Obrazy na stronie
PDF
ePub

suapte natura est medium quo individua aðjuventur, non autem finis ultimo a Creatore intentus. Vidimus enim essentialem societatis humanæ cujuslibet quantumvis completæ finem esse humana individua adjuvare per externum ordinem ad finis ultimi consecutionem (734).

Quando ergo dicitur bonum individui bono societatis esse subordinandum, sermo est de bono unius vel alterius individui comparato cum bono multorum, atque hæc appendix illi effato subjungenda esset, bonum scilicet societatis cujusque dimetiendum esse per bonum quod in individuorum complexionem redundat.

Quod sane obliviscuntur illi politici qui societatem seu Statum sibi confingunt similem antiqui illius idoli Moloch, quod adoratores suos devorabat, ac populi infelicitatem et justas querimonias parvipendunt modo bonum Status, ut illi effutiunt, tandem obtineant. Qui error quam adsurdus sit, quantoque odio dignus, quisque facile intelligit.

736. Pos. 349a. Nullius societatis officium est omnibus individui cujusque necessitatibus consulere, sed omnis societas debet ea solum individuis subministrare, quibus comparandis nullum individuum sufficit,

[ocr errors]

PROB. 1a PARS. Societatem omnibus individui cujusque necessitatibus consulere et injustum et absurdum esset. 1° Esset injustum. Etenim societas non alias habet vires, non aliam operam, quam vires et operam individuorum. Atqui, si cætera individua deberent se suaque adhibere ad unum aliquod individuum iners alendum, vestiendum, protegendum, violaretur evidenter lex æquitatis naturalis. Nulla enim majora illi inerti individuo. competerent jura, quam cæteris individuis.

2. Esset absurdum. Nam si, omnibus individuis in communi quadam inertia manentibus, deberet iis omnibus societas prospicere, delirantis id esset abstractionis commentum. Quum enim, ut nuper meminimus, societas nihil agere possit nisi per individua, si hæc individua inertia permaneant omnia, nullum supererit, per quod societas omnibus illis consulere possit.

PROB. 2a PARS. - In omni ampla societate sunt aliqua individua quorum necessitatibus nemo privatim consulit et quæ sibi ipsa sufficere nequeunt. Item, certa quædam opera, sunt societati universæ necessaria, quibus tamen nullum individuum per se. prospicit et nullum per se sufficit, cujusmodi sunt annona, exer

citus et similia. Ergo, quoniam societatis est suppeditare illa quæ et necessaria et possibilia sunt, societatis est ea procurare, quibus individua nulla sufficiunt.

737. COROLL. Socialis providentia igitur non eximit singula individua ab officio sibi ipsis proprio suo labore et industria prospiciendi; sed debet quisque pro suis viribus sibi consulere vel ab aliis individuis adjuvari juxta leges universalis benevolentiæ et particularium, quæ forte intercedant, relationum. Qua in re societatis officium erit curare ut sua cuique jura salva sint.

Cæterum, homo quisque et lege naturali obligatur et naturali propensione fertur ad necessaria sibi comparanda. Quod siquis huic propensioni resistens eam legem violet, socialis providentia est ejus inertiam efficaciter excutere. Communibus vero necessitatibus societas providet operam inter individua distribuendo. 738. Pos. 350a. Bina sunt omnis societatis generalia officia, tutela jurium individualium atque efficax boni communis procuratio.

PROB. 1a PARS. Essentialis finis associationis cujuscunque est individua adjuvare ad suum naturale bonum obtinendum (735, coroll. 2). Atqui prima conditio observanda ut individua suum naturale bonum obtineant, est ut quisque tuto suis juribus fruatur. Bonum enim cujusque consistit præsertim in iis quæ illi debentur: at quæ alicui debentur, illius jura sunt. Ergo, etc.

PROB. 2a PARS. Bonum societatis commune pendet ab iis quæ, individualem cujusque facultatem excedentia, possunt tamen a societate effici. Atqui hoc est societatis proprium officium procurare illa quæ, viribus individualibus superiora, omnibus tamen sociis necessaria sunt. Nam idcirco societates ab hominibus junguntur, ut per eas ipsi obtineant, quod sine illis obtinere non possent (433 seqq.). Ergo, etc.

