Obrazy na stronie
PDF
ePub

minus non exaudiret eos, quia hostis fidei ipsorum videbatur, sicut dicitur, (Jer. 7.) Tu ergo noli orare pro populo hoc, neque assumas pro eis laudem et orationem, et non obsistas mihi, quia non exaudiam te. Hoc ergo removet Apostolus, dicens: Orate pro nobis, quia non habemus conscientiam alicu jus peccati nec alicujus malefacti, sed confidimus. Nec ait, certi sumus, quia delicta quis intelligit? (Eccl. 9.) Nescit homo utrum amore, an odio dignus sit. (1 Cor. 4.) Nihil mihi conscius sum, sed in hoc non justificatus sum. Quia ergo Bonam conscientiam habemus bene volentes conversari in omnibus, ideo non repugnat mihi quin orationes vestræ sint utiles.

Deinde cum dicit: Amplius autem deprecor, assignat aliam rationem, quare debent orare pro ipso: quia SC. hoc erit eis utile. Unde dicit: Amplius, id est propter aliud, Deprecor hoc vos facere, sc. orare. Quo restituar vobis celerius, quod erit ad utilitatem vestram. (Rom. 1.) Desidero videre vos, ut aliquid impartiar vobis gratiæ spiritualis. Apostolus autem, qui sic pro omnibus factis suis recurrit ad orationem, insinuat nobis, quod omnes viæ ejus et facta ordinabantur ab ipso, secundum Dei dispositionem. (Job. 37.) Nubes spargunt lumen suum, quæ lustrant cuncta per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit. Per nubes enim prædicatores et apostoli intelliguntur. (Is. 60.) Qui sunt isti, qui ut nubes volant?

Deinde cum dicit: Deus autem pacis, orat Apostolus pro ipsis, et primo orat. Secundo aliquid ab ipsis petendo se excusat, ibi: Rogo autem vos fratres. Circa primum, prius describit eum, quem orat, dicens: Deus autem pacis. Proprius enim effectus

Dei est facere pacem. Non enim est Deus dissensionis, sed pacis. (1 Cor. 4.) Item (2 Cor. 13.) Pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum. Pax enim nihil aliud est, nisi unitas affectuum. Quos unire est proprium solius Dei, quia per charitatem, quæ a solo Deo est, uniuntur corda. Deus enim novit colligere et unire, quia Deus est charitas : quæ est vinculum perfectionis. Unde ipse habitare facit unanimes in domo. (Ps. 67.) Homo inter se et Deum, pacem fecit per mysterium Christi. Et ideo dicit: Qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium. Quandoque autem dicitur Christus suscitatus per virtutem patris. (Rom.8.) Si spiritus ejus, qui suscitavit Jesum Christum a mortuis quandoque vero dicitur seipsum suscitasse. (Ps. 3.) Ego dormivi et soporatus sum. Quæ tamen non sunt contraria, quia surrexit virtute Dei, quæ est una, patris et filii et Spiritus Sancti. Eduxit ergo de mortuis, id est, de sepulchro, quod est locus mortuorum. (Rom. 8.) Quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus. Dicitur autem Christus magnus pastor ovium, id est, fidelium et humilium. (Joan. 10.) Ego sum pastor bonus, etc. Oves enim sunt, qui Deo obediunt. Ibidem : Et oves meæ vocem meam audiunt. Dicit autem ipsum, Pastorem magnum, quia omnes alii sunt vicarii ejus, quia ipse pascit oves proprias: alii vero oves Christi. (Joan. ult.) Pasce oves meas. (1 Pet. 5.) Cum apparuerit princeps pastorum percipietis immarcescibilem gloriæ coronam. Eduxit autem ipsum In sanguine testamenti æterni; id est, in virtute sanguinis Christi, per quem confirmatur testamentum novum, in quo æterna promit

tuntur ad differentiam veteris. Chris

tus enim sanguinem suum dicit sanguinem novi testamenti, Apostolus

per

autem dicit æterni. Et ideo in consecratione sanguinis in forma ponitur utrumque. Ipse vero Christus passionem suam meruit sibi et nobis gloriam resurrectionis. Ideo dicit, quod Eduxit Dominum nostrum Jesum Christum de mortuis in sanguine testamenti æterni. (Phil. 2.) Humiliavit semetipsum, etc. (Zach. 9.) Tu vero in sanguine testamenti tui eduxisti vinctos de lacu, in quo non erat aqua.

Consequenter subjungit petitionem suam, cum dicit: Aptet vos in omni bono. Voluntas enim humana cum sit quædam inclinatio rationis, est principium actuum humanorum : sicut gravitas est principium motus gravium deorsum, unde se habet ad actus rationis, sicut inclinatio naturalis ad actus naturales. Res autem naturalis dicitur apta ad illud ad quod habet inclinationem. Sic etiam homo quando habet voluntatem benefaciendi, dicitur aptus esse ad illud. Deus etiam quando immittit homini bonam voluntatem aptat eum, id est, facit ipsum aptum. Et ideo dicit : Aptet vos in, omni bono, ut faciatis ejus voluntatem, id est, faciat vos velle omne bonum. (Prov. 11.) Dcsiderium justorum omne bonum. Hæc est enim voluntas Dei, sc. quod Deus vult nos velle. Aliter enim non est bona voluntas nostra. Voluntas autem Dei est bonum nostrum. (1 Thess. 4.) Hæc est voluntas Dei sanctificatio vestra. (Rom. 12.) Ut probetis, quæ sit voluntas Dei bona et beneplacens et perfecta. Dupliciter autem aptatur homo ad benefaciendum. Uno modo exterius operando. Et sic unus homo aptat alium persuadendo, vel commi

nando. Alio modo aliquid interius exhibendo, et sic solus Deus aptat voluntatem, qui solus ipsam potest immutare. (Prov. 21.) Cor regis in manu Domini quocumque voluerit, inclinabit illud. Unde dicitur, Faciens in vobis. (Phil. 2.) Deus est, qui operatur in nobis velle et perficere. Quid autem faciet? Quod placitum est coram se, id est faciet vos velle quod placet ei. Hæc autem sunt fides et mansuetudo, et timor Domini. (Eccl. 1.) Beneplacitum est ei fides et mansuetudo. (Ps. 32.) Beneplacitum est Deo super timentes eum. Hæc autem omnia habent per Christum. Nihil enim a patre impetratur, nisi per filium. (Joan. 10.) Si quid petieritis patrem in nomine meo, dabit vobis. Et ideo dicit: Per Jesum Christum. (2 Pet. 1.) Per quem maxima et pretiosa nobis promissa donavit. (Rom. 3) Per quem accessum habemus, etc. - Cui sc. Christo, Est gloria in secula secu lorum, Amen, id est, gloria sempiterna. (1 Tim. 1.) Regi seculorum immortali, invisibili, soli Deo honor, et gloria in secula seculorum, Amen. Hæc enim gloria sibi debetur inquantum est Deus.

Deinde cum dicit: Rogo autem vos fratres, etc. subdit petitionem suam, in qua excusat se: deinde concludit epistolam, ibi: Gratia Dei. Circa primum tria facit: quia primo ponit excusationem suam. Secundo recommendationem nuntii per quem scribit. Tertio ponit quasdam salutationes. Dicit tergo quantum ad primum. Rogo vos fratres, ut sufferatis verbum solatii, id est, patienter portetis verba epistolæ hujus, in qua etsi in aliquo vos reprehendi, totum est ad consolationem vestram. (Rom. 15.) Quæcumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Et quare debent

patienter portare, ostendit, dicens: Quia perpaucis, id est valde paucis, Scripsi vobis, quod verum est respectu mysteriorum, quæ in ipso continentur. In ista enim epistola fere omnia mysteria veteris testamenti continentur. Sermones autem breves valde accepti sunt, quia si sunt boni, inde avidius audiuntur, si vero mali, parum gravant. (Eccl. 5.) Pauci

sunt sermones tui.

Consequenter recommendat illum, per quem scribit, dicens: Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum, sc. a carcere, in quo cum Apostolo erat, vel a me dimissum ad prædicandum et ad vos missum. Cognoscite, id est gratiose recipite: tum quia ut habetur (Act. 16.) fuerat circumcisus. Tum etiam quia Si cele rius venerit, cum ipso videbo vos. In quo ostendit dilectionem quam ad ipsos habebat. Hoc etiam dicit, quia etsi ad ipsos non venerit, quia Romæ

passus est, tamen incertus erat utrum vel ad tempus deberet dimitti.

Consequenter ponit salutationes suas. Et primo injungit eis salutationem aliorum, dicens: Salutate omnes præpositos, id est, Apostolos adhuc viventes. Et omnes sanctos, sc. alios discipulos. Istis autem non scribit nisi quia non intendebat scribere, contra observantes legalia. Et ideo quia ista epistola est instructiva, non intendebat instruere apostolos, quia erant antecessores sui in fide. Secundo salutat eos ex parte aliorum, dicens: Salutant vos fratres de Italia. Scripsit enim epistolam istam a Roma. Tertio more solito concludens, et quasi pro sigillo ponit salutationem, dicens : Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen, id est, peccatorum remissio, et omnia alia Dei dona, quæ per gratiam Dei habentur, sint firmiter cum omnibus vobis. Amen, confirmatio est omnium.

[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]
« PoprzedniaDalej »