Obrazy na stronie
PDF
ePub

cessu temporis emersuram esse: moraliter namque impossibile est ut magna hominum multitudo communibus naturæ impulsibus diu resistat. Itaque tempus aliquod adveniet, quum surda illa multitudinis contra auctoritatem renitentia in apertam seditionem ac rebellionem prorumpet.

At non idcirco omni culpa vacabunt illi magistratus aut socii quilibet gratia apud populum valentes, qui aptam socialibus iis impulsibus directionem præstare potuissent, prudentibus consiliis opportunaque opera sic adhibitis, ut justæ populi querimonia ad supremam auctoritatem via legitima pervenirent, publicæque commotiones vitarentur.

Ubi vero hi vel magistratus vel privati homines, seditiosis conatibus obsecundantes, publicum ordinem pacemque, privatarum utilitatum suarum studio ducti, in discrimen adduxere, plerumque fit ut ab iis quos contra legitimam auctoritatem impune excitari siverint, imprudentiæ ac perfidiæ suæ pœnas accipiant.

ARTICULUS II.

De primo officio hominis individui erga alios homines in quacumque societate.

741. NOTANDUM.

Officia hominis individualia erga Deum et erga seipsum libro quinto deduximus omnia ex universali principio, Bonum humanum faciendum est, comparato cum factis determinatis et rerum natura, quæ sunt propria et sola media naturalia ad Creatoris intentiones cognoscendas accommodata. Jam hominis individui officia erga alios homines ex eodem primo morali principio trahenda sunt: quod ut fiat, sufficiet idem illud primum principium considerare cum relatione ad alios homines, ut tali comparatione Creatoris intentio detegatur.

742. Pos. 352a. Primum sociale officium hominis individui est hoc Alios quosque homines ama sicut teipsum.

PROB. Primum morale principium, Bonum humanum fac, consideratum relate ad alios homines, hanc vim habet: Perfice erga illos Creatoris intentiones. Jam has Creatoris intentiones agnoscere possumus ac debemus aliorum hominum naturam observando; inde aperte quid ille a nobis postulet, intelligimus.

At quilibet alius homo habet a Creatore naturam prorsus eamdem quam ego habeo. Ergo intentio Creatoris pro eorum quolibet est eadem ac pro me. Ergo primum morale principium,

consideratum relate ad alios homines hoc significat: Bonum cujuslibet alius hominis fac, sicut tuum proprium facere debes. At bonum alterius velle atque efficere est illum amare. Ergo primum morale principium consideratum cum respectu ad alios homines, in hoc principium convertitur: Alios quosque homines ama sicut teipsum.

743. COROLL. Quoniam principium nuper expositum immediate ex primo morali principio per solam hujus applicationem ad factum naturæ aliorum hominum deducitur, manifestum est illud esse primum status socialis principium. Jam ad hominis cujusque erga alios homines officia magis determinanda sufficit applicare ad primum hoc principium sociale varias eas formas in quas primum morale principium converti jam vidimus (588), quum illud relate ad hominem solum sine relatione ad alios homines spectavimus. Sic igitur ob easdem rationes, per materialem illam transformationem, sequentes formulas obtinebimus in re ipsa æquivalentes: Bonum alienum fac; Cura ut alii ad suum finem tendant; ut honeste vivant; ut ordinem servent ; ut suam perfectionem obtineant; ut felices sint; ut ad Deum tendant; ut divinas perfectiones manifestent; ut Deo gloriam tribuant. 744. Pos. 353a. Nemo tenetur alios homines quantum seipsum, amare.

PROB.- Amor est tendentia voluntatis; tendentia autem est motus quidam. Jamvero in motu aliud est qualitas seu directio, aliud est quantitas sive intensitas: directionem determinant finis et via per quam ad illum pervenitur; intensitas pendet a princicipio impellente. Sic duæ naves quæ Massilia Genuam versus proficiscuntur, habent eamdem directionem; habebunt præterea eamdem motus intensitatem, si sub ejusdem venti impulsu easdem staticas proportiones habeant.

Itaque tendentia qua bonum aliorum volumus, eamdem habet directionem ac tendentia qua nostrum bonum appetimus, quia ad eumdum finem it per eadem media. At principia quæ motum utrique huic tendentiæ imprimunt, longe diversam vim et efficaciam habent. Nam tendentia ad bonum vel proprium vel alienum oritur, ut quælibet alia tendentia, a natura voluntatis et a boni alicujus apprehensione, quæ naturam illam determinat (18, 19). Ergo, quanto arctius hoc bonum cuin perfectione naturæ tendentis connexum erit, et vivacius a mentis apprehensione cognitum, tanto intensior erit impetus tendentiæ.

Atqui 10 bonum cujusque hominis proprium est magis connexum cum ejus natura quam bonum alienum : nam ad bonum aliorum eatenus solum tendit, quatenus eorum natura suæ similis est; ad suum autem bonum tendit, quatenus illud est perfectio naturæ ipsius propriæ. Atqui similitudo multo minus cum subjecto connexa est quam identitas. Ergo ex parte naturæ multo magis homo proprium bonum quam alienum amare debet.

2o Apprehensio, quæ alterum est tendentiæ principium, multo vividiorem præbet cognitionem mei, quam illius quod est extra me; et idcirco sub formis multo evidentioribus cuique homini exhibet et necessitatem boni, quam ille persentit, et proportionem objecti, quod illi necessitati satisfacere potest. Ergo, etc. 745. COROLL. Humanus igitur aliorum amor, seu, ut dici solet, amor proximi, debet esse similis amori sui ipsius, sed nequaquam debet illi æqualis esse: multo minus potest rationabiliter esse major, ut nonnulli perperam volunt, docentes amorem sui ipsius ab amore aliorum tanquam a sua causa procedere. Videmus equidem magnanimos quosdam homines adeo generosi amoris testimonia quandoque edidisse, ut omnino videantur alienum bonum suo proprio prætulisse. Attamen id sibi persuadere ii soli consueverunt, quibus bonum hæc duo sola sunt, voluptas et utilitas. Certum nihilominus est verum bonum hominis proprium in ordine atque honestate solum consistere, cujus pulchritudo eo magis elucet, quo magis illius causa voluptas atque utilitas contemnuntur.

Igitur qui pro alterius amore fortunas suas vel commoda vel famam vel ipsam denique vitam projicit, dum suo proprio bono renuntiare videtur, magno tamen impetu evolat in illud bonum ordinis et honesti, ad quod obtinendum humanus animus creatus est. Hoc bonum, quod unicum est hominis verum bonum, vulgares animi per laboriosas solum percipiunt demonstrationes, quibus ratio quidem convincitur, sed affectus minime accenditur. At excelsi animi illud intuitione quadam pervident, qua et illius pulchritudinem repente intelligunt, et in illud summo studio rapiuntur.

ARTICULUS III.

De primo jure hominis individui respectu aliorum hominum in societate quacunque.

746. Pos. 354.- Quilibet homo habet jus proprii sui boni efficiendi, quatenus illud cum alieno bono minime pugnat.

PROB. 1a PARS. 1o Ex primo sociali principio, quod positione 352 assertum est, tenetur quivis homo aliorum hominum bonum efficere, adeoque abstinere ab iis omnibus quæ illis suum bonum impedirent. Atqui cuivis officio proportionatum jus in ejus termino respondet. Ergo primo illi officio sociali respondet in aliis hominibus jus correlativum proprii boni efficiendi, quin ab ullo impediantur.

2o Omnium et singulorum hominum specifica æqualitas necessario parit eorum cuique hoc jus sui boni independenter efficiendi. Nam si omnes sumus æque homines, nostri intellectus sunt omnes æque intellectus. Ergo in sola humanitate, quæ omnibus est communis, nulla est ratio cur alius suam mentem alii inclinet. Atqui et voluntas et actio intellectum sequi debent (112, 42). Ergo si alteri homini subjicere suam mentem nullus homo tenetur, in voluntate et actione sua ab ullo alio pendere pariter non tenetur. Ergo, etc.

[ocr errors]

PROB. 2a PARS. Tendentia ad bonum est in homine prorsus illimitata per se ipsa. Ergo nullis potest ea limitibus coerceri, nisi vel ob materiam suorum jurium quæ potest deficere, vel ob jura aliorum quæ determinato cuidam talis hominis juri ex adverso occurrant, illique reluctentur. Nam, ubi contraria duo jura sibi occurrant, ea colliduntur, et actio juris infirmioris suspensa hæret (370), quia impossibile est, ut duæ facultates secundum rationem sint active et simultanee sibi invicem contrariæ, nimirum ut ratio alteri dictet sibi aliquid determinatum esse dandum, et simul alteri dictet illud ipsum priori minime dandum esse. Ergo, etc.

747. COROLL. Si sola humanitas consideretur, omnes homines habent æquale jus agendi quidquid eis videbitur ad proprium bonum obtinendum; nec potest quisquam hujus juris exercitium cuipiam homini impedire, quin peccet contra justitiæ ordinem a quo jus hoc procedit. Hæc ineluctabilis secundum ratio

nem potestas boni proprii efficiendi juxta suum arbitrium, quin possit quisquam rationabiliter adversari, vocatur jus independentiæ.

Diximus autem suspendi in collisione duorum ejusmodi jurium oppositorum efficaciam alterius: quo in casu quæ regulæ sequendæ sint, jam diximus libro III, cap. 6o, art. 3o.

ARTICULUS IV.

De officiis hominis individui erga alios homines in societate quacunque respectu mentis.

748. NOTANDUM. - Ex primo morali principio nuper deduximus primum sociale officium et primum sociale jus. Jam ex primo hoc sociali officio facile deducemus secundaria officia et jura ordinis universalis. Hoc enim probe notandum est, omnia hæc officia et jura pertinere ad ens quoddam abstractum, nimirum hominem quemcunque in societate qualibet viventem, adeoque non posse illa ad praxim adduci, nisi individuis in particulari quadam societate viventibus aptentur, et cum peculiaribus formis socialibus componantur. Jamvero in primo sociali principio vidimus hominem quemque teneri alios amare sicut seipsum, nimirum aliis velle idem bonum quod sibi ipsi velle debet. Atqui sibi ipsi debet quisque triplex bonum velle, scilicet bonum mentis, bonum voluntatis et bonum humani compositi. Ergo triplex hoc bonum debet etiam aliis velle. De singulis seorsim tribus articulis agemus.

749. Pos. 355".

Quilibet homo erga alios homines ante om

nia officio veracitatis in omni casu tenetur.

NOTANDUM.Veracitas est loquelæ cum loquentis ideis conformitas loquelam autem dicimus quodcunque signum vel vocale, vel graphicum, vel mimicum, ad ideas communicandas assumptum. Mendacium ex adverso est loquela a loquentis ideis diffor

mitas.

PROB. POS.- 1o Nisi veracitatis officio quilibet homo in quocunque casu teneatur, impossibilis evadit societas. Nam societas est conspiratio mentium in suis judiciis convergentium, ut exinde voluntates et actiones conformes enascantur (lib. rv, cap. 1, art. 1). Atqui conformitas illa mentium non potest a naturali earum determinatione provenire: est enim potius indeterminatio quædam

« PoprzedniaDalej »