[ocr errors]

739. Pos. 351a. Actio socialis non aliter quam per socialem auctoritatem, scilicet per societatis præsidem, exerceri debet. PROB. Multitudini hominum cuipiam non idem est existere atque esse societatem. Multitudo namque, ut sit societas, debet certo quodam unitatis principio colligari (427). Quantum igitur illa per hoc unitatis principium agit, tantum agit socialiter; atque eo magis socialiter operatur, quo magis ejus actio ab hoc principio procedit. Atqui principium socialis unitatis est auctoritas (451). Ergo per auctoritatem societas operatur socialiter,

et tanto magis socialis est ejus actio, quanto magis illa est auctoritatis effectus.

At auctoritas est per se ens abstractum et omnis actionis incapax multitudo autem associata eget sociali actione reali et concreta (459). Ergo necesse est ut socialis auctoritas in aliquo subjecto individuali concrete existens operetur. Socialis autem auctoritas in sola persona physica vel morali Superioris existit et operatur. Ergo principium socialis actionis concretæ est realiter in solo societatis Superiore, sicut abstracte est in auctoritate. Ergo, etc.

740. COROLL. In solo igitur suo præside legitimo habet amplior quæque societas actionem complete sibi propriam, deliberatam et liberam. Multitudo vero consociata, quamvis singula individua quibus componitur actionem propriam et deliberatam et liberam habeant, attamen, quatenus est multitudo, nec potest per se habere actionem unam, quum per se careat unitatis principio; nec potest actionem deliberatam, quia hæc deliberatio postulat omnium sociorum in eumdem locum congregationem et mutuam animorum manifestationem, quæ duo sunt in magna hominum multitudine pariter impossibilia; nec potest habere actionem liberam, quia plerique de populo, diligentis institutionis expertes, multis ac variis passionibus implicati, in iis quæ ad publicum regimen spectant, cæci sunt, et commune bonum perspicere nequeunt.

Quamobrem multitudo, quatenus multitudo est, omni auctoritatis principio destituta, socialiter operari non potest. Quod si in multitudinis sibi relicta actione consensus quidam interdum appareat, id ex duorum principiorum alterutro provenit: vel quia fictitia quædam auctoritas, quæ unitatis principium illegitimum sit, clam aut palam movet cæcam multitudinem, quæ tanto facilius primi cujusvis moventis impulsum sequitur, quanto majorem agendi necessitatem, seque ipsam ineptiorem ad concordem actionem obtinendam persentit; vel quia actus hic nunc exerendus naturali instinctui et rationis et passionum adeo conformis est, ut totus ipse homo ad talem actum impellatur a natura, quæ, quum una eademque in omnibus sit, omnibus consociatis unitatem relate ad illum actum præbet.

[ocr errors]

COROLL. 2. Altera ista accidentalis unitatis causa sponte sua modum suggerit quem socialis auctoritas in societate regenda se qui debeat; illa namque accidentalis causa ostendit quanam de

mum in re ars bene gubernandi consistat, et quæ simul pericula et pœnæ malam rei publicæ gubernationem sequantur. Nimirum homines gubernare est eosdem consociatos movere ad commune bonum. At homines profecto non vectibus ac funibus, quemadmodum trabes et saxa, sed sensu ac ratione moventur. Sunt enim homines entia sensitiva et rationalia, in quibus ratio est principium operationis specificæ (33), adeoque magis proprie naturalis. Sensus vero ad animal generaliter pertinet, atque idcirco elementum informe naturali hominis operationi præbet.

Homo igitur, absolute loquendo, movetur ab eo qui activitatem ejus rationalem, id est voluntatem, movere potest. At, nisi motum hunc voluntati impressum conformis dispositio hominis sensitivi præcedat aut saltem comitetur atque adjuvet, hominis ille motus erit ejus naturæ minus consentaneus adeoque lentus et imperfectus, exceptis fortasse raris quibusdam hominibus, in quibus ratio validissima perfecte cæteris facultatibus dominatur.

Ergo tunc demum perfectus erit usus auctoritatis, quando ille non solum pro objecto commune bonum habebit, sed etiam pro mediis adhibebit, præter jussionem, quæ voluntatem vi juris inflectit, etiam persuasionem, quæ intellectum subigit, et bonum sensibile, cujus apprehensio totum hominem inferiorem ad commune bonum allicit.

Unde intelligitur hac recta doctrina a nobis tradita nequaquam principium utilitarium absolute excludi, sed illud superioribus rationis et justitiæ principiis solum subordinari.

At vero hoc diligenter animadvertendum est, quoties principium utilitarium in homine movendo prævalet principiis rationis et justitiæ, inordinatum hunc motum statim evadere. Atqui hominis cujuspiam individui deordinatio, præterquam quod est malum ipsius individui, adeoque societatis ad quam illud pertinet, tendit ad sese in alia societatis membra propagandum ita ut evadat malum sociale, præsertim quando illud legibus socialibus publice, quamvis indirecte, approbatur.

Sic, v. g., publica auctoritas quæ populum aliquem compescat pravarum libidinum illecebris illum mancipando, temporaneam quidem rei publicæ tranquillitatem sic obtinebit at morum corruptio, ex qua utilitatem hanc petivit, amaros ei fructus cito proferet, iis ipsis libidinibus ad rem publicam permiscendam evertendamque, prima quavis oblata occasione, erumpentibus.

Item, suprema rei publicæ auctoritas, quæ ministrorum suorum

fidelitatem pinguibus stipendiis emat, eos hac ratione venales efficit, adeoque easdem apte disponit ut suam fidem illi qui pinguiorem mercedem offerat, quamprimum divendant.

Quamobrem socialis regiminis perfectio postulat quidem ut principia et rationis simul et utilitatis in populo regendo adhibeantur, sed ita tamen ut principium utilitatis semper rationis principio subordinetur ab eoque in omnibus pendeat.

Ex quibus omnibus quisque videt, ei qui societatem gubernat nequaquam ad ipsum societatis finem vires industriamque suas esse convertendas, sed eo potius intendendas esse ut sociorum ipsorum vires actionesque in hunc finem socialem connitantur, mediaque apta illi esse adhibenda ut has sociorum vires congruenter moveat ac moderetur.

Quare publici regiminis perfectio consistit in usu virium humanarum per media consentanea ita dirigendo ut cum omni sua efficacia, sine mutua collisione, illæ conspirent ad bonum cujusque socii particulare obtinendum subordinate ad summum naturæ humanæ bonum.

COROLL. 3. Si publica auctoritas, ab officio suo aberrans, communi bono prospicere negligat, nec rationem sociorum movens, nec sensitivas facultates inclinans, tunc necessario fiet, ut populus universus, naturali propensione impulsus, auctoritatis regimini renitatur. Etenim in eo casu totus homo, ut sensitivus nimirum atque ut rationalis, tam vehementes impulsus in singulis individuis ad reluctandum accipit, ut quicunque auctoritatis conatus plane insufficiens futurus sit ad obedientiam a plerisque subditis obtinendam. Hinc sæpe fit ut in societatibus vel optime ordinatis quædam leges, quamvis abrogatæ, perpetuo serventur; aliæ vero, auctoritate frustra earum executionem urgente, brevi in desuetudinem abeant.

Jam in ejusmodi casibus actio multitudinis universæ instinctiva est, scilicet indeliberata, quanquam illa in singulis seorsim individuis ea possit esse maxime deliberata. Etenim sociorum multitudo in tali casu unitatem actionis habet sine præcedenti conventione, sine præsenti advertentia sociali, sine certo fine communiter determinato. At singula individua probe norunt talis actionis suæ causas, adeoque possunt eamdem pro arbitratu dirigere.

Quocirca hoc moraliter certum est, publico regimini vel imprudenti vel injusto ex ipsis ejus vitiis justam punitionem pro

« PoprzedniaDalej »