Obrazy na stronie
PDF
ePub

men, si illis videbitur necessarium esse, aut alias idoneus judicetur, et approbationem obtineat.

Officium ergo Examinatorum hoc erit: ut duo vel plures ex illis, quos Nosmetipsi designabimus, statutis locis et diebus conveniant, ut eos examinent, qui ad confessiones excipiendas, vel ad sacramenta administranda deputandi sunt; necnon et scholares, qui ad sacros ordines aspirant.

CAPITULUM OCTAVUM.

DE PAROCHIS.

Officium Parochi est, ut in multis locis docet Tridentina synodus: verbum Dei prædicare, sacra eloquia et salutis monita explicare; exponere ea quæ in missa leguntur; pueros fidei rudimenta et obedientiam docere; vim et usum Sacramentorum explicare; jejunia, dies festos, et obedientiam commendare; sacramenta administrare; bono exemplo gregem pascere; pro his sacrificium offerre; decretum matrimonii explicare et observare; nuptias benedicere; pauperum, aliarumque miserabilium personarum curam paternam gerere; ad synodum Diocesanam

accedere; et librum Matrimoniorum et Baptismorum habere.

[ocr errors]

Cum tam multa et gravia sint munia curæ Pastorali annexa, procul dubio constat, Parochos teneri, totum vitæ studium, saluti ovium, consecrare, Ne obliviscantur se paratos esse debere vitam ipsam pro grege effundere, cum scriptum sit: "Bonus pas"tor dat animam suam pro ovibus "suis."* Et sæpe reminiscantur Principem Pastorum, qui pro grege sanguinem suum fudit, et qui gregem illum tam dilectum nobis curandum tradidit, posthac venturum esse, ut Pastores districtè judicet; et si illo- ́ ́ rum incuriâ, vel unus ex ovibus perierit, sanguinem ejus de manu ipsorum requisiturum. Ne existimet ergo Parochus, tutum esse, quamvis omnia simplici Presbytero præscripta impleverit; si enim pro salute eorum,

[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]

assiduè et strenuè non laboraverit, tanquam inutilis Pastor in die judicii condemnabitur. Parochos ergo enixè in Domino hortamur, ut multis, et maximi momenti ipsorum officii muniis, totam suam operam indesinenter impendant. Ignaros in lege Domini erudiant; errantes quærant et reducant; mærentibus consolationem, indigentibus opem tribuant; infirmos visitent; pupillos et viduas protegant. Si malum sit in populo, clament, vocem non cessent tollere, contra omnia publica scelera, contra scandala, quibus oves suæ in ruinam deduci possint; denique "omnibus "omnia fiant, ut omnes faciant sal66 vos. Meminerint, quòd si ipsis concedantur co-adjutores in opere ministerii, hos non eo fine constitutos esse, ut pastores ab onere, quod ipsorum proprium est, liberent, sed ut

* 1 Cor. ix. 22.

ad illud melius portandum adjuvent. Ut uno verbo omnia complectamur, Pastores oportet sedulò perpendere, quòd cum curam pastoralem susceperint, ipsorum ingenium, eruditionem, tempus, labores, studia, et vitam totam, in hoc unum conferre debere, ut semetipsos cum grege suo salvos faciant.

Apprimè cognoscant Parochi ritum administrandi sacramenta, et, memores se Pastores esse constitutos ut populo inserviant, semper sint parati, ad ea administranda, omnibus qui bene dispositi videantur. Præcipuam curam adhibeant, ne suâ culpâ tam grande malum accideret, ut aliquis de grege, sine sacramento Extremæ unctionis, è vita discedat. Et quoniam, ut notat Conc. Trid. nequaquam muniis Pastoralibus incumbere possent, sine residentia personali, vehementer exoptamus, ut residentia eorum perpetua sit; et si per unum

« PoprzedniaDalej »