Obrazy na stronie
PDF
ePub

Precamur Deum interim ut Amplitudinem Tuam diu

sospitem ac felicem servet.

Amplitudinis Tuæ,

Romæ, ex ædibus Sacræ Congregationis

de Propaganda Fide,

Die 9 Octobris, 1847.

Ad officia Paratisimus,

J. PHIL. CARDINALIS FRANSONI, P.D.P.F.
ALEXANDER BARNABÒ, Pro Secretarius.

Illusmo. et Revmo. Domino, Michaeli Slattery,
Archepiscopo Casseliensi.

ILLUSTRISSIME AC REVERENDISSIME DOMINE-Excerpta nonnulla ex Statutis, quæ pro novis Hiberniæ Collegiis rediguntur, ac suffragia super iisdem ab Episcopis data occasionem Sacræ Congregationi praebuerunt, ut eo potissimum sub respectu de praefatis Collegiis iterum pertractaret, quidque pro spirituali bono Catholicæ Gentis Hibernensis esset rescribendum sedulo ac mature perpenderet. Licet vero præfata Statuta ea sub forma consistant, ut dijudicari non valeat quantæ auctoritatis, attenta Anglicani Regni constitutione, sint futura; omnibus tamen mature pensatis Sacra Congregatio adduci non potuit, ob gravia et intrinseca eorundem Collegiorum pericula, ad emolliendam sententiam de

illis prolatam ac, probante Sanctissimo Domino Nostro, quatuor Metropolitanis expositam Nonis Octobris Anni Superioris.

quæ

Cum autem innotescat quanto studio Clerus et integra Natio ad bonum Ecclesiæ promoveniis adlaborent pro dum referuntur, de Universitate Catholica erigenda Eminentissimi Patres haud desperandum censuerunt; imo consilium hujusmodi iterum iterumque commendarunt, ut in ejusdem executionem omnes pro viribus operam suam conferant, sicque pleniori Catholicorum instructioni satisfiat quin ullum exinde eorumdem religio detrimentum patiatur.

Quam Sacræ Congregationis sententiam Sanctissimus Dominus Noster omni maturitate ac prudentia perpensam auctoritatis suæ pondere probandam confirmandamque esse duxit, voluitque, eam quatuor Archiepiscopis remitti, respectivis per eos Suffraganeis communicandam.

Dum vero id exequor, significare etiam debeo Sacram Congregationem imo et Dominum Nostrum illud imprimis habere in votis, ut Sacerdotalis concordia servetur, ac summopere cordi vobis existat unitatem spiritus colere quam plurimum Apostolis suis Christum Dominum commendasse Sacrosancta Evangelia testantur. Et quoniam Antistites alloquor, qui Ecclesiæ historiam et SS. Patrum præclara monita perspecta habent, supervacaneum profecto arbitror vel ista adducere, vel commemorare quæ bona Episcoporum consensio Ecclesiæ contulerit, quanta vero mala ex eorumdem dissensione dimanverint: cumque illam unanimes omnes quidem exoptetis, abs re tamen non erit vobis in mentem revocare, ut opportuniora quoque media ad eam obtinendam seligatis, alacriterque adhibeatis. Ea vero prostant in Sacris

Inter

Canonibus cæterisque Ecclesiasticæ disciplinæ regulis, quas quidem si exactissime in ministerio vestro persequimini, et si in dubiis vestris ad Apostolicam Sedem provocabitis ut per Eam quid vobis agendum sit tuto innotescat, supradicta unio magis magisque firmabitur, atque consistet. cætera, SSmo. Domno Nostro probante, illud commemorandum vobis censuit Sacra Congregatio, ut Sacerdotales conventus ex ordine, et ad SS. Canonum et librorum liturgicorum tramitem in posterum fiant; alioquin sententiarum varietas indies augebitur, nihilque boni ex hujusmodi conventibus, qui potius sæcularem quam religiosam speciem præ se ferant, exurget ad Ecclesiasticam disciplinam, cui solummodo inservire debent, rite dirigendam: proindeque utillimum erit acta conventuum ad Apostolicam Sedem transmittere, sicuti etiam statis temporibus litteras dare de statu vestrarum Ecclesiarum prout sancitum est, ut opportuna hinc responsa excipiatis.

Hæc vero vobis significantur non quia dubitatio ulla exoriatur de obsequio vestro erga Apostolicam Sedem; siquidem Orbi universo exploratum est quam sit fervens, et constans; novumque de eo testimonium litteræ omnes pro supradicto Collegiorum negotio redditæ perhibent: verum ut et significationibus istis facto iterum comprobetur; cumque de gravioribus negotiis accurate ad eam Ecclesiam referatur, unde unitas Sacerdotalis exoritur, facilius et inter vos eadem unitas hac ratione consistet.

Interim Deum precor ut Amplitudinem Tuam diu sospitem ac felicem servet.

Amplitudinis Tuæ

Ad officia Paratisimus.

Romæ, ex Æ. S. C. de Proda Fide

die 11 Octobris, 1848.

J. PH. CARD. FRANSONIUS, Præ.
ALEXANDER BARNABÒ, a Secretis.

Illusmo et Revmo Domino, Michaeli Slattery,
Archiepiscopo Casseliensi.

ILLUSTRISSIME AC REVERENDISSIME
DOMINE.

LICET Hiberniæ Episcopi ea potissimum de causa plenariam Synodum celebraturi videantur, ut quoad Collegia uniformis disciplina per Hiberniam retinenda communi deliberatione statuatur, attamen id peculiariter per Amplitudinem Tuam commendari iisdem voluit Sacra Congregatio; eoque pæsertim hortationes in Apostolicis Litteris contentas dirigi significes oportet. Id vero feliciter præstituros confido si a debito erga Apostolicam Sedem ejusdemque responsa obsequio vel minimum deflectant, atque in illud potissimum intendant ut Religionis bono atque animarum saluti, nullo partium studio abrepti, optima ratione consulere studeant. Interim per Amplitudinem Tuam Episcopis significandum duxi mirum videri quod nonnulli asseverare

haud dubitaverint, post responsa de Collegiis jam lata, presbyteris licere officia quædam in iisdem Collegiis gerenda suscipere. Enimvero si ob. gravia et intrinseca pericula prædicta Collegia in Religionis detrimentum obventura declaratum est; si admoniti sunt Episcopi ne ullam partem habeant in erectionis eorumdem executione; patet profecto nec aliis Ecclesiasticis viris licere munus quod ad eadem referatur Collegia obire. Quod vero alias controversias spectat eorumdem Collegiorum causa excitatas, Episcoporum erit, præfatis Rescriptis sedulo perpensis, ut fideles ab iis Collegiis frequentandis retrahantur, regulas ejusmodi proponere generatim ubivis servandas, quæ et iisdem respondeant Rescriptis, et æquitati ac benignitati, quam ipsa Apostolica Sedes suo commendat exemplo, conformes existant. Interim Deum precor, ut A. T diu Sospitem

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »