sue vel vxor marito. Item si qui in matrimonio constituti scandalose vivunt dissencientes et male se habentes ac tractantes verbis et verberibus occulte vel manifeste et in hoc etiam vicinos suos turbantes.

Preterea committimus et mandamus Vobis vniversis et singulis ecclesiarum parochialium rectoribus supradictis quatenus competenti die et hora publice de ambone parochianos vestros ad premissa citetis ad terminum unicuique ecclesie superius prefixum, scilicet ut tali die quo visitatores venient sint apud ecclesias suas in missa et sermone. Et omnia premissa eis insinuetis et exponatis et ad processum denunciacionis iuxta formam superius traditam diligenter informetis, ne cum visitatores venerint negligentes vos reperiant et reprehensione dignos. Volumus insuper quod dictis visitatoribus consvetam et moderatam procuracionem de cibis, potibus et pabulo equorum cum apud vos fuerint, faciatis. Ad quam provisionem prestandam vitrici ecclesie cuiuslibet dabunt cuilibet vestrum in subsidium secundum antiquam consvetudinem vestram fertonem bonum, certificando eosdem vitricos ecclesie et quoscunque alios qui se in hoc opposuerunt quod contra eos tamquam impeditores ecclesiastice iurisdiccionis procedemus.

Quilibet vestrum perlectis et consideratis, que in presentibus litteris continentur, speciales litteras vicino suo plebano iuxta ordinem supra notatum mittat, ita quod ordo non lederetur ne negligencia committatur. Et in signum execucionis huiusmodi quilibet vestrum nomen suum et diem qua presentes litteras acceperit et qua a se remiserit presentibus fideliter sub debito obediencie inscribat vt unumquemque de sua diligencia poterimus considerare, contrafacientes vero pena synodali mulctabimus irremissibiliter persolvenda. Datum in Castro nostro Heilsberg Anno Domini MCCCCXLIIII die sancto prisce virginis Nostro sub Secreto.

XXI. Ordo celebrandi generalis concilii *).

Caput I.

De Concilio generali.
Scripturi Cerimonias, in sacro Generali Concilio servandas,

*) Ex libro cui titulus : Sacrarum cerimoniarum Romanae ecclesiae

primum de loco Concilii, et sedium dispositione disserendum putamus : deinde de personis, et earum habitu : tertia de ordine rerum gerendarum, et ultimo de sacris precibus et orationibus ad Deum.

„Generale Concilium tunc canonicum et legitimum reputatur, cum a Romano canonico Pontifice inducitur, vel quod schismatis saevientis procella catholica Ecclesia sibi ipsi indicit. Neque Concilium aliquod susceptum legimus, quod Apostolica beati Petri sedes non probaverit, illique vel per suum antistitem, Romanum Pontificem, vel per eius legatos non praefuerit.

Caput II.

De loco et sedibus Conciliä. In dicto igitur Concilio generali ornetur locus Concilii , id est, ubi publicae sessiones habendae sunt in Ecclesia cathedrali, sive alio capaci loco, in hunc ferme modum.

Primum caveatur, ut nullus omnino aditus relinquatur ad ipsum locum, praeter unum tantum , qui valvis et firmis clausuris obserari possit. Si erit Ecclesia cathedralis, relinquenda erit, dummodo sit capax, pars superior apud Altare maius pro missis solennibus celebrandis, et asseribus, aut alia materia separanda a parte inferiori , in qua sedes aptabuntur pro Concilio. Igitur in capite loci, ubi sessiones celebrandae erunt, constituetur thalamus pro sede Papae , cum tribus gradibus debitae proportionis, latitudo ultimi plani erit decem palmorum, longitudo vero duodecim : in medio erit sedes cum suo postergali, et cum scabellis magno et parvo, et omnia erunt ornata, ut fit in publico Consistorio ; erunt etiam duo scabella hinc inde

pro Diaconis assistentibus Papae. In ista linea nullae aliae erunt sedes, nisi forte Imperatoris, aut Regum, si quis istorum esset interfuturus Concilio. Sedes IMPERATORIS parabitur iuxta sedem Papae : quae habebit duos gradus coniunctos gradibus Papae, sed non tantae latitudinis aut longitudinis ; erit ornata cum panno aureo post tergum, sed non supra caput, habebit scabellum parvum ad pedes, viridi colore pictum. Et advertendum, quod locus, ubi sedet Imperator, non sit altior loco, ubi tenet pedes Pontifex. Si vero Reges adessent unus vel duo, parentur sedes pro eis cum postergali usque ad spatulas, et ordinentur ut scamna Cardinalium , habebunt tamen pulvinaria ex cramesino, et scabellum viride sine gradibus, et ponentur hinc inde non ad lineam omnino sedis Papae, sed aliquantulum transversae, ut possint respicere ad faciem Pontificis a dextris, deinde et a sinistris intra gradus sedis Papalis. Per longitudinem loci erunt scamna pro Cardinalibus et Praelatis cum postergali, et unico gradu, longitudinis octo cannarum, vel circa, sed media pars a dextris, pro Episcopis et Presbyteris, et alia pars a sinistris pro Diaconis Cardinalibus, erit aliquantulo eminentior, videlicet, quatuor, aut quinque digitorum altitudine, pulchrioribus pannis ornata. Post scamna praedicta in transversum ante faciem Pontificis ad lineam erigantur quatuor sedes Patriarchales distinctae et separatae suis postergalibus, et gradibus ad similitudinem scamnorum praedictorum, et collocentur paribus intervallis: ita ut quadraturam facientes lineam transversalem impleant, et inter duas medias erit quasi ianua, ut aditus ad sedes primae quadraturae. Intra hanc primam quadraturam fient sedilia humiliora sine gradibus, et sine postergali per longitudinem cum transversa usque ad aditum : qui debet relinqui latitudine unius cannae vel circa. Post primam quadraturam fient et alia scamna post priora eiusdem fere altitudinis sine postergali tamen, quae complectantur post etiam patriarcharum sedes, relicto spatio pro aditu, et item si locus erit capax, fiat alius ordo sedilium post secundum, et tot, quot loci amplitudo, et Praelatorum numerus exigit: Erigatur etiam in dicto conventu Altare aliquod cum Cruce, et sacra Eucharistia, sive reliquiis Sanctorum in loco congruo: ubi possit Pontifex orare cum venit ad Concilium , et cum dicit preces pro synodo, illuc faciem convertere.

lib. I. sect. XIV. , denuo edito a Hoffmann Nova scriptorum ac monumentorum collectio. Tom. I. pag. 269-740. Notabilem hunc libellum ab Augustino Patricio Piccolomineo a. 1488 compositum esse Editor firmis argumentis probavit. Caeterum vide Lehrbuch des Kirchenrechts $. 157. not. 9.

Si autem Papa non erit futurus in Concilio, poterunt scamna praedicta fieri apud Altare maiús sine sede Papali. Et praesidens Concilii, finita missa, paratus sacris vestibus ac si esset celebraturus sedebit in faldistorio, posito ante Altare, vertens renes ipsi Altari.

Caput III.
Qui habent vocem deliberativam in Conciliis.
In Conciliis autem illis venerandis ac sacrosanctis, quibus

[ocr errors]

fides nostra, et recta vivendi norma purgata, atque firmata est, non legimus intervenisse statuendi causa nisi Episcopos et abbates, et hi tantum decretis se subscribebant. Episcopos appellamus etiam Episcoporum Principes: quoniam haec est suprema in Ecclesia Dei potestas, inferioris autem gradus Ecclesiasticos viros, et principes scculares consulendi, ac instruendi

gratia, non autem decernendi intererant: qui (ut periti aiunt) consultivam vocem habent in Conciliis, non definitivam, seu deliberativan. Aderunt igitur in Conciliis ad statuendum ROMANUS Pontifex tanquam rector et moderator totius Ecclesiae, pastor gregis dominici, et omnium Episcoporum Episcopus. Sacer Cardinalium senatus, Patriarchae, Primates, Archiepiscopi, Episcopi, Abbates, quibus non immerito et ordinum religiosorum Generales magistri additi sunt, denique omnes Praelati, qui secundum formam iuramenti , quod praestant cum ad dignitates promoventur, ad synodum venire tenentur. Alü autem, ut diximus, disserendi, instruendi, consulendive gratia poterunt interesse, non tamen in sessionibus publicis induti sacris vestibus sedebunt, neque sententiam dicent.

Caput IV. De diversis officialibus Concilir. Aderunt etiam diversi magistratus, et ministri Concilii, ultra quos tamen Pontifex Summus (si praesens erit) constituet alios, qui negotia proponenda suggerant. Alios qui venientes ad Concilium in volumine describant, missorum, ac legatorum facultates examinent, et publica documenta rimentur. Alios, qui locum Concilii custodiant. Gesta autem Concilii excipere, et in publicam formam redigere, spectat proprie ad protonotarios Apostolicos, clericos camerae, et Secretarios Papae, qui tamen, antequam scripta sua publicent, corrigenda illa exhibeant his, qui a Pontifice, sive a Concilio erunt deputati. Sedes autem omnibus consignabunt clerici cerimoniarum : Si Papa erat in Conciliis, et cum difficultas aliqua orietur, consulent super ea re Summum Pontificem. Sin vero Summus Pontifex abesset, constituerentur a Concilio, qui sedibus consignandis praesint.

Caput V.
Ordo sedendi in Conciliis.

Ordo autem sedendi in publicis sessionibus hic erit. Sum

mus Pontifex in solio Pontificali sedebit, cui a lateribus super scabellis sedebunt Diaconi duo assistentes, et prior Presbyterorum in scabello etiam in loco eminenti, sive a dextris, sive a sinistris , prout in capella cum Papa celebrat, sed tunc, et quoties in divinis ministrat, ut Capellanus assistens erit indutus pluviali, non planeta. IMPERATOR, si aderit, sedebit in sede sua ad dextram Pontificis, et tunc Diaconi non sedebunt apud sedem Papae, sed ante ipsam sedem hinc inde super parvis scabellis, ut erat mos antiquis, et hoc, ne Diaconus a dextris videatur sedere medius inter Papam, et Imperatorem. REGES sedebunt in nominatis sedibus suis : Episcopi et Presbyteri Cardinales in prima parte eminentiori scamnorum a dextris, Diaconi Cardinales praeter illos duos in prima parte sinistris. Patriarchae quatuor Ecclesiarum Constantinopolitanus, Antiochenus, Alexandrinus, et Hierosolymitanus sedebunt in quatuor illis sedibus singularibus contra faciem Pontificis. Et nota, quod praedicti Patriarchae in missis, et aliis actibus, sive sint parati, sive non, sedent ante assistentes Papae. Alii Patriarchae, Primates, Archiepiscopi, Episcopi, Abbates parati sedebunt in scamnis post Cardinales hinc inde, primum tamen locum habebit Vice-Camerarius, si erit Praelatus. Et ita servatum legimus in Concilio Pisano, praesidente ALEXANDRO V. et in Constantiensi, praesidente IOANNE XXIII. Deinde oratores Regum, et Principum, si erunt parati, inde reliqui Praelati parati. Et impleta prima quadratura scanınorum , implebuntur reliquae post illam: postremi erunt Generales ordinum. Et adverte, quod Praelati omnes, cuiuscunque sint gradus, secundum GREGORII Papae decretum , sedebunt inter Collegas suos secundum ordinem , sive promotionem suam. Assistentes Papae parati sedebunt super gradus thalami Pontificalis ad sinistram partem, Protonotarii Apostolici, et clerici camerae ad dextram, Subdiaconi vero, auditores rotae, et acoluthi in parte anteriore ad pedes Papae. Super planum sedebunt duo cubicularii secreti Papae, Decanus auditorum, qui servit de mitra , et Secretarius Papae, si non est Praelatus. Oratores autem laici , sive non Praelati , sedent intra primam quadraturam in sedibus illis humilioribus, pro dominorum suorum dignitate, ita ut digniores sint propinquiores primis scamnis Papae, et si aderit aliquis magnus Princeps, sedebit in scamno Diaconorum post omnes Diaconos, si alias, consuevit sedere in suo scamno, alii inferiores Domini laici inter vel post oratores non Praelati, secundum

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »