Obrazy na stronie
PDF
ePub

mino in hæreditatem sumpto, non nisi ejus majorem gloriam, ac salutem animarum, sua sacra professione quærere tenentur. Si juxta Apostolum, hi, qui avaritia ducuntur, in desideria nociva et inutilia, quæ mergunt homines in interitum incidunt, quanto magis hi, qui dona cœlestia perceperunt, ut eadem gratis impendant, cœlestem iram vix ac ne vix quidem evadere poterunt, si mysteria divina, sacramenta scilicet Christi, venalia exhibeant.

66

"Avaritia," ut docet Chrysostomus " omnes qui ei serviunt crudeles effi"cit atque feroces. Ita enim indu"rat cor sacerdotis, ut nemini parcat, "nemini compatiatur, viduam oppri"mat, pupillum invadat, pauperem

[ocr errors]

aggravet, nemini succurrat, a quo "lucrum non sperat.

"Per avaritiam" inquit S. Gregori"us, Pastor in lupum convertitur, et " à propriis ovibus rapit, pro quibus

[ocr errors]

"vitam suam dare oportet. Et sic "dum in fallaci confidentia et quiete "recumbit, maledictio Altissimi jam 'pronunciata est: Væ pastoribus qui pascebant semetipsos! nonne greges à Pastoribus pascuntur, sed "cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia.* Væ Pastoribus

66

66

66

66

[ocr errors]

66

qui disperdunt et dilacerant gregem pascuæ meæ, dicit Dominus † ecce

ego visitabo super vos malitiam "studiorum vestrorum."

Cùm inordinatus amor consanguineorum et propinquorum sit præcipua causa avaritiæ in clericis, et cùm diversis temporibus multa et gravia mala in Ecclesia excitaverit, non inutile erit hìc inserere, quæ Concilium Trident. præcipit. "Clericis omninò "interdicitur ne ex redditibus Eccle

siæ consanguineos, familiaresve su"os, augere studeant, cùm et Aposto

* Ezech. xxxiv. 2, 4.

Jerem. xxiii. 1, 2.

[ocr errors]

"lorum canones prohibeant, ne res "ecclesiasticas quæ Dei sunt, consanguineis donent; sed si pauperes sint, "iis ut pauperibus distribuant, eas au"tem nec distrahant nec dissipent illo"rum causa: imò quam maxime po"test eos S. Synodus monet, ut om"nem humanum hunc, erga fratres, "nepotes, propinquosque, carnis af"fectum, unde multorum malorum "in Ecclesia seminarium extat, pe"nitus deponant.

Itaque cum divina Lex præcipiat, et tam exemplum quam doctrina sanctorum aperte doceat, bona temporalia quæ officiis Ecclesiasticis, aut ex sacri ministerii exercitio proveni unt, non posse rectè impendi, nisi in convenientem sustentationem Presbyteri, in hospitalitatem decentem, et in bene ordinatæ charitatis opera, tenore præsentium declaramus, Nos, nec inter fratres nostros numerari,

* Sess. xxv.de Ref. c. 1.

nec divinis præmiis donari dignos reputare illos indignos sacerdotes, qui carnis et sanguinis spiritu ducti, aut mundano affectui cedentes, bona sacro ministerio acquisita, in alios quam usus supra memoratos impendant.

Et ad præcavenda gravia scandala quæ aliquando post mortem sacerdotis ex dissidiis propinquorum exoriuntur, præcipimus et mandamus, ut unusquisque ex nostris sacerdotibus testamentum suum condat, et ut aliquem prudentem Presbyterum ejusdem diœceseos, curatorem, (seu ut appellatur Executorem) constituat. Si tamen, quod minimè veremur, aliquis Presbyter hoc facere perversè omiserit, monemus confessarios, indignum illum Sacerdotem à peccato suo nequaquam esse absolvendum, donec quod præcipitur impletum fuerit; excepto tantum in mortis

D

articulo, si tunc ipse inhabilis sit ad testamentum condendum.

Quamvis autem de testamentis ita decrevimus, attamen duplici velut honore æstimamus dignos Presbyteros qui, zelo Dei, et decore domûs ejus, scilicet Ecclesiæ, pleni, bona quæ ipsis sunt superflua, in pios usus, vel charitatis opera, dum vita superest, largiri satagunt.

Denique ut intelligant clerici quam grave onus conscientiis Episcoporum imponitur, curandi ac providendi ut statuta prædicta ab omnibus accuratè et fideliter serventur, Decretum Conc. Trid. hic inserere idoneum judicavimus.

"Statuit S. Synodus* ut quæ alias "à summis Pontificibus, et à sacris "conciliis, de clericorum vita, hones"tate, cultu, doctrinaque retinenda, "ac simul de luxu, commessationibus,

*Sess. 22. de Ref. c. I.

« PoprzedniaDalej »