Obrazy na stronie
PDF
ePub

RESCRIPTUM QUO

DECRETA

APPROBANTUR.

Decreta Concilii Hibernensis apud Thurles superiore anno habiti præsidente R. P. D. Paulo Cullen, Archiepo. Armachano, Hiberniæ Primate, ac Delegato Aplico. ad quod ex universa Hibernia Episcopi convenerant, S. Congregationi de Propaganda Fide exhibita fuerunt. Mature vero omnibus perpensis in generali ejusdem S. C. Conventu habito die 28 Aprilis hujus anni, Emi. Patres censuerunt, nonnullis adhibitis emendationibus* juxta tradendam Instructionem, Decreta omnia esse probanda, atque executioni mandanda. Hanc vero S. Congnis sententiam Sanctissimo Dno. Nro. Pio PP. IX., ab infrapto ejusdem S. C. Secrio relatam in audientia die 4 Maji, Sanctitas sua eamdem in omnibus confirmavit ac servari præcepit.

Dat. Romæ ex aed. dictæ S. Congnis, die 23 Maji, 1851.

J. PH. CARD. FRANSONI PRÆF.

LOCUS SIGILLI.

ALEXANDER BARNABO, a Secretis.

* Emendationes litteris cursivis insertæ propriis locis sunt.

DECRETA.

DE APERIENDA SYNODO.

IN nomine Sanctissimæ ac Individuæ Trinitatis, Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.

Nos, Paulus S. Sedis Apostolicæ Delegatus, Archiepiscopus Armacanus, et totius Hiberniæ Primas, ad laudem ac gloriam Omnipotentis Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, ad honorem Beatissimæ Virginis Mariæ, Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, Sancti Patritii, et omnium Sanctorum, ad incrementum fidei ac Religionis Catholicæ, ad pacem et unionem Ecclesiæ hujus regionis promovendam, et ad reformationem Cleri et Populi, statuimus ac decernimus, de consilio et consensu Reverendissimorum Epis

1

coporum Hiberniæ, hoc ipso die, qui vigesimus secundus est mensis Augusti, adjutrice divina misericordia, initium fieri atque jam factum esse Concilii Nationalis Hiberniæ; quod rite et auctoritate etiam a S. Sede Apostolica, cujus Delegatus sumus, acceptâ, litteris datis die 30 Maji proxime elapsi, convocavimus, atque aliis postea die 6 Augusti datis, in hunc præsentem diem prorogavimus; quæ Concilii inchoatio felix sit ac fausta, et in religionis incrementum et majorem Dei gloriam, bene vertat.

DE MODO VIVENDI.

Cum omne datum optimum et omne donum perfectum desursum sit descendens a Patre luminum, cumque, nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilet qui custodit eam, Synodus hæc nationalis fideles omnes, præcipue vero Episcopos et Sacerdotes monet et hortatur ut assidue divinam implorent opem, et sine intermissione preces Deo effundant, rogantes ut sapientiam assistricem sedium suarum de cœlo mittat, ut Patribus hujus Concilii adsit, et cum ipsis laboret. Omnes porro qui Concilio intersunt în meditationem divinarum rerum sedulo incumbant: Missæ sacrificium vel quotidie cele

DECRETUM DE PRÆJUDICIO NON AFFERENDO.

3

brent vel eidem devote assistant: Preces Horarias Divini Officii digne, attente, ac devote studeant recitare; et iisdem cum in Ecclesia solemniter celebrantur intersint: ea demum omnia, quæ de ratione vivendi jam a Sacrosancta Tridentina Synodo tam plene sunt tradita, et præ mente habeant et executioni mandare curent. Cum autem in eum finem hæc Synodus sit congregata ut promoveatur Dei honor atque gloria, Ecclesiæ decus augeatur, atque concordia sacerdotalis firmetur, omnia sedulo sunt evitanda, quæ ad animos concitandos, aut ad charitatis vinculum violandum tendant. In sententiis itaque dicendis magna verborum moderatio adhibenda est, et ab omni violentia et perturbatione abstinendum. Magna tamen libertas in iis quæ sentiunt proferendis, est omnibus in Domino concedenda.

DE PRÆJUDICIO NON AFFERENDO.

Quod si cui contigerit in hanc nationalem Synodum non jure admissum fuisse, vel suo proprio loco non sedere, sententiamve dicere, aut aliud quidpiam agere; vel si forte aliqua ratione, propria alicui privilegia non concedantur, declaramus ac decernimus

nullum ipsi jus novum esse ideo acquirendum vel præjudicium inferendum omnium enim jura sarta tectaque esse volumus.

:

DE OFFICIALIBUS.

Cum autem ad hujus nationalis Concilii actiones et tractationes ministri nonnulli requirantur, ideo sequentes eliguntur; nempe,

Promotor:-Reymus Dominus, Episcopus Clonfer

tensis.

Secretarii:-Reverendi Domini, Dominicus O'Brien; Patritius Leahy; Petrus Cooper.

Cæremoniarii:-Reverendi Domini, Laurentius Forde; Mattheus Keogh; Thomas M'Hale.

DE

JUDICIBUS CAUSSARUM PERSONALIUM IN SYNODO

OCCURRENTIUM.

Ne vero singulorum causæ, rerum graviorum quæ a Nobis in hoc Nationali Concilio agi debent, cursum impedire possint, ideo Revmi. Domini, Episcopus Clogherensis, Episcopus Ossoriensis, et Episcopus Kilmorensis huic muneri præficiuntur, ut absentium

« PoprzedniaDalej »