Obrazy na stronie
PDF
ePub

Discumbente Christo in domo illius Matthæi, qui Christo fecerat magnum convivium, ut dicitur Luc. 5, 29.« Et fecit convivium magnum Levi in domo suâ. » Ecce multi, etc.

11. Et videntes Pharisæi dicebant discipulis ejus : Quarè cùm publicanis et peccatoribus manducat Magister vester?

Apud Pharisæos traditio erat cum publicanis non manducandi, quia ipsi nullius honoris, et latrones.

nt eos tanquàm peccatores, homines pessimos,

[ocr errors]

12. At Jesus audiens, ait: Non est opus valentibus medicus, sed malè habentibus.

Nota quòd Christus venerit in hunc mundum velut medicus spiritualis, ut nos sanaret ab omnibus ægrotationibus nostris spiritualibus. Hoc autem posito, hic est sensus: sicut nemo prudens redarguit medicum ex eo quòd, dùm invisit ægrotum, cum eo conversetur : ità similiter Pharisæi immeritò reprehendebant Christum, ex eo quòd comederet cum publicanis, qui tanquam medicus spiritualis, hoc præcisè agebat, ut illos ad conversionem adduceret.

13. Euntes autem discite quid est : misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare justos, sed peccatores.

Id est, misericordiam antepono sacrificio. Desumpta sunt hæc verba ex Osee prophetâ 6, 6. « Quia misericordiam volui, et non sacrificium.» Ergò misericordia illa, quam exercebat Christus ergà peccatores, cùm eis manducando, magis placebat Deo, quàm sacrificium. Sed peccatores ad pœnitentiam scilicet (Luc. 5, 32.) quia omnes in Adamo peccaverant, consequenter gratiâ redemptionis indigebant. Rom. 3, 23.

Non enim veni vocare justos: ergò Christus non est Salvator omnium hominum.

R. Pro solutione vide Luc. 5, 32.

14. Tunc accesserunt ad eum discipuli Joannis, dicentes : Quarè nos, et Pharisæi, jejunamus frequenter: discipuli autem tui non jejunant?" Sed apud Luc. 5, 33 dicitur Pharisæos et Scribas hæc dixisse. R. Hanc questionem fuisse factam tùm à Pharisæis et Scribis, tùm à discipulis Joannis: nam quosdam ex ipsis concitaverunt Pharisæi, et simul hanc quæstionem proposuerunt.

Discipuli autem tui non jejunant. Hæc verba non significant discipulos Christi non observasse jejunia à Moyse præscripta : « Non enim veni solvere legem, sed adimplere. » Ait Christus suprà 5, 17. sed quòd non observarent tàm frequentia jejunia supererogationis.

15. Et ait illis Jesus: Numquid possunt filii sponsi lugere quamdiù cum illis est sponsus? Venient autem dies cùm auferetur ab eis sponsus: et tunc jejunabunt.

Hic Christus significat non expedire, ut ab initio imponantur

mimis dura et difficilia, he his deterréantur, qui ad fidem sese con-vertere volebant. Vide apud Luc. 5, 34, miviznes mungoai 11

[ocr errors]

16. immittit commissufam panni rudis in vestimentum -vetus tollit enim plenitudinem ejus à vestimento, et pejor scissura fit.

Id est, sicut à nemine prudente fragmentum novi panni suitur veteri vestimento nam tunc fragmentum novum scinderet vetus, tolleret plenitudinem vestimenti, et scissura major fieret sic etiam conveniens non erat, ut Christus ab initio imponeret austera et nimis dura, në his avocarentur ab amplectendâ in seipsum fide et doctrinâ suâ.

17. Neque

tur utres, et

[ocr errors]

vinum novum in utres
es veteres, alioquin rumpun-
effunditur, et utres pereunt. Sed vinum novum in

utres novos mittunt, et ambo conservantur.

[ocr errors]

18. Hæc illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum dicens: Domine, filia mea modò defuncta est: sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet. tumbonas hóup on yo

..

Princeps unus Synagogæ, ut patet Luc 8, 41. « Et ecce venit vir, cui nomen Jairus, et ipse princeps Synagogæ erat. » Dicebatur etiam Archisynagogus, Marc, 5, 22. Et venit quidam de Archisynagogis, nomine Jairus. »

[ocr errors]

Defuncta est. Sic conciliantur Matthæus, Marcus et Lucas.i 19 Adeò se malè habebat puella, quandò exivi è domo, ut meritò crediderim jam eam esse mortuam. Vide Luc. 8, 42.ins

19. Et surgens Jesus, sequebatur eum, et discipuli ejus.

20. Et ecce mulier, quæ sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retrò, et tetigit fimbriam vestimenti ejusmo imp 21. Dicebat enim intrà se : Si tetigero tantùm vestimentum ejus, salva

его.

"

Ergò licitus est et bonus reliquiarum cultus, siquidem Christus istam mulierem remuneraverit sanando eam, quod certè aliàs non fecisset. Idem probatur Act. 5, 15, « Ità ut in plateas ejicerent infirmos, et ponerent in lectulis ac grabatis, ut veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab infirmitatibus suis.» Item 19, 12, item & Regum, 13, 21. » Et projecerunt cadaver in sepulchro Elisei. Quod cùm tetigisset ossa Elisei, revixit homo, et stetit super pedes suos. » Vide Luc. 8, 43-44.

22 At Jesus conversus, et videns eam, dixit: Confide filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illâ horâ. pot Fides tua te salvam fecit ; ergò sola fides salvum facit, seu justificat. chcitam 1516que

R. 1°, N. Consequentiam: nam hic non agitur de fide ad jus-tificationem, sed ad sanitatem obtinendam.. aut fim

R. 2°. Fidem istius mulieris fuisse dispositionem necessariam 1 ad recuperandam sanitatem, non verò causam, quæ fuit ipsemet

Christus. Undè sicut tria hic concurrerunt ad sanationem, nempè tactus fimbriæ ut instrumentum, fides ut dispositio, et potentia Christi ut causa: ità similiter ad justificationem tria concurrunt, 1o. fides ut dispositio; 2°. sacramenta ut instrumenta, et 3o. gratia Christi ut causa.

Hæc sanatio contigit in regione Cæsarea Philippi. Ità Scriptores Sacri et præsertim Eusebius, qui testatur se oculis propriis vidisse Statuam æneam, quam hæc mulier erexit in gratiarum actionem in regione illâ. Vide Luc. 8, 48.

23. Et cùm venisset Jesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat:

Nota quòd tunc temporis apud Judæos moris erat, ut pro decorandis funeribus mortuorum accerserentur lusores tibiarum pro mortuis juvenibus, et lusores tubarum pro senibus mortuis lusus autem ille non erat antiquus apud Judæos, videturque ad illos à Romanis fuisse introductus: nam nullibi in libris veteris Testamenti fit mentio prædicti usûs, quanquàm tamen referantur funera Regum, Principum, Sacerdotum, etc. Quòd autem usus ille fuerit receptus apud Romanos, probat Calmetus ex Ovidio.

24. Recedite non est enim mortua puella, sed dormit, Et deridebant eum.

Non est mortua pro semper scilicet; sed dormit, his verbis significat Christus ipsum tam facilè eam à mortuis suscitare, quàm respectu alterius facile est alium à somno excitare. Et deridebant eum, quia sciebant scilicet eam esse verè mortuam, quod multùm facit ad veritatem miraculi.

25. Et cùm ejecta esset turba, intravit et tenuit manum ejus. Et surrexit puella.

Intravit Jesus non solus, sed cùm patre et matre puellæ, et tribus discipulis quos secum habebat, Petro scilicet, Jacobo et Joanne. Luc. 8, 54. «Non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum, et Jacobum et Joannem, et patrem et matrem puellæ : >> hæc autem puella erat duodecim annos nata, unigenitaque erat, Marc. 5, 42. «Erat autem annorum duodecim. » Item Luc. 8, 42. « Quia unica filia erat ei ferè annorum 12. » Et tenuit manum ejus, Marc. 5, 41. « Et tenens manum puellæ, ait illi : Talitha cumi, quod est interpretatum (tibi dico) puella surge.

26. Et exit fama hæc in universam terram illam.

27. Et transeunte indè Jesu, secuti sunt eum duo cæci, clamantes et dicentes: Miserere nostri, fili David.

Hic Christus vocatur filius David, quia erat Messias, qui Dávidí promissus fuerat. Psal. 434, 11. De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.

28. Cùm autem venisset domum, accesserunt ad eum cæci. Et dicit eis Jesus: Creditis quia hoc possum facere vobis? Dicunt ei : Utique Domine.

[ocr errors]

Creditis, etc.... Ex his patet, quòd verisimiliter Christus soleret exigere fidem in ipsum ab illis, quos intendebat curare.

29. Tunc tetigit oculos eorum, dicens: Secnndùm fidem vestram fiat vobis.

30. Et aperti sunt oculi eorum et comminatus est illis Jesus, diVidete ne quis sciat.

cens

Et comminatus est, id est, prohibuit cùm minatione. Id autem fecit Christus, ut nobis præberet exemplum humilitatis et modestiæ, dùm aliquod opus bonum facimus.

31. Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum in totâ terrâ illà.

Diffamaverunt, non in malam partem, sed publicaverunt ubique hoc beneficium. Christus eis prohibuerat, ne quis sciret: ergò egerunt contrà præceptum Christi, et consequenter peccaverunt.

R. N. Consequentiam. Non videntur peccasse, quia existimârunt Christum id prohibuisse ex humilitate, non verò ad imponendam veram tacendi obligationem, et præ gratitudine animi tantùm illud beneficium in totâ terrâ illâ divulgârunt. Cur autem Christus hic prohibuerit, et Mar. 5, 19. Jusserit, vide ibi.

32. Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, dæmonium habentem.

Mutum, S. Hieronymus dicit vocem græcam potiùs significare surdum Calmetus autem dicit promiscuè accipi posse. Certè qui surdus est à nativitate, nullos unquàm sonos articulatos audivit, sicque mutus censeri debet: nemo enim loqui potest, nisi sonis articulatis priùs auditis: ille autem mutus à nativitate à dæmone possessus nullos à nativitate sonos audiverat, sicque surdus dici potest.

33. Et ejecto dæmonio, locutus est mutus, et miratæ sunt turbæ, dicentes: Numquàm apparuit sic in Israël.

34. Pharisæi autem dicebant: In principe dæmoniorum ejicit dæ

mones.

Cùm Pharisæi miracula Christi negare non possent, dicebant eum ejicere dæmonia in principe dæmoniorum, seu in Beelzebub, ut deterrerentur sic homines ab amplectendâ Christi fide et doctrinâ sed eos refellit Christus infrà 12, 25 et sequentibus.

35. Et circuibat Jesus omnes civitates et castella, docens in Synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni, et curans omnem languorem, et omnem infirmitatem,

Evangelium regni, id est, quo intratur in Ecclesiam, per quam ad regnum cœleste pervenitur.

36. Videns autem turbas, misertus est eis: quia erant vexati, et jacentes sicut oves non habentes pastorem.

Quia erant vexati 1°. à dæmone, à quo vexabantur plurimi eorum. 2°. Ab innumeris infirmitatibus, quibus permittente Deo à dæmone torquebantur. Et jacentes, id est, insuper erant fatigati pro longo itinere jam enim ab aliquo tempore Christum se

quebantur erant ergò lassi hinc et indè errantes ad instar ovium pastorem non habentium dispersi.

37. Tunc dicit discipulis suis: Messis quidem multa, operarii autem pauci.

Per Messem intelligitur multitudo populorum ad fidem adducenda. Operarii autem pauci, erant tantùm duodecim Apostoli, quos Christus sibi elegerat. ex discipulis illos autem nondùm miserat in terram prædicaturos, ut patet ex capite sequenti, v. 5, ubi eorum missio refertur.

:

38. Rogate ergò Dominum. messis, ut mittat operarios in messem

suam.

Ergò nemo præsumat sibi assumere honorem sacerdotii et prædicationis, nisi mittatur à Deo. Exindè quæri potest contrà hæreticos, quæ sit eorum missio? Duplex est autem missio, ordinaria, et extraordinaria. Non habent ordinariam, id est, missionem eorum non acceperunt à præcessoribus suis, cùm antè Lutherum, nulli essent Lutherani, antè Calvinum nulli Calvinista. Non habent etiam extraordinariam: talis enim indiget probari et confirmari miraculis, ut fecêre Moyses et Christus. Illi autem quænam miracula patrârunt, ni fortè è vivis mortuos faciendo? Requiri autem missionem evincitur etiam ex Apostolo, Rom. 10, 15. « Quomodò verò prædicabunt, nisi mittantur? » Item Heb. 5, 1 et se-quentibus, v. 4. « Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur à Deo, tanquam Aaron. » Vide Luc. 10, 2.

CAPUT X.

1. Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem.

Duodecim discipulis suis, quos jam in Apostolos elegerat, Luc. 6, 13. Undè iis secundâ vice vocatis dat Christus potestatem ejiciendi dæmonia, ut patet versu præsenti.

Petitur quarè fuerint tantùm duodecim Apostoli?

R. Quia sic fuit Christi voluntas. Ratio tamen congruentiæ afferri potest, quia sicut populus Israëliticus fuit carnaliter propagatus per duodecim Patriarchas, sic etiam Christus voluit, ut Christianismus propagaretur per duodecim Apostolos.

2. Duodecim autem Apostolorum nomina sunt hæc. Primus Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas frater ejus,

Primus honore et potestate. Pro primatu Petri vide Joan, 21, 45 et 17. Ibi per agnos intelliguntur fideles, et per oves intelliguntur Episcopi, et Sacerdotes in Ecclesià: atqui nulli alteri Apostolorum dictum est, sed soli Petro, pasce agnos simul et oves: ergò habet Petrus primatum in omnem Ecclesiam. Petro etiam demandata est cura fratres, id est, coapostolos suos confirmandi.

« PoprzedniaDalej »