Obrazy na stronie
PDF
ePub

Districtè quoque prohibetur, ne, post diem promulgationis horum Statutorum, ullus sacerdos, quacumque de causa, Missam celebret in domo privata, exceptis tamen, ob præsentem necessitatem, iis quæ celebrantur, 1o. Occasione stationum publicarum pro confessionibus audiendis. 2°. In sacello privato ab Ordinario approbato. 3°. Pro defunctis, præsente cadavere. 4°. In domo sacerdotis.

Sedulò notandum est, quod cum alicui sacerdoti facultas conceditur celebrandi duas Missas eadem die, privilegium hoc legitimè exerceri nequit, nisi publica necessitas id postulet.

"Sancta et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut à peccatis "solvantur :"* cum ergo omninò conveniat, eos qui in eadem vinea laborant, seipsos invicem fraterna charitate

* 2 Mac. xii. 46.

prosequi, præcipimus, ut, mortuoEpiscopo, quinque missæ pro ejus animæ requie celebrentur: defuncto Vicario Generali tres Missæ, et mortuo alio quocunque ejus Dioceseos Presbytero, una Missa: quæ missæ prædictæ, à singulis sacerdotibus sunt celebrandæ ; defuncto autem Vicario Foraneo, ; tres Missæ à singulis ejusdem districtûs presbyteris celebrentur. Et ne adeo sacrum et magni momenti munus prætermittatur, strictissimè jubemus, has Missas quamprimum celebrari, post mortem uniuscujusque ex clericis prædictis.

Ab Urbano VIII. statutum fuit ut sacerdos, munere missarum ab ipso celebrandarum "intra modicum tem"pus" fungatur; ne verò incuriâ aut negligentiâ alicujus ex nostris Sacerdotibus, hoe tam salubre decretum in desuetudinem abeat, illud "modicum "tempus," non ultra duos menses prolongari definimus.

Pueri qui Missæ inserviunt, bona fama et moribus modestis sint insignes: doceantur responsa, clarè, distinctè, et accuratè enunciare : et dum publicè missæ inserviunt, veste talari et superpelliceo induantur.

CAPITULUM DUODECIMUM

DE SACRAMENTIS IN GENERE.

Quoniam Christus annunciat, nihil sine suo adjutorio nos facere posse, et Paulus docet, quod "omnis nostra sufficientia ex Deo est;" quoniam à Concilio Tridentino definitur, "no "non posse justificari coram Deo, absque divina per Jesum Christum gratia,' "et idem Concilium docet, Sacramenta à Christo insti"tuta esse, ut per ea, omnis vera jus

66

66

[ocr errors]

titia, vel incipiat, vel cæpta augeatur, " vel amissa reparetur;" et quoniam sacramenta illa, quæ vi propria gratiam illam tam necessariam conferunt, sunt omnia à Christo ipso instituta;

[merged small][merged small][ocr errors]

omninò oportet novæ legis Sacerdotem, qui minister Christi, et dispensator mysteriorum Dei constituitur, ad hæc sacramenta administranda, cum summa reverentia accedere. Cum ergo ad aliquod sacramentum impertiendum vocatus fuerit, recogitet, se tractaturum esse ea quæ sancta sunt, et animo volvat, quam mundum oporteat eum esse, qui ad alios mundandos constituitur. Si ergo contingat, (quod Deus avertat) sacerdotem sibi conscium esse peccati mortalis, ne audeat ullum sacramentum administrare, donec acrem dolorem, et magnam cordis contritionem excitaverit. Præterea, si copiam habeat confessarii, et circumstantiæ loci et temporis sinant, omninò convenit confiteri.

Præcipimus, ut quandocumque sine gravi incommodo fieri potest, Sacerdos veste talari et stola indutus sit, dum sacramenta administrat: et se

« PoprzedniaDalej »