Obrazy na stronie
PDF
ePub

Domino H. DESSAIN, Cancellariæ episcopalis typographo, libenter concedimus licentiam prelo denuo cudendi opus Doctoris Angelici cui titulus: Divi Thoma Aquinatis ex ordine prædicatorum, Doctoris Angelici, in omnes D. Rauli apostoli epistolas commentaria, utpote perutile futurum Scripturæ Sacræ studiosis sive in seminariis sive pro collationibus ecclesiasticis. Datum Leodii, 28a Decembris 1856.

[merged small][merged small][graphic][merged small][subsumed]

DIVI THOME AQUINATIS

EXPOSITIO

SUPER I EPISTOLAM

S. PAULI APOSTOLI AD THESSALONICENSES.

PROLOGUS.

Multiplicata sunt aquæ, etc. (Gen. 7.) Hæc verba competunt materiæ hujus epistolæ. Ecclesia enim figuratur per arcam, sicut dicitur (1 Petr. 3.) quia sicut in arca cæteris pereuntibus paucæ animæ salvatæ sunt, ita in Ecclesia pauci, id est, soli electi salvabuntur. Per aquas autem significantur tribulationes. Primo quia aquæ impellunt irruendo sicut tribulationes. (Matth. 7.) Venerunt flumina et flaverunt venti et irruerunt in domum illam. Sed impulsu fluminum Ecclesia non movetur. Unde subdit: et non cecedit. Secundo aqua extinguit ignem. (Eccl. 30.) Ignem ardentem extinguit aqua: sic tribulationes extinguunt impetus concupiscentiarum, ne homines ad libitum eas sequantur, sed non extinguunt veram charitatem Ecclesiæ. (Cant. 8.) Aquæ multæ non poterunt extinguere charitatem, nec flumina T. III.

obruent illam. Tertio aquæ submergunt per inundationem. (Thren. 3.) Inundaverunt aquæ super caput meum, sed ecclesia non per has submergitur. (Joan. 2.) Circumdederunt me aquæ usque ad animam meam, abyssus vallavit mé, pelagus operuit caput meum, etc. Et post: Rursum videbo templum sanctum tuum etc. Non ergo deficit, sed sublevatur. Et primo per elevationem mentis ad Deum. Greg. Mala quæ nos hic premunt ad Deum nos ire compellunt. (Oseœ 6.) In tribulatione sua mane consurgent ad me. Secundo per spiritualem consolationem. (Ps. 93.) Secundum multitudinem dolorum in corde meo consolationes tuæ lætificaverunt animam meam. (2 Cor. 1.) Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita per Christum abundat consolatio nostra. Tertio per multiplicationem. fidelium, quia tempore persecutionum

4

Deus multiplicavit ecclesiam. (Exod. 4.) Quantoque magis opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur et cresce

bant. Sic ergo convenit huic epistolæ : quia isti multas tribulationes passi, steterunt fortes. Videamus ergo textum.

CAPUT I.

Dicit se laboris Thessalonicensium memorem, gaudetque eorum fidem per omnes vagari ecclesias.

1. Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiæ Thessalonicensium in Deo patre nostro et Domino Jesu Christo. 2. Gratia vobis et pax. Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis: memoriam vestri facientes in orationibus nostris sine intermissione. 3. Memores operis fidei vestræ et laboris et charitatis et sustinentiæ spei Domini nostri Jesu Christi ante Deum et patrem nostrum.

4. Scientes fratres dilecti a Deo electionem vestram.

5. Quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu Sancto, et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus in vobis propter

vos.

6. Et vos imitatores nostri facti estis, et Domini excipientes verbum in tribulatione multa, cum gaudio Spiritus Sancti,

7. Ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia et in Achaia.

8. A vobis enim diffamatus est sermo Domini; non solum in Macedonia

et in Achaia, sed in omni loco, fides vestra, quæ est ad Deum, perfecta est, ita ut non sit nobis necesse quicquam loqui.

9. Ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos, et quomodo conversi estis ad Deum a simulachris, servire Deo vivo et verò.

10. Et expectare filium ejus de cælis

(quem suscitavit ex mortuis) Jesum qui eripuit nos ab ira ventura.

Apostolus vult munire hic ecclesiam contra tribulationes: et primo contra tribulationes præsentes. Et hoc in prima epistola. Secundo contra futuras tempore Antichristi, et hoc in secunda. Prima dividitur in salutationem et epistolarem narrationem, ibi: Gratias agimus. Item primo tangit personas salutantes. Secundo ecclesiam salutatam. Tertio bona optata. Notandum est autem, quod quia ubi 'non delinquimus omnes pares sumus, ideo quia istis bonis scribit, non facit mentionem de officio suo, sed solum de nomine humilitatis, quod est Paulus. (Sap. 7.) Et innumerabilis honestas per manus illius. Et adjungit duos, qui eis prædicaverunt cum eo, SC. Silvanum, qui est Sylas, et Timotheum, quem circumcidit, ut dicitur (Act. 16.) Salutat autem ecclesiam, quæ est congregatio fidelium. Et hoc In Deo patre et Domino nostro Jesu Christo, id est, in fide trinitatis, et divinitatis et humanitatis Christi, quia in horum cognitione erit nostra beatitudo. Tangit autem personam patris et filii incarnati, in quibus intelligitur Spiritus Sanctus, qui est nexus amborum. Bona optata sunt gratia, quæ est principium omnium bonorum. (1 Cor. 15.) Gratia Dei sum id quod sum. Et pax quæ est finis, quia tunc est

pax, quando appetitus totaliter paca

tur.

Deinde cum dicit: Gratias agimus, incipit epistolaris narratio, et primo commendat eos de præterita perseverantia. Secundo monet eos ad bene agendum in futurum, 4 cap. ibi: De cætero. Item primo agit gratias universaliter de bonis eorum. Secundo ea commemorat in speciali, ibi: Scientes fratres, etc. Circa primum duo facit, quia primo ponit gratiarum actionem. Secundo ejus materiam, ibi: Memores. Item primo pro eis gratias agit. Secundo pro eis orat, ibi: Memoriam vestri. Quantum ergo ad primum dicit tria, quæ debent esse in gratiarum actione. Primo quod sit ordinata, sc. ad Deum. Ideo dicit: Gratias agamus Deo. (Ps. 83.) Gratiam et gloriam dabit Dominus. (Jac. 4.) Omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum est descendens a patre luminum. Item assidua, quia Semper. Item universalis, ibi: Pro omnibus vobis. (Infra 5.) In omnibus gratias agite. Deinde orat pro eis, dicens: Memoriam vestri faciens, etc. quasi dicat: Quandocumque oro, habeo vos in memoria. (Rom. 4.) Sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis.

Deinde cum dicit: Memores operis, ponit bona de quibus agit gratias, sc. fidem, spem, et charitatem. (1 Cor. 13.) Nunc autem manent fides, spes, charitas: tria hæc, etc. Fidem præmittit, quia est substantia sperandarum rerum, etc. Accedentem enim ad Deum oportet credere, etc. (Hebr. 11.) Hæc autem non est sufficiens nisi habeat operationem et laborem. Et ideo dicit: Operis fidei vestræ et laboris. (Jac. 2.) Fides sine operibus mortua est. Item quia qui laborando propter Christum deficit, nihil valet. (Luc. 8.) Ad tempus credunt, et in tempore ten

tationis recedunt. Ideo dicit: Operis et laboris. Quasi dicat: memores fidei vestræ operantis et laborantis. Item, charitatis, in cujus operibus abundabant. (Infra 4.) Charitatem fraternitatis, etc. Item spei quæ facit patienter sustinere adversa. (Rom. 12.) Spe gaudentes, in tribulatione patientes. Et sustinentia, quam spes facit. (Jac. 5.) Patientiam Job audistis, etc. Spei, inquam, Domini nostri, id est, quam habemus de Christo, vel quam Christus dedit nobis. (1 Petr. 1.) Regeneravit nos in spem vivam, etc. Hæc spes est, Ante Deum, non ante oculos hominum. (Matth. 6.) Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, etc. (Hebr. 6.) Quam sicut anchoram habemus animæ tutam, etc. Spes enim in veteri testamento non induxit ad Deum.

Deinde cum dicit: Scientes fratres, in speciali commemorat eorum bona, quos primo commendat, quod devote et prompte susceperunt prædicationem, non obstante tribulatione. Secundo quod propter tribulationem ab ea non recesserunt, in 2 capite, ibi: Nam ipsi scitis. Iterum prima pars dividitur in duas, quia primo ostendit qualis fuit ista prædicatio. Secundo qualiter ab eis recepta, ibi: Et vos imitatores. Circa primum tria facit, quia primo ostendit quid circa eos sciebat. Secundo modum prædicationis suæ, ibi: Quia Evangelium. Tertio quid ipsi sciebant de Apostolo, ibi: Scientes. Dicit ergo: O fratres dilecti a Deo. Non solum communiter inquantum dat esse naturæ, sed inquantum specialiter ad bona æterna estis vocati (Mal. 4.) Jacob dilexi, Esau autem odio habui, etc. (Deut. 33.) Dilexit populos, etc. Electionem vestram. Quasi dicat: Certitudinaliter cognosco vos esse electos, quia hanc electionem

non meruistis, sed a Deo estis gratuite electi. Et hoc scio, quia Deus dedit mihi magnum argumentum in prædicatione, sc. quod illi quibus loquor sunt a Deo electi, sc. quando Deus dat eis gratiam fructuose audiendi verbum eis prædicatum, vel mihi gratiam copiose prædicandi eis. Contra videtur esse quod dicitur (Ezech. 3.) Et linguam tuam adhærere faciam palato tuo, etc. Ideo primo commemorat, quam virtuose eis prædicavit. Secundo inducit eorum testimonium, ibi: Sicut scitis. Virtuose quidem, quia non fuit in sublimitate sermonis, sed in virtute. (1 Cor. 2.) Sermo meus et prædicatio mea non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed ostensione spiritus et virtutis. (1 Cor. 4.) Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute. Vel potest referri ad confirmationem prædicationis, vel ad modum prædicandi. Si ad primum sic confirmata fuit prædicatio mea vobis, non argumentis, sed virtute miraculorum. Unde dicitur (Marc. ult.) Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. Item in datione Spiritus Sancti, unde dicit: Et Spiritui Sancto. (Act. 10.) Adhuc loquente Petro verba hæc, cecidit Spiritus Sanctus super omnes, qui audiebant verbum, etc. (Hebr. 2.) Contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributioni

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Deinde cum dicit: Et vos imitatores, etc., ostendit quomodo prædicationem suam virtuose receperunt, nec propter tribulationes recesserunt. Et primo ostendit eorum virtutem in hoc, quod alios imitati sunt. Secundo quod aliis se imitabiles præstiterunt, ibi: Ita ut facti sitis. Circa primum duo facit, quia primo ostendit quos sunt imitati. Secundo in quibus sunt imitati, ibi : Excipientes. Circa primum dicit, quod imitati sunt eos quos debuerunt, sc. prælatos. Et ideo dicit: Imitatores nostri facti, etc. (Phil. 3.) Imitatores mei estote fratres. Sed imitati sunt non eo in quo delinquimus sicut homines, sed in quo imitamur Christum. Unde et dicitur: Et Domini. (1 Cor. 4.) Imitatores mei estote sicut et ego Christi, id est, in quo imitatus sum Christum, sc. in patientia tribulationis. (Matth. 16.) Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. (1 Pet. 2.) Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Et ideo dicit: In tribulatione multa cum gaudio, id est, quamvis multa tribulatio immineret propter verbum, tamen illud accepistis cum gaudio. (Jac. 1.) Omne gaudium existimate fratres mei cum in tentationes varias incideritis, etc. (Act. 5.) Ibant Apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. Cum gaudio, inquam, Spiritus Sancti: non alio quo

« PoprzedniaDalej »