Quinti Horati Flacci Opera

Przednia okładka
Delegrave, 1899 - 462
0 Recenzje
Nie weryfikujemy opinii, ale staramy się wykrywać i usuwać fałszywe treści
 

Co mówią ludzie - Napisz recenzję

Nie znaleziono żadnych recenzji w standardowych lokalizacjach.

Inne wydania - Wyświetl wszystko

Kluczowe wyrazy i wyrażenia

Popularne fragmenty

Strona 406 - ... lana Tarentino violas imitata veneno. Ac ne forte putes me, quae facere ipse recusem, cum recte tractent alii, laudare maligne, ille per extentum funem mihi posse videtur 210 ire poeta, meum qui pectus inaniter angit, irritat, mulcet, falsis terroribus implet, ut magus, et, modo me Thebis, modo ponit Athenis.
Strona 434 - Conversis studiis aetas animusque virilis quaerit opes et amicitias, inservit honori, commisisse cavet quod mox mutare laboret. Multa senem circumveniunt incommoda, vel quod quaerit et inventis miser abstinet ac timet uti, 170 vel quod res omnes timide gelideque ministrat, dilator, spe longus, iners avidusque futuri, difficilis, querulus, laudator temporis acti se puero, castigator censorque minorum.
Strona 148 - VII. DIFFUGERE nives, redeunt jam gramma campis Arboribusque comae; Mutat terra vices et decrescentia ripas Flumina praetereunt ; Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet Ducere nuda choros. Immortalia ne speres monet annus et almum Quae rapit hora diem. Frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas Interitura simul Pomifer Auctumnus fruges effuderit, et mox Bruma recurrit iners.
Strona 452 - Et male tornatos incudi reddere versus. Si defendere delictum quam vertere malles, Nullum ultra verbum aut operam insumebat inanem Quin sine rivali teque et tua solus amares. Vir bonus et prudens versus reprehendet inertes...
Strona 222 - Agedum, pauca accipe contra. Primum ego me illorum, dederim quibus esse poe'tis, Excerpam numero : neque enim concludere versum 40 Dixeris esse satis ; neque si qui scribat uti nos Sermoni propiora, putes hunc esse poetam. Ingenium cui sit, cui mens divinior atque os Magna sonaturum, des nominis hujus honorem.
Strona 385 - Mandela bibit, rugosus frigore pagus, 105 quid sentire putas? quid credis, amice, precari? sit mihi quod nunc est, etiam minus, et mihi vivam quod superest aevi, si quid superesse volunt di ; sit bona librorum et provisae frugis in annum copia, neu fluitem dubiae spe pendulus horae.
Strona 425 - ... pictoribus atque poetis quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.» 10 scimus, et hanc veniam petimusque damusque vicissim; sed non ut placidis coeant immitia, non ut serpentes avibus geminentur, tigribus agni. Inceptis gravibus plerumque et magna professis...
Strona 142 - cervi luporum praeda rapacium, 50 - sectamur ultro, quos opimus fallere et effugere est triumphus. gens, quae cremato fortis ab Ilio iactata Tuscis aequoribus sacra natosque maturosque patres pertulit Ausonias ad urbes, duris ut ilex tonsa bipennibus nigrae feraci frondis in Algido, per damna, per caedes ab ipso ducit opes animumque ferro.
Strona 439 - Satyros, ita vertere seria ludo, ne quicumque deus, quicumque adhibebitur heros, regali conspectus in auro nuper et ostro, migret in obscuras humili sermone tabernas, aut, dum vitat humum, nubes et inania captet.
Strona 258 - ... est brevitate opus, ut currat sententia neu se impediat verbis lassas onerantibus auris, 10 et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso, defendente vicem modo rhetoris atque poetae, interdum urbani, parcentis viribus atque extenuantis eas consulto, ridiculum acri fortius et melius magnas plerumque secat res.

Informacje bibliograficzne