Obrazy na stronie
PDF
ePub

negligere, sicut quidam qui odiunt disciplinam, de quibus dicitur (Prov. 9.) Noli arguere derisorem, ne oderit te.(Amos. 5.) Odio habuerunt loquentem in porta, et corripientem perfecte abominati sunt. Dicit ergo Apostolus: Noli negligere disciplinam Domini, quasi dicat: Cum Deus te flagellat causa disciplinæ, noli negligere, id est, negligenter habere fastidiendo. (Sap. 3.) Sapientiam et disciplinam, qui qui abjicit. infœlix est. Propter secundum dicit: Et ne fatigeris dum ab eo argueris. Quidam enim etsi correctionem duram non odiant, tamen impatienter portant. Et ideo dicit: Neque fatigeris, etc. Tunc enim homo spiritualiter fatigatur, quando contristatur intantum, quod deficit, (supra eodem,) ut non fatigemini animis vestris deficientes. (Eccl. 6.) Ne. acedieris in vinculis illius.

Deinde cum dicit: Quem enim diligit Dominus, castigat, assignat causam; sicut autem dicit Philosophus, verbum castigationis communiter accipitur in pueris, et in concupiscentia dicimus enim castum, cujus concupiscentia castigata est. Similiter puer dicitur castigatus, qui est bene disciplinatus quod enim de se habet pronitatem ad malum, indiget refrenante. Talis autem est concupiscentia, et pueri, qui de se sequuntur impetus suos, ideo indigent castigante. Ille ergo, qui castigat, ideo hoc facit ne tendant in malum. Et quia sensus nostri, et cogitatio nostra prona sunt ad malum, ut dicitur (Gen. 8.) Ideo Dominus castigat nos, ut retrahat nos a malo. (Ps. 117.) Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me. (Jer. 31.) Castigasti me, et eruditus sum quasi juvenculus indomitus. In hoc autem castigat, quia flagellat, non quidem ad

condemnationem, sed ad salutem. Unde dicit : quod flagellat omnem filium quem recipit. Et ideo, qui non flagellantur non sunt de numero filiorum. (Ps. 72.) In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. Unde est signum quasi æternæ reprobationis. (Ezech. 16.) Auferetur zelus meus a te. Nec mirum si flagallat omnem filium quem recipit per adoptionem: quia proprio finon pepercit. (Luc. ult.) Oportuit Christum pati.

lio suo

Consequenter cum dicit: In disciplina perseverate, ostendit sensum auctoritatis præallegatæ et primo ostendit sensum monitionis. Secundo sensum rationis assignat, ibi: Tanquam filiis. Tertio ostendit rationem istam esse convenientem, ibi: Quis enim filius. Monitio autem Apostoli fuerat, quod non debebant negligere disciplinam Domini, nec etiam fatigari. Utrumque autem comprehendit in his verbis. Non negligere enim, nec etiam fatigari sub disciplina, non est aliud quam in disciplina perseverare. Unde (Job. 6.) Hoc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat. (Ps. 2.) Apprehendite disciplinam, etc. Quare autem non debemus negligere, dixerat: quia quem diligit Dominus, etc. Unde hic dicit: Tanquam filiis vobis se offert Deus. Quasi dicat ideo