Obrazy na stronie
PDF
ePub

VITA OSWINI REGIS, &c.

Incipit prologus in vitam Sanctissimi et Gloriosissimi Regis Deirorum Oswini, et quomodo sub rege Oswi martyrio coronatus

est.

Antiquorum incuria modernorum diligentiam in multis conatibus cogit deficere. Extitit namque antiquitas sæpe negligentior debito, in scribendis memoriæque mandandis strenuorum virorum gestis probabilibus; et maximè illorum, quorum vita Cristianæ fidei virtute vigebat, et mors caritatis eminentiâ pollebat. Hinc est quod visis auditisve Sanctorum nonnullorum miraculis, eorum sanctitati congaudemus: de quorum tamen vitâ quia nichil est, vel parum scriptum tenemus, quid posteris profuturum dicamus, non habemus. Quærit fortè aliquis, quorsum hoc principium? Ego ad hæc respondeo. Cogit me propria devotio, immo fratrum importuna in rogando compellit vexatio, quatinus Sancti Regis et Martiris Oswini vitam martiriumque scripto committam: sed propriæ devotioni satisfacere, vel fratrum caritati obedire, in hac re non permittor; quia de vitâ morteve ejus, quarum utraque in conspectu Domini preciosa extitit, parum in veterum annalibus reperio. Namque Venerabilis Beda in Anglorum hystoriâ vitam mortemque Sancti Oswini succinctè perstringens, nec vitam ejus ut deceret, nec mortem ut oporteret, declaravit: utramque tamen innocentiæ gloriâ decoratam, brevi sed commodâ ratione intimavit. Quæ vero aliis vel dicta vel scripta sunt de tanto Martyre, credere quidem permittimus, sed auctoritate eorum ad credendum non cogimur. Et hæc est ratio, quare ad plenum exequi impedior, quod tamen quoquo modo exequi a fratribus oportunè rogantibus impellor, fateor quippe præsumptionem esse, quod Venerabilis Beda texuit, retexere; speciem quoque apocriphi fore perpendo, quod apud Bedam non invenitur, et tamen passim auditur, quasi veritate subnixum narrationi hystoricæ innectere. Int.... ergo scribere et non peccare, vel nescio vel non possum : tamen quod minus periculosum est eligens, Bedæ vestigiis inhæreo,

quæ perstrinxit Sancti merita latius juxta possibilitatis mediocritatem narrare instituo, pauca tamen ab aliorum historiis excerpta, fidei magis accedentia intersere. Explicit prologus.

*

CAP. I.-Incipit quomodo Beatus Oswinus, ab atavis regibus ducens originem, post mortem patris sui cum suis honestè exulaverit ; et post decennium, hæreditarius rex Deyrorum ad votum gentis illius effectus sit.

Gloriosus igitur Deoque dilectus vir venerandus Oswinus, claris ortus natalibus, regis Deyrorum Osrici fuit filius. Nordthanunbrorum regis clarissimi Edwini propinquus extitit, paternique stematis generositatem morum probitate transcendens, fidem Cristi bonæ indolis puer excoluit, a quâ pater post susceptum baptismi sacramentum apostatans exorbitavit. Sublato namque de medio præfato Nordthanynbrorum rege Edwino, successerunt ei duo reges; quorum unus filius patrui sui Ælfrici erat, Osricus nomine; alter filius Æthelfridi, qui ante Ædwinum regnaverat, dictus Enfridus. Hi Nordthanynbrorum gentem, secundum quod antiquitùs erat, in duas provincias dividentes, Osricus beati Oswini frater regnum Deyrorum, et Enfridus Berniciorum sibi gubernacula, quasi successionis jure vendicârunt. Prodiitque quasi ex adipe iniquitatis eorum, dum fidem Cristi quam pauperes susceperant, jam divites facti abjecerunt, excitavitque Dominus baculum furoris sui Cædwalam regem Britonum, et eo ministro apostatas reges usque ad internicionem percussit. Tuleruntque Beatum Oswinum propinqui et fautores ejus, quia infra annos erat, et ætatis imbecillitas et facultatis tenuitas patris mortem vindicare non permittebat; et cum eo apud Occiduos Saxones per decennium exulârunt. Cædwala vero, licet Cristi sacramentis imbutus esset, tamen perditis moribus Cristi gratiæ ingratus, gentem provinciamque Nordthanimbrorum armis subactam populare cœpit, nec in eâ juris æquitatem exercere, sed eam per exterminium delere satagebat. Regis tamen dominium uno anno in miseram gentem sibi usurpavit, sed officium in dominio minimè commendavit : Compassusque pietatis Dominus miseræ gentis miseriæ, Sanctum Oswaldum Enfridi fratrem ex Acchâ sorore jam dicti regis Edwini progenitum suscitavit; ipsumque eximiæ pietatis et religionis virum congredi cum Cædwalâ, non viribus vel armis tantum, sed compatiendi caritate et oppressis subveniendi, piâ intentione disposuit. Fraternâ igitur caritate, quæ vinci

* Vel excepta MS.

non novit, Sanctus Oswaldus armatus, præfato Cadwalæ obvius in loco qui dicitur Deniseburna occurrit; traditumque à Domino in manus suas fidei Cristianæ insectatorem credentiumque populatorem in ore gladii percussit: et non solum fratris Ænfridi successor Berniciorum, sed quasi Edwino avunculo suo ab intestato succedens, per novem annos utramque in unam Nordthanymbrorum gentem redigens, summâ cum æquitate rexit. Tandem post regum apostatarum, Osrici scilicet et Ænfridi, mortem elapso decennio, à Pendâ Merciorum rege pagano in loco qui Maresfeld dicitur, Sanctus Oswaldus discrimini patuit, et gladii animadversione ad cælestia regna translatus est; successitque ei in regnum frater ejus nothus Oswi juvenis, tricesimum jam agens annum, regnumque susceptum per annos duo de triginta laboriosissimè tenuit. Tempore autem quo Cadwala tyrannicâ clade vastavit, vel Sanctus Oswaldus regiâ æquitate tam Deyrorum quam Berniciorum gentem moderavit, Sanctus Oswinus exul agens, Cristianæ religionis pietatem juvenis excoluit; omnique morum nobilitate generosos natales ornavit. Erat enim virtute strenuus, mente senex, affatu humilis, sapientiâ sublimis; quam pii cordis venerabatur continuata devotio: et, ut dicitur, mentis pariter et corporis integritatem Domino intus in animo consecrans, alterum se Joseph, et decorus aspectu et, castus, inter cives Ægyptios exhibuit. Observansque tempus congruum redeundi ad patriam, ecce tandem post actum in exilio decennium, audivit regem Oswaldum de medio in ore gladii sublatum, fratrumque ejus Oswi pro eo in regnum sublimatum : initoque cum suis consilio, Deyrorum provinciam revertitur, ibique cum summo honore ab omnibus suscipitur: parvoque temporis intervallo, principes primatesque regni illius convenerunt in unum, communicatoque unanimiter consilio, Beatum Oswinum hæreditarii juris successione Deyrorum dominum in regem sublimantes, regiâ purpurâ ornaverunt. Erat autem Sanctus Oswinus, ut refert Venerabilis Bæda presbiter, et aspectu venustus, et staturâ sublimis, et affatu jocundus, et moribus civilis, et manu omnibus nobilibus simul atque ignobilibus largus. Erat enim piissimus et omni suavitate conspicuus, atque ita inter divites et pauperes medius, ut pauperes illum quasi parem aspicerent; divites vero quasi superiorem sibi divitem estimarent. Corpore integer, ingenio optimus, consilio magnus, opere sanctus. Unde contigit, ut ob regiam ejus et animi et vultûs meritorumque dignitatem ab omnibus diligeretur, et undique ad ejus ministerium de longinquis quoque provinciis, viri etiam nobilissimi concurrerent: summæque cultor religionis, provinciæ Deyrorum septem annis in maximâ rerum omnium affluentiâ, et ipse amabilis omnibus præfuit. Nec rerum terre

narum exuberantia, ut assolet, animum ejus abstractum illexit ; quia divitiis affluentibus cor non apponens, usum ex eis semper quæsivit, non luxum in eis. Cumque justæ legis moderamine subjectas regeret plebes, ipse Dominicâ lege regi et erudiri omni sollicitudine studebat. Terrenis namque rebus ad votum affluens, sed cor non apponens, eâdem se humilitatis lineâ modificabat jam in regnum sublimatus, quâ consueverat exilio relegatus; et conditionem naturæ similem, et regii gradûs dissimilem semper attendens, hominem se hominibus bonis ac modestis, regem verò feris ac indomitis, in regimine exhibebat ; et illorum modestiam præibat modestiâ, et horum feritatem feritate premebat; atque ad omnia spiritualis exercitii studii se accingebat, sed opibus misericordiæ diligentiùs se totum effundebat. O plenum pietate virum! diademate dignum! Eo tempore Nordthanymbrorum provinciam curâ pastorali regebat beatissimus Aidanus pontifex; quem Scottum genere, fide catholicum, Sanctus Rex Oswaldus in pontificium sullimaverat, ejusque prædicatione, divina gratia gentem non modicam ad Cristi fidem converterat. Hujus viri sanctissimi ex consuetudine officium erat, plebem sibi commissam non solum in ecclesiâ docere, sed etiam propter nascentis fidei teneritudinem provinciam circumeundo fidelium domos intrare, verbique divini semina pro captu singulorum in agro cordis eorum cominùs spargere. Hic itaque tantæ in commissum sibi gregem sollicitudinis vir ad Sanctum Deyrorum regem Oswinum ob religionis ejus fragrantiam venire sæpius, et apud eum manere, consuevit; ipsumque in bonis actibus perseverantem, ad meliora et perfectionis ulterioris summa proficere semper commonuit; et quia per martyrium ad cæleste regnum transiturus esset, Spiritu Sancto edoctus prædicebat. Siquidem rex illum ut virum sanctum suscipiens, verba vitæ prædicantem diligenter audiebat ; et ut dilectissimo patri piè subditus, ad illius oris imperium etiam malè gesta si quando reprehendebatur, corrigere satagebat. Episcopus verò regis humilitate et obedientiâ nimium delectabatur; et cum illo sæpe de contemptu mundi, de cælestis vitæ dulcedine, de gloriâ Sanctorum, familiariter sermocinabatur. Rex autem verbi Dei nequaquam obliviosus auditor, sed studiosus operator effectus, secundum quod à bono magistro didicerat, omnium curam paternâ caritate gerens, pauperes et maximè peregrinos benignè recipiebat; esurientes alens, nudos vestiens, et omnibus ejus beneficia postulantibus hilariter impendens. Factaque est inter eos tanta mutuæ caritatis confederatio, ut Rex sanctum præsulem quasi Dei angelum haberet : ejusque monitis tanquam cælitùs mandatis obtemperaret. Pontifex vero Regem tanquam animæ ejus portionem diligeret; et nunc, si quid in rebus sæculi ut assolet

« PoprzedniaDalej »