Obrazy na stronie
PDF
ePub

EX TYPIS BEAU ET CIE, SANCTI-GERMANI-IN LAYA.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

SUMMA.

LIBER SEPTIMUS.

JURIS SOCIALIS PARS SECUNDA.

DE ACTIONE HOMINIS INDIVIDUI IN SOCIETATE QUACUNQUE ET IN

SOCIETATE DOMESTICA.

Jus domesticum

CAPUT I.

De actione hominis individui in societate

quacunque.

ARTICULUS J.

De generalibus officiis humana societatis cujuscunque. 733. NOTANDUM. -- Vias rationesque varias per quas Creator homines ad societates concretas diversi generis efformandas perducit, in postremo libro observavimus. Jam in libris sequentibus inquirendum est, quomodo novum hoc esse reale, quod societas humana dicitur, gerere se ipsum debeat, ut Creatoris intentiones exequatur. Tantum namque ac tam artificiosum opus Creator profecto non perfecit, quin certas intentiones circa illud haberet, ac proinde quin certa officia implenda illi imponeret.

Jamvero, antequam hæc officia particulariter societati cuique propria determinemus, optimum erit notionem finis ad quem va

turaliter omnis societas destinata est , explicatiorem tradere : inde enim perfacile generalia cujusque societatis officia dedu-. centur.

734. Pos. 348. – Societatis cujuslibet finis immediatus est ordo externus ultimo fini hominis subordinatus.

PROB. 1a PARS. – Societas quælibet humana est quidem essentialiter destinata ad coordinanda entia animo et corpore constantia. At ea nequit in partem hominis spiritualem immediate agere, sed solum quatenus in illo animus naturali unitatis hypostaticæ vinculo cum corpore est conjunctus. Quare, proprie loquendo, natura est quæ in hominum animos operatur, dum societas externam tantummodo in illos actionem exercet. Ergo ipsa hominis essentia actionem socialem limitat ad ordinem externum. Ergo finis immediatus societatis humanæ cujuscunque non potest esse nisi externus, ac proinde temporalis; omnia namque externa ista entia lemporalia sunt.

PROB. 2a PARS. -- Omnes et singuli homines ad finem quemdam ultimum ac prorsus necessarium sunt a Creatore destinati, ad quem omnia quæ ad hominem spectant, sicut totus ipse bomo ordinari debent (241). Et vero Creatoris intentio in societate instituenda, fuit, ut individua simul conjuncta se mutuo ad suum bonum assequendum adjuvarent. Ab hac enim ipsa mutui indigentia vidimus (433, seqq. ) societatem humanam quamcunque oriri. Ergo societas humana quælibet debet ex ipsa sua essentia individua consociata adjuvare ad naturalem suum finem consequendum. Atqui naturalis hominum finis in hac vita consistit in tendendo per vias ordinis et honesti ad bonum infinitum (255). Ergo finis ille immediatus societatis ad ultimum finem hominis est naturaliter subordinatus.

735. COROLL. 1. — Quoniam, ut in 2a parte ultimæ positionis probatum est, concretæ cujuslibet societatis finis essentialis est faciliores efficere vias ordinis et honesti determinatas a fine necessario et a mediorum aptitudine ad hunc finem, quisque videt ideam finis ultimi naturalis etiam in societate pure humana esse fontem ac normam ideæ veri boni socialis. Quocirca ultimus hominum finis potissimum consulendus est, ut de fine immediato cujusque societatis rectum judicium feratur. Qui quidem finis immediatus, quia materialis ac temporalis est, naturam suam moralem a fine ultimo mutuari debet.

COROLL. 2. – Omnis humana societas, quantumvis completa,

« PoprzedniaDalej »