Obrazy na stronie
PDF
ePub

unigenita, et consequenter bonorum paternorum hæres, tenebatur, ne ad varias familias transirent hæreditates, nubere viro non tantùm ejusdem tribûs, sed ejusdem secum familiæ : jam verò juxtà omnes SS. Patres Beata Maria virgo erat filia unigenita Joachim et Annæ, adeòque bonorum paternorum hæres : ergò debuit nubere viro ejusdem secum tribus et familiæ: atqui jam nupsit Josepho, qui, ut constat ex suprà dictâ genealogiâ, erat de tribu Judâ et de domo David: ergò consequenter Maria et Christus erant etiam de tribu Judâ et de domo David.

2o. Quarè Matthæus facit genealogiam Josephi, ex quo non descendebat Christus, potiùs quàm genealogiam B. Mariæ?

R. Usum fuisse apud Judæos receptum, juxtà quem genealogias secundum genus paternum faciebant, non verò secundùm genus maternum porrò Joseph, quamvis in rei veritate non esset pater Christi, erat tamen pater ejus putativus et nutritius et ideò Matthæus, ne novitatis accusaretur, se mori Judæorum conformavit.

Sed quomodò Matthæus dicit, quòd Jacob genuerit Joseph virum Mariæ, et tamen Lucas 3, 23 dicit, quòd Joseph fuerit filius Heli, item v. 34 dicitur descendere à Davide per Nathan, et apud Matt. per Salomonem?

R. Communiorem et multò probabiliorem sententiam esse eorum, qui dicunt Josephum fuisse filium naturalem Jacob, et filium legalem Heli: nam juxtà SS. Patres Matthæus refert genealogiam Josephi per parentes ipsius naturales, et idcircò ipse semper utitur verbo genuit: Lucas autem genealogiam refert per parentes Josephi legales, et ideò semper utitur verbo qui fuit. Hoc posito, mirum esse non debet, si diversi sint parentes Josephi apud Matthæum, et Lucam. Verùm ut meliùs intelligatur distinctio paren tum naturalium, et legalium, notandum quòd juxtà præscriptum le gis mosaicæ, si frater unus moriebatur absque liberis, necesse erat ut alter frater, si quis fuerit, acciperet uxorem fratris defuncti, ut suscitaret ei semen. Primogenitus ex eâ vocabatur nomine mariti defuncti. Deut. 25, 5. 6. « Quandò habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet alteri, sed accipiet eam frater ejus et primogenitum ex eâ filium nomine illius appellabit, ut non deleatur nomen ejus ex Israël. » Cùm autem mortuus esset Heli absque liberis, frater ejus Jacob ad servandam Legem suscitavit ei semen, ex quo natus est Joseph, qui consequenter fuit filius naturalis Jacob, et debebat dici filius Heli secundùm legem. Hanc interpretationem tradunt non tantùm interpretes, sed etiam SS. Patres Augustinus, Justinus, Ambrosius, Hieronymus, et notanter Julianus Africanus, scriptor antiquissimus, qui testatur se illud audivisse à consanguineis Christi, ut refert Eusebius lib. 1: Hist. Eccles. cap. 1. Quòd autem apud Mat

thæum agatur de parentibus carnalibus, hoc videtur insinuare Evangelista ex eo, quòd semper utatur verbo genuit, per quod designatur filius secundùm carnem. Quòd autem Lucas egerit de parentibus legalibus, patet ex eo quòd semper usurpet verbum qui fuit, per quod videntur designari filii legales: undè in istâ interpretatione locutio illa qui fuit Heli refertur ad Josephum, qui fuit filius Heli secundùm legem.

Sed quarè Christi proavi sunt diversi apud Lucam ab iis qui referuntur apud Matthæum?

R. Quòd (referente Juliano, prout testatur se audivisse à consanguineis Christi). Estha, quæ erat mater Jacob et Heli, nupserit duobus viris successivè: 1o. enim nupsit Mathan, ex quo habuit Jacob. 2°. Nupsit Mathat, ex quo habuit Heli : Jacob ergò et Heli sunt tantùm fratres uterini, seu ex parte matris dumtaxat : non mirum ergò si sint diversi proavi in utrâque genealogiâ.

Quidam recentiores omnes allatas difficultates aliter solvunt dicendo, quòd Matthæus describat genealogiam Josephi, et Lucas genealogiam Beatæ Mariæ virginis, ità ut versus 23 ejusdem capitis sic interpretetur: « Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur filius Joseph, qui fuit Heli. » Id est, inquiunt, qui non Joseph, sed Jesus fuit Heli, scilicet filius ex genere materno. Vox Heli juxtà ipsos ponitur per abreviationem pro Heliacim. Quod idem est ac Joachim, ut patet exemplo: lib. enim 4 Regum 25, 34, et 2 Paralip. 36, 4. Eliacim et Joakim sunt quid unum et idem juxtà ipsos ergò Heli esset pater B. M. virginis.

[ocr errors]

Hæc interpretatio est quidem ingeniosa, verùm nullum habet fundamentum neque in Scripturis, neque in SS. Patribus, neque in antiquis Scriptoribus. Aliundè si res ità se haberet, Christi genealogia non conficeretur à Davide per stirpem regiam, sed per matrem aliosque proavos ignobilioris conditionis : porrò id oppositum foret variis prædictionibus, ex quibus Messias oriundus erat ex regali progenie, quòd sederet super solium David patris sui. Is. 9, 7. «Super solium David, et super regnum ejus sedebit. » Item Luc. 1, 32. «Hic erit magnus, et filius altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in æternum. » Et quòd instauraret regnum ejus, scilicet spirituale, regnando in cordibus nostris per gratiam, et in cœlis per gloriam.

Ex his duabus interpretationibus consultum est eligere probabiliorem. Sed utravis eligatur, semper est difficultas, quomodò scilicet Lucas, dùm pervenit ad Zorobabelem filium Salathiel, non ascendat usque ad Davidem per easdem generationes, per quas Matthæus.

R. 1°. Nulli ferè interpretes hanc difficultatem solverunt, imò nec illius meminerunt, undè

R. 2o. Cùm eximio D. Lienard negando suppositum, nempè quòd sit idem Zorobabel de quo Matthæus, cùm eo de quo Lucas, idque probatur ex eo quòd Zorobabel de quo Matthæus, et Zorobabel de quo Lucas diversis vixerint temporibus: in genealogiâ enim Matthæi, inquiteximius D. Lienard, inter Joseph et Zorobabel sunt undecim generationes in genealogiâ autem Lucæ à Zorobabele ad Josephum sunt viginta generationes, qui numerus, ut patet, ferè duplo major: ergò temporibus longè diversis vixerunt: ergò non sunt iidem.

Sed inquies, à Davide de quo Matthæus ad Josephum intercedunt tantùm 28 generationes; à Davide autem de quo Lucas usque ad Josephum intercederent 40 generationes: ergò sunt etiam diversi Davides, quod dici nequit.

R. N. Consequentiam : licet enim apud Matthæum tantùm numerentur 28 generationes, observandum tamen quòd omissæ sint tres generationes trium Regum, nempè Ochosias, Joas, et Amasias inter Joran et Oziam, quæ si restituantur, erunt apud Matthæum 31 generationes: jam verò numerus 31 generationum non est ità dispar à numero 40 ut existimemus quòd David, de quo Lucas, diverso tempore extiterit ab eo, de quo Matthæus, præsertim si attendatur ad longum illud tempus à Davide usque ad Christum. Ut ergò habeatur differentia novem generationum, sufficit quòd quatuor aut quinque Seniores, de quibus Matthæus, nupserint: aliud autem in nostro casu, ubi et tempus est multò brevius, et differentia generationum multò major: ergò.

At repones, apud Matthæum et Lucam est idem nomen patris, nempè Salathiel.

R. Quòd etsi hoc mirum videatur, tamen hoc non est impossibile, ut sit idem nomen patris, idem nomen filiorum, et filii sint à se omninò diversi, quod nunc satis frequens est, et hujus rei exemplum habemus ibidem: Joseph enim vir Mariæ est filius Jacob, et Gen. 40, 24. Habetur similiter alter Joseph filius alterius Jacob, nempè Patriarchæ. Quis autem dixerit quòd Joseph qui rexit Ægyptum, et Joseph vir Mariæ sint unus et idem? Ergò similiter hic.

17. Omnes itaque generationes ab Abraham usque ad David, generationes quatuordecim: et à David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quatuordecim : et à transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes quatuordecim.

18. Christi autem generatio sic erat: cùm esset desponsata mater ejus Maria Joseph, antequàm convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu Sancto.

Usque adhuc Matthæus texuit genealogiam Christi per Josephum virum Mariæ, nùnc addit: Christi autem generatio talis erat ut ostenderet Christum non esse natum neque à Josepho, neque à regibus carnalibus per viam generationis, sicut alii Reges, sed per generationem Spiritûs Sancti.

Cùm esset desponsata, id est, cùm Maria mater Christi esset matrimonio conjuncta cùm Joseph: nam sensus non est, quòd Maria et Joseph conjuncti essent tantùm per sponsalia; aliàs enim Joseph videns eam gravidam non debuisset turbari, nec debuisset eam dimittere, quia tunc non fuisset adultera, sed fornicaria. Aliundè infrà v. 19. Joseph dicitur vir ejus; et v. 20. Maria dicitur conjux Josephi. Item Luc. 2, 5 dicitur: « Ut profiteretur cùm Mariâ desponsatâ uxore prægnante. » Dicitur autem desponsata, quia non erat à viro cognita.

Antequam convenirent, id est, antequàm carnale commercium inter se habuissent: ergò posteà habuerunt.

R. 1°. Nego sequelam et retorqueo argumentum dicitur de Judâ proditore, quod non egit pœnitentiam antequàm moreretur: ergò posteà egit, quod falsum est.

R. 2°. Matthæus narrat præcisè quod factum fuerit antè virginis Mariæ partum, et nihil ultrà: nam ejus scopus est demonstrare Josephum nullum habuisse carnale commercium cùm Beatâ Virgine antè illius partum, adeòque Mariam peperisse Christum, illibatâ manente ejus virginitate: ergò nihil indè sequitur.

Inventa est in utero habens de Spiritu Sancto, id est inventa est gravida per operationem Spiritûs Sancti, illibatâ tamen ejus virginitate.

Sed quarè hæc operatio potiùs tribuitur Spiritui Sancto, quàm Patri, aut Filio, cùm operationes divinæ sint tribus personis com

munes?

R. Quòd Scriptura Sacra soleat tribuere opera amoris et bonitatis Spiritui Sancto, quia Spiritus Sanctus nihil aliud est, quàm infinitus ille amor, quo Pater et Filius ab æterno se amant : atqui mysterium Incarnationis est maximum amoris opus, utpote ordinatum ad Redemptionem nostram. Opera igitur amoris per appropriationem (per quam nomen aliquod toti Trinitati commune uni personæ specialiter tribuitur certis de causis), tribuuntur Spiritui Sancto, licet sint communia cuilibet personæ, quia Spiritus Sanctus procedit à Patre et Filio per amorem æternum. Item opera sapientiæ tribuuntur Filio, qui est infinita et perfectissima cog nitio, quam Pater habet de se ipso ab æterno. Opera verò omnipotentiæ Patri tribuuntur, quia ipse est fons et origo omnium rerum. 19. Joseph autem vir ejus, cùm esset justus et nollet eam traducere, voluit occultè dimittere eam.

Joseph videns Mariam gravidam, nullo habito cùm eâ carnali commercio, anceps hærebat. Ex unâ parte cognoscebat eximias ejus virtutes, et ideò nolebat eam 'traducere et ejicere ut adulteram; ex alterâ parte cernebat eam propriis oculis gravidam, quapropter volebat eam occultè dimittere.

20. Hæc autem eo cogitante, ecce Angelus Domini apparuit in som

nis ei, dicens: Joseph fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam quod enim in eâ natum est, de Spiritu Sancto est.

Quod in eâ natum est, id est, quod in eâ conceptum est, de Spiritu Sancto est, id est, illud ex operatione Spiritûs Sancti est. 21. Pariet autem filium : et vocabis nomen ejus JESUM : ipse enim salvum faciet populum suum à peccatis eorum.

Ipse enim salvum faciet, id est, liberabit populum suum à servitute peccati et diaboli.

22. Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est à Domino per prophetam dicentem:

Dicentem Is. 7. Cùm enim Isaias prædixisset impio Achaz excidium Syriorum et Samaritanorum, in probationem ejus vaticinii dixit Regi ibid. v. 11, 12, 13, 14. « Pete tibi signum à Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum suprà. Et dixit Achaz Non petam, et non tentabo Dominum. Et dixit: Audite ergò, domus David: numquid parùm vobis est, molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce Virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel. >>

23. Ecce Virgo in utero habebit, et pariet filium : et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, nobiscum Deus.

Vocari apud Hebræos idem est ac esse, posse vocari, non quòd tamen semper sic vocetur quis, hoc patet ex textu Isaiæ, 9, 6. << Parvulus enim natus est nobis.... et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus fortis, Princeps pacis. »

24. Exurgens autem Joseph à somno, fecit sicut præcepit ei Angelus Domini, et accepit conjugem suam.

Et accepit conjugem suam, Mariam scilicet, vixitque cùm eâ sicut frater et soror.

25. Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum : et vocavit nomen ejus Jesum.

Exindè inferes ergò posteà cognovit.

R. N. Illatum : nam per particulam donec Scriptura Sacra, ait S. Hieronymus, quod factum non sit, ostendit. Matthæus narrat præcisè id omne, quod factum fuerit antè Virginis Mariæ partum, et nihil ultrà, cùm ejus scopus sit probare Josephum nullum habuisse commercium carnale cùm Maria antè ejus partum, adeòque Mariam peperisse Jesum Salvatorem, illibatâ manente ejus virginitate undè nullatenus sequitur ex eo, quod factum non fuisse dicit Matthæus (nempè coitus existentia) antè Incarnationem, non sequitur, inquam, quòd id factum sit post Incarnationem.

Et certè sicuti quandò dicitur Gen. 8, 7 de corvo Noë: « Et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram. >> Non est

« PoprzedniaDalej »