Obrazy na stronie
PDF
ePub

mus sit in ea. (Apoc. 2.) Tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam. Donec de medio fiat, id est, congregatio malorum permixta, separetur, et fiat seorsum, quod erit in persecutione Antichristi. Vel, Tantum, etc., id est, ut mysterium iniquitatis, id est, iniquitas mystica, quæ detinet, detineat donec fiat de medio, id est, donec iniquitas reducatur in publicum: et fiat quasi aliquid existens in publico de medio. Multi enim modo occulte peccant, sed tamen quandoque fiet in aperto quia Deus sustinet peccatores quandiu sunt occulti, donec publice peccent, et tunc non sustinebit, patet de Sodomitis. (Gen. 19.) Sed tamen Augustinus confitetur se nescire quid Apostolus illis loquitur, qui jam sciebant. Unde dicit: Quid nunc detineat, scitis. Et præterea hoc non erat multum necessarium ad sciendum.

ut

Deinde cum dicit: Et tunc, etc., ponitur adventus iniqui, et pœna ejus. Primo manifestatio, secundo ejus pœna. Quantum ad primum, dicit: ille singulariter iniquus revelabitur, quia manifesta erit ejus culpa, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui. (Is. 11.) Zelus Domini exercituum faciet hoc, id est, zelus justitiæ, qui est amor. Spiritus enim Christi est amor Christi, et hic zelus est Spiritus Sancti, quem habet ad ecclesiam. Vel spiritu oris sui, id est, mandato suo: quia Michael interfecturus est eum in monte Oliveti unde Christus ascendit, sic et Julianus manu divina extinctus est. Et hæc est pœna præsens, licet futura etiam æternaliter punietur, quia Destruet illustratione, etc., id est, in adventu suo omnia illustrante. (1 Cor. 4.) Illuminabit abscondita tenebrarum, etc. Et destruet, inquam, æterna, sc. damnatione. (Ps. 27.) Destruet illos, etc. Et dicit: illustratione, quia ipse

et

visus est ecclesiam obtenebrare, tenebræ expelluntur illustratione, quia quicquid Antichristus ostenderit, ostendetur fuisse mendacium.

Deinde cum dicit: Eum cujus est adventus, prædicit potestatem Antichristi. Et circa hoc duo facit: quia primo ponit potestatem ejus ad seducendum. Secundo hujus causam ex Domini justitia, ibi: Eo quod charitatem. Iterum prima in tres: quia primo ponit actorem hujus potestatis. Secundo modum seducendi. Tertio ostendit seducendos. Actor hujus potestatis est diabolus, et ideo destruet eum Christus. (1 Joan. 3.) In hoc apparuit filius Dei, ut dissolvat opera diaboli. Et ideo dicit: quod Adventus Antichristi erit secundum operationem satanæ, id est, ex instinctu ejus. (Apoc. 20.) Solvetur satanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes, etc.. Operatur enim aliquid secundum operationem satanæ, sicut arrepticius, in quo non solum instigat voluntatem, sed etiam impedit usum rationis: quod tamen non imputatur ad culpam ejus, quia non habet usum liberi arbitrii. Antichristus autem non sic : sed habebit usum liberi arbitrii, in quo est diabolus suggerens, sicut dicitur de Juda. (Joan. 3.) Introivit in eum satanas, sc. instigando. Decipiet autem hoc modo: primo per potentiam secularem. Secundo per virtutem miraculorum. Quantum ad primum, dicit: In omni virtute sc. seculari. (Dan. 11.) Dominabitur thesaurorum auri et argenti, et in omnibus pretiosis Ægypti. Vel virtute, sc. simulata. Quantum autem ad secundum, dicit: In signis, etc. Signa sunt quædam mira etiam parva. Prodigia vero magna, quæ aliquem prodigiosum ostendunt, quasi procul a digito. (Apoc. 13.) Fecit signa magna, ita ut et ignem faceret descendere

[ocr errors]

de calo, etc. (Matth. 24.) Dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi. Et dicit: Mendacibus. Miraculum mendax dicitur, vel quia deficit a vera ratione facti, vel a vera ratione miraculi, vel a debito fine miraculi. Primum fit in præstigiis, quando per dæmones illuduntur aspectus: ut aliud videatur, quam est sicut Simon magus fecit decollari arietem, et postea ostensus est vivus et homo decollatus est: et postea homo, qui credebatur decollatus, ostensus est vivus, et creditus est resuscitatus. Et hoc faciunt homines commutando phantasmata et decipiendo. Secundo modo illa dicuntur miracula improprie, quæ plena sunt admiratione, quando effectus videtur et ignoratur causa. Quæ ergo habent causam occultam alicui, et non simpliciter, dicuntur quidem mira, et non miracula simpliciter. Sed quæ simpliciter causam occultam habent, sunt proprie miracula, quorum est ipse Deus gloriosus, quia totum ordinem naturæ creatæ transcendunt. Aliquando vero fiunt aliqua mira, sed non præter ordinem naturæ, sed occultas causas habent: et hæc multo magis

faciunt dæmones, qui virtutes naturæ sciunt, et qui habent determinatas efficacias ad speciales effectus, et hæc faciet Antichristus: sed non quæ habent veram rationem miraculi, quia non possunt in illa quæ sunt supra naturam. Tertio modo dicuntur miracula, secundum quod sunt ordinata ad attestandum veritati fidei, ad reducendum fideles in Deum. (Marc. ult.) Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Sed si alicui adest gratia miraculorum, et non utatur eis ad hoc, miracula quidem sunt vera quo ad rationem rei factæ, et quo ad rationem miraculi: sed sunt falsa quantum ad finem debitum, et intentionem Dei. Sed tamen hoc non erit in Antichristo: quia nullus contra fidem facit vera miracula, quia Deus non est testis falsitatis. Unde aliquis prædicans falsam doctrinam non potest facere miracula, licet aliquis habens malam vitam posset.

Deinde ostendit seducendos, cum dicit: His qui pereunt, id est, in præscitis ad perditionem. (Joan. 17.) Nemo ex eis periit nisi filius perditionis. Et hoc ideo, quia (Joan. 10.) Oves meæ vocem meam audiunt.

LECTIO 3.

Non tenentes charitatem, Antichristus seducet, ideo orandum est, ut vocemur a Deo, ac in veritate nos manere permittat.

10. Eo quod charitatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent. Ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio.

11. Ut judicentur omnes, qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.

12. Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo, quod elegerit nos Deus pri

mitias in salutem, in sanctificatione spiritus, et in fide veritatis.

13. In quam et vocavit vos per evangelium nostrum in acquisitione gloriæ Domini nostri Jesu Christi.

14. Itaque fratres state, et tenete tra

ditiones quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram. 15. Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus et pater noster qui

[blocks in formation]

Postquam ostendit in quibus habet locum deceptio Antichristi, sc. in præscitis ad damnationem, hic assignat causam prædictorum. Et primo ostendit causam hujus, et quomodo decipientur. Secundo quomodo fideles ab eo liberentur, ibi: Nos autem. Item primo ponit eorum culpam tantum. Secundo pœnam cum culpa. Tertio pœnam tantum. Et est hic processus peccati. Primo enim quis ex demerito primi peccati deseritur a gratia, et cadit in aliud peccatum, et post in æternum punitur. Dicit ergo, quod causa quare decipientur est, quia noluerunt recipere charitatis veritatem, id est, veritatem evangelii. (Joan. 8.) Si veritatem dico, quare non creditis mihi? (Job. 24.) Ipsi fuerunt rebelles lumini. Et dicit: Charitatem veritatis, quia nisi sit formata fides per charitatem, nihil est. (1 Cor. 13.) Si habuero fidem ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum, etc. (Gal. ult.) In Christo Jesu neque circumcisio neque præputium aliquid valet, sed nova creatura. Et subdit: utilitatem veritatis dicens: Ut salvi fierent. (Rom. 5.) Justificati ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum, etc. Sed culpa et pœna est eorum seductio. Unde dicit: Mittet, id est, permittet illis venire operationem erroris. (Is. 19.) Miscuit Dominus in medio ejus spiritum vertiginis. (3 Reg. ult.) Ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Et ideo dicit: Ut credant mendacio, id est, falsæ doctrinæ Antichristi. (Rom. 2.) Propter quod tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quæ non conveniunt, sed poena

tantum est æterna damnatio. Unde subdit: Ut judicentur, sc. judicio damnationis. (Joan. 5.) Et procedent qui mala fecerunt in resurrectionem judicii, etc. Omnes qui crediderunt veritati. (Joan. 3.) Qui non credit, jam judicatus est.

Deinde cum dicit: Nos autem, ostendit quare fideles Christi liberentur. Et primo agit gratias pro eis. Secundo commemorat divina beneficia, quibus a talibus liberantur. Dicit ergo sic: Illi decipientur, sed Nos debemus gratias agere. (Rom. 1.) Primum quidem gratias ago Deo meo semper pro vobis per Dominum, etc. Duplex autem ponit Dei beneficium, sc. electionem Dei, quæ est æterna, et vocationem, quæ est temporalis, ibi: In qua et vocavit nos. Dicit ergo: Quod, pro quia, Elegit nos, sc. Apostolos, et vos, sc. fideles. (Eph. 1.) Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti, etc. (Joan. 15.) Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Circa electionem tria tangit, sc. ordinem electorum, finem electionis, et medium consequendi finem. Electi sunt omnes sancti a principio mundi. (Deut. 33.) Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt. Sed Apostoli specialiter sunt primitiæ. (Rom. 8.) Nos ipsi primitias spiritus habentes, etc. Et ideo dicit: Primitias fidei. Finis item electionis est salus æterna, et ideo dicit: In salutem. (1 Tim. 2.) Omnes homines vult salvos fieri, etc. Hoc autem fit primo ex parte Dei per gratiam sanctificantem. Unde dicit: In sanctificatione spiritus. Secundo ex parte nostra est consensus liberi arbitrii per fidem. Ideo subdit: Et in fide veritatis.

Deinde cum dicit: In quam et vos vocavit, etc., ponit secundum beneficium, quod est vocatio temporalis Christi, quæ sequitur electionem. (Rom.

8.) Quos vocavit, hos et justificavit, etc. Et de hac vocatione nota parabolam (Luc. 14) de eo, qui fecit cœnam magnam, etc. Et addit: Per evangelium nostrum, id est, a me prædicatum. Sed ad quam cænam? In acquisitione gloriæ, id est, ut acquiramus Christi gloriam.

Deinde cum dicit: Itaque, etc., monet tenere veritatem, et primo ponit monitionem, secundo orationem, ibi: Ipse autem Dominus, etc. Et facit primum, quia opus nostrum dependet a libero arbitrio. Secundum vero, quia indiget auxilio gratiæ. Et primo monet ad standum, cum dicit: State in veritate. (Gal. 5.) State, et nolite iterum jugo servitutis contineri. Secundo docet modum standi, ibi: Et tenete traditiones, id est, documenta, quæ a majoribus traduntur. Nam documenta quæ traduntur a minoribus, quandoque non sunt servanda, quando sc. contrariantur documentis fidei. (Matth. 45) Irritum fecistis mandatum Dei, propter traditionem vestram. Sed servanda sunt quæ ordinantur ad mandata Dei. Quas didicistis. (Act. 16.) Paulus docebat, ut tenerent traditiones et documenta quæ erant decreta ab Apostolis et senioribus, qui erant Hierosolymis, etc. Et has traditiones dupliciter ediderunt, quasdam verbis, unde dicit: Per sermonem. Quasdam in scripturis, ideo addit: Sive per epistolam. Unde patet, quod multa in ecclesia non scripta, sunt ab Apostolis docta, et ideo servanda. Nam multa secundum judicium Apostolorum melius erat, ut occultarentur, ut dicit Dionysius. Unde Apostolus (1 Cor.

10) dicit Cætera cum venero, ponam.

dis

Deinde ponit orationem, ibi: Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, etc., quasi dicat: sic moneo, sed nihil valet nisi adsit divinum auxilium. Et ideo ponit primo duplex Dei beneficium. Primum est amor ejus ad nos, quo alia nobis impendit. Ideo dicit: Dilexit nos. Secundum est spiritualis consolatio, ibi: Et dedit consolationem æternam. (2 Cor. 1.) Qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. (Is. 40.) Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Dominus Deus vester, etc. Et dicit consolationem æternam, sc. contra omnia mala imminentia, et futura. Et ideo expectamus, Spem bonam, id est, bonorum æternorum infallibilitatem. (1 Petr. 1.) Qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam. Et hoc, In gratia, sc. per quam speramus consequi vitam æternam. (Rom. 6.) Gratia Dei vita æterna. Petit autem pro eis exhortationem, quæ est monitio ducens animum ad volendum. Et hanc potest facere homo exterius: sed non esset efficax, nisi esset interius spiritus Dei. Unde dicit: Exhortetur corda vestra, id est, instiget. (Osee 2.) Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus. Item petit confirmationem. Unde dicit; Et confirmet. (Ps. 67.) Confirma hoc Deus quod operatus es in nobis, quasi dicat: exhortetur per gratiam, ut velimus, et confirmet ut efficaciter velimus. Et hoc: In omni opere bono et sermone. Præcedit opus sermonem, quia cœpit Jesus facere et docere. (Act. 1.)

CAPUT III.

Monentur Thessalonicenses pro Apostolo orare, ut augeatur Evangelium, otiumque removet, ut non gratis panem manducent.

1. De cætero fratres orate pro nobis, ut sermo Dei currat et clarificetur, sicut et apud vos.

2. Et ut liberemur ab importunis et malis hominibus, non enim omnium est fides.

3. Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos et custodiet a malo. 4. Confidimus autem de vobis fratres in Domino, quoniam quæcumque præcepimus, et facitis et facietis. 5. Dominus autem dirigat corda vestra in charitate Dei, et patientia Christi.

6. Denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis.

7. Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos, quoniam non inquieti fuimus inter vos.

8. Neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore et in fatigatione nocte ac die operantes, ne quem vestrum gravaremus.

9. Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.

Supra instruxit eos de futuris in novissimis, hic instruit eos de quibusdam, quæ particulariter eis agenda erant. Ubi primo ponitur instructio. Secundo epistolæ conclusio, ibi: Ipse autem Deus pacis. Item primo monet qualiter se habeant ad ipsum. Secundo ostendit quid de eis confidat ipse, ibi: Fidelis autem Deus. Tertio quomodo se habeant ad alios, qui in

ordinate ambulant, ihi: Denuntiamus autem vobis. Circa primum primo ponit orationem. Secundo quid in oratione est petendum, ibi: Ut sermo. Dicit ergo: De cætero, sc. quia estis sufficienter instructi. Orate pro nobis. (Rom. 15.) Obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum et per charitatem Spiritus Sancti, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum. Et hoc est debitum, quia curati habent curam utilitatis gregis. (Hebr. 13.) Mementote præpositarum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei, etc. Secundo ostendit quid petendum est, ut sc. tollantur impedimenta prædicationis. Et ideo dicit. Ut sermo Dei currat, quia non potest totaliter impediri, sed retardari. Įdeo dicit: Currat. (Col. 4.) Orantes simul etiam pro nobis, ut Dominus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi. Item ut clarificetur, sc. per claram et lucidam expositionem apud rudes et sapientes, sicut et apud nos. (Rom. 1.) Sapientibus et insipientibus debitor sum. (Prov. 14.) Doctrina prudentium facilis. Item per miracula, quæ sunt demonstrationes fidei. Est enim omnis scientia clara per demonstrationes, et hoc est orandum. (Act. 4.) Da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum, etc. Item secundo orandum est pro prædicatoribus, ut liberentur ab importunis et malis hominibus, sc. pseudoapostolis, qui sunt importuni in disputando, mali in seducendo. Vel a persecutoribus qui cogitaverunt ini

« PoprzedniaDalej »