Obrazy na stronie
PDF
ePub

DIVI THOMÆ AQUINATIS

EXPOSITIO

SUPER I EPISTOLAM

S. PAULI APOSTOLI AD TIMOTHEUM.

PROLOGUS.

In manu Dei potestas terræ, et execrabilis omnis iniquitas gentium, et utilem rectorem suscitabit in tempore super illam. (Eccl. 10.) Hæc verba materiæ hujus epistolæ conveniunt. Prius enim instruxit ecclesiam in his, quæ ad ejus unitatem pertinent. Hic instruit ipsos rectores ecclesiæ, qui sunt quasi principalia membra ejus. Circa quod videnda est ista instructio et utilitas. Instructio est in Deo, quia in manu Dei, etc. Et hoc tripliciter, quia ab ipso exoritur. (Rom. 13.) Non est potestas nisi a Deo. Item quod secundum Deum debet regulari. (Prov. 8.) Per me reges regnant, et conditores legum justa decernunt. Item quia secundum Dei dispositionem, eorum potestas fundatur. (Dan. 2.) Et ipse mutat tempora et ætates, transfert regna atque constituit. Item utilitas eorum ostenditur, quia est ad cohibendam nequitiam hominum, quia execrabilis omnis iniquitas gentium. (Infr. prim.)

Justo non est lex posita. Rectores legis tripliciter debent se habere ad mala. Primo ut ea corde odio habeant. (2 Mach. 3.) Animo odio habentes mala, etc. Secundo ut prohibeant ea ne fiant. (Prov. 20.) Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum. Tertio ut facta puniant. (Rom. 13.) Minister enim Dei est, vindex in iram ejus qui male agit. Quarto videnda est utilitas, ibi: Utilem rectorem, etc. Et ad tria est utilis rector, quæ notantur (Eccl. 49.) Joseph princeps fratrum, ut gentem sustentet per potentiam. (Is. 19.) Et rex fortis dominabitur eorum, etc. Rector fratrum dirigendo per sapientiam. (Is. 32.) Princeps ea, quæ sunt digna principe cogitabit, etc. (Eccl. 10.) In medio fratrum rector illorum. Stabilimentum populi, ut cohibeat ab injustis per justitiam. (Ps. 47.) Tu populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis, etc. Et sic patet materia harum epistolarum,

quia est ad instructionem rectorum populi fidelis, in quo quidam præferuntur in spiritualibus, sicut prælati ecclesiarum, quos prino instruit. Quidam vero in temporalibus, quos secundo monet. Et hoc in epistola ad Philem. Circa primum tres sunt epistolæ, secundum tria quæ competunt prælato: quorum primum est, ut gubernet popu

lum. Secundum, ut pro populo subdito patiatur. Tertium, ut malos coerceat. Primum in prima ad Timotheum. Secundum in secunda, ubi agit de martyrio. Tertio in epistola ad Titum, ubi agit ac docet quomodo vitet hæreticos, ut etiam patet in argumentis epistolarum.

CAPUT I.

Tria optat Timotheo suo, gratiam, misericordiam, et pacem, quod non fecit alibi, quia prælati pluribus indigent.

1. Paulus Apostolus Jesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Jesu, spei nostra. 2. Timotheo dilecto filio in fide: Gratia et misericordia, et pax a Deo patre in Christo Jesu Domino

nostro.

Dividitur hæc epistola in salutationem et epistolarem narrationem, ibi: Sicut rogavi. Circa primum tria facit, quia primo ponitur persona salutans, secundo persona salutata, tertio bona optata. Describit autem personam salutantem, primo ex nomine Paulus, quod convenit auctoritati propter duo. In apostolatu enim duo sunt, sc. altitudo potestatis, ad quam exaltantur humiles. (1 Reg. 13.) Cum esses parvulus in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es. Et Paulus, dicitur modicus. Item claritas sapientiæ, et hanc Dominus præbet parvulis. (Matth.14.) Revelasti ea parvulis, etc. Secundo ex auctoritate, quia Apostolus, id est, missus. (Joan. 10.) Sicut misit me pater. (1 Cor. 9.) Signaculum apostolatus mei vos estis in Domino. Tertio ex origine hujus auctoritatis. Unde dicit: Jesu Christi secundum imperium Dei, etc. (Act. 13.) Segregate mihi Barnabam et Saulum in opus ad quod

assumpsi eos. (1 Reg. 13.) Quæsivit sibi Dominus virum juxta cor suum, etc. Ex quo patet quod prælati ex necessitate præcepti tenentur ad ea, quæ sunt proprii officii. (1 Cor. 9.) Væ mihi enim est, si non evangelizavero. — Et Christi Jesu spei nostræ, qui est spes nostra, ut ad eum veniamus. (Philip. 1.) Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, etc. Vel, spei nostræ, quia per ipsum speramus adipisci bona æterna. (1 Pet. 1.) Regeneravit nos in spem vivam, etc. (Rom. 15.) Per consolationem scripturarum spem habeamus. Personam salutatam describit tripliciter. Primo ex nomine, cum dicit: Timotheo, de quo (Act. 16.) Item ex affectione, dicens: Dilecto. (Philip.2.) Neminem habeo tam unanimem, etc. Item ex filiatione, dicens: Filio in fide, sc. a se converso. (1 Cor. 4.) Misi ad vos Timotheum filium meum charissimum, et fidelem in Domino, etc. Tunc autem primo ponit bona optata, et deinde ostendit a quo sunt. Sciendum est autem quod in aliis epistolis duo ponuntur, hic tria, quia prælati pluribus indigent. Et ideo dicit: Gratia et misericordia, primo sibi, et deinde aliis. Et sumitur hic misericordia, pro remissione pec

catorum, quia hæc est ex Dei misericordia gratia vero pro munere gratiarum, quo indigent prælati. Vel gratia sicut in aliis pro gratia justificante: sed misericordia, pro munere divino in spiritualibus charismatibus exaltante. (Sap. 4.) Gratia Dei et misericordia in sanctos ejus, et respectus in electos illius. Et pax, sc. tecum, et per

te aliis. (Ps. 71.) Suscipiant montes pacem. Sed unde? A Deo, ut dent populo. (Jac. 1.) Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum. Et Christo Jesu Domino nostro, sc. per quem maxima nobis et pretiosa promissa donavit. (2 Petr. 1.)

LECTIO 2.

Hebræorum fabulis, et interminatis genealogiis minime vacare docet, sed monet magis ut charitatem sectetur.

3. Sicut rogavi te, ut remaneres Ephesi, cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam, ne aliter docerent.

4. Neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis, quæ quæstiones præstant magis quam ædificationem Dei, quæ est in fide.

5. Finis præcepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.

Hic incipit epistolaris narratio. Et est hæc epistola quasi pastoralis regula, quam Apostolus tradit Timotheo instruens de omnibus; quæ spectant ad regimen prælatorum, et eo ordine quo debet esse intentio. Primo ergo instruit eum de spiritualibus ministrandis, secundo de temporalibus, in 4 cap. ibi: Spiritus autem. Item ad prælatum pertinet primo quod doceat de forma fidei, ne fides subditorum corrumpatur. (Luc. 22.) Ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Secundo ut instruat eos de pertinentibus ad cultum Dei, quod non potest esse, nisi fides sit recta. Ideo primo instruit de fide, secundo de cultu Dei, 2 cap. ibi: Obsecro igitur. Tertio agit de institutione officiorum in 3 cap.

ibi: Fidelis sermo. Sciendum est autem quod in primitiva ecclesia error fuit periculosus quorumdam dicentium, legalia debere servari simul cum evangelio, quod Apostolus excludit primo ostendens legis conditionem, secundo probat per experimentum in seipso, ibi: Gratias ago. Circa primum tria facit, quia primo ostendit quid de lege sit repudiandum, secundo quid in ea acceptandum, ibi: Finis autem præcepti. Tertio concludit legis conditionem, ibi: Scimus autem quia. Repudiandum est autem in lege quod alii male addiderunt, non quod a Deo est datum, nisi jam secundum carnalem intellectum. Et primo docet falsas fabulas et traditiones esse repudiandas, secundo rationem assignat, ibi: Quæ quæstiones. Dicit ergo: Dico quod debes facere. Sicut rogavi te, cum tamen possem imperare. (Eccl. 32.) Rectorem te posuerunt, noli extolli, esto in illis quasi unus ex illis.

[blocks in formation]

bis, neque auferetis ex eo; secundo, ut si contingat quod aliqui falsa docerent, prohibeat populum ne eis intendant. Unde dicit: Neque intenderent fabulis et genealogiis interm. Fuerunt autem quidam hæretici, qui detestantes vetus testamentum, exponebant quod Apost. ipsum repudiabat, deridendo historias ejus, dicens: Fabulis et genealogiis interminatis, etc. Contra quod dicit Aug. quod Apostolus utitur historiis et genealogiis veteris testamenti. (Gal. 4.) Abraham duos filios habuit, etc. Si ergo reprobaret, non eis uteretur. Dicit ergo: Fabulas, non datam legem in scriptis, sed in ore, sc. Thalmuth: non quæ Moses ore tradidit, sed quæ alii addiderunt, ut sunt stultæ fabulæ, sc. quod Adam habuit aliam uxorem, ex qua dicunt natos dæmones. (Matth. 15.) Irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. (2 Tim. 4.) Ad fabulas autem convertentur. Ratio hujus est, quia Præstant quæstiones, id est, contentiones. (2 Tim. 2.) Noli verbis contendere. (Prov. 20.) Honor est homini, qui se separat a contentionibus.

· Magis quam ædificationem Dei, quæ est in fide, quando sc. aliquis est confirmatus in veritate fidei, ad quod debet omnis doctrina tendere.

Deinde cum dicit: Finis autem, ostendit quid de lege sit tenendum. Et circa hoc duo facit, quia primo ostendit hoc, secundo quod periculum est his qui hoc non tenent, ibi: A quibusdam, etc. Circa primum sciendum est quod lex vetus dicitur lex mandatorum, quia mandatis et præceptis continetur. (Eph. 2.) Legem mandatorum, decretis evacuans. Illud ergo ad quod ordinantur omnia mandata legis est præcipue tebendum, hoc autem est charitas. (Matth. 22.) Diliges Deum tuum ex toto corde tuo, etc. Et paulo post: In

his duobus mandatis universa lex pendet et prophetæ. Sed quomodo charitas est finis præcepti? Ad hoc sciendum, duo sunt consideranda. Primo quod omnia præcepta legis sunt de actibus virtutum, et quod per omnes actus virtutum ordinatur homo unus ad alium. Secundo quod objectum unius virtutis, est finis alterius, quia quandocumque una potentia est circa aliquem finem, ad illam ordinantur omnia, quæ sunt ejusdem, sicut ad finem, sicut freni factiva est equestrem, quia officium equestris est ejus finis, bæc autem ad ducem. Virtutes autem theo

logicæ ultimum finem habent pro objecto. Aliæ autem sunt circa ea, quæ sunt ad finem. Virtutes ergo omnes respiciunt theologicas, sicut finem. Inter theologicas vero illa plus habet de ratione finis, quæ propinquius se habet ad ultimum finem. Fides autem ostendit eum, spes facit tendere in eum, charitas unit. Ergo omnes ordinantur ad charitatem, et sic dicitur charitas finis præceptorum. Sed cum ea, quæ sunt ad finem, disponunt ad finem, præcepta autem sunt ad charitatem ideo disponunt ad eam. Ideo dicit De corde puro. Ad hoc enim quod cor sit purum, dantur præcepta virtutum, quarum quædam ordinantur ad modum rectificandi passiones, quarum, sc. virtutum materiæ sunt passiones, sicut temperantia quæ ordinat concupiscentiam, mansuetudo iras, fortitudo timores et audacias. Per has autem passiones turbatur puritas cordis. Et ideo istæ virtutes faciunt cor purum. Sed numquid hoc requiritur ad charitatem?

Respondeo dicendum est quod sic, quia impossibile est quod cor impurum sit promptum ad charitatem, quia unicuique est diligibile quod sibi est conforme. Cor impurum diligit illud,

quod competit ei secundam passionem, ergo necesse est quod sit expeditum a passionibus. (Cant. 1.) Recti diligunt te. Aliæ virtutes sunt, quæ rectificant hominem ad proximum, et ex hoc sequitur quod habeat conscientiam bonam, quia non facit alteri, quod sibi non vult fieri. (Matth. 7.) Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Et ideo quæ contra proximum sunt, sunt contra conscientiam. Unde dicit: Et conscientia bona. Qui ergo non habuerit conscientiam bonam, non potest Deum pure diligere, quia qui non habet conscientiam bonam, timet pœnam. Timor autem non est in charitate, sed fugit Deum, et non unitur ei. Et ideo præcepta, quæ conscientiam rectificant, bene disponunt ad charitatem. Aliæ sunt virtutes ad habendam veram fidem, sc. virtutes quibus Deum

colimus, sc. latriæ et hujusmodi, quæ sunt ordinata ad removendum errores, et ad confirmandum in cordibus fidei firmitatem de Deo. Qui enim non habent veram fidem, non possunt Deum diligere, quia qui falso credit de Deo, jam non diligit Deum. Non enim diligit, qui non credit, quia non figitur affectus, nisi in illo quod ostendit intellectus. Et ideo quæ faciunt fidem veram, ordinantur ad charitatem. Et ideo dicit: De corde puro, quia faciunt hoc. (Matth. 5.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Et conscientia bona. (2 Cor. 1.) Gloria nostra hæc est testimonium conscientia nostræ. Et fide non

ficta, id est, vera. Et ideo virtutes et præcepta ordinantur ad finem qui est charitas, quæ sumitur secundum ista tria, etc.

LECTIO 3.

Non discedendum a virtutibus manifestat, quia periculum imminet erroris.

6. A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium.

7. Volentes esse legis doctores, non intelligentes, neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant.

8. Scimus autem quia bona est lex, si quis ea legitime utatur.

9. Scientes hoc, quia lex justo non est posita, sed injustis et non subditis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis, patricidis et matricidis, homicidis:

10. Fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus et perjuris, et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur.

11. Quæ est secundum evangelium gloria beati Dei, quod creditum est

mihi.

12. Gratias ago ei qui me confortavit

in Christo Jesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit ponens in ministerio.

13. Qui primus blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus, sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. 14. Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione, quæ est in Christo Jesu.

Supra ostendit virtutum dignitatem et utilitatem, hic declarat harum necessitatem, quia quicumque ab his discedit, in periculum falsæ doctrinæ cadit. Et circa hoc duo facit, quia primo ponitur falsitas doctrinæ in quam incidunt, secundo conditio falsa docentium, ibi: Volentes esse. Dicit ergo: Finis præcepti, etc. Et hæc sunt prin

« PoprzedniaDalej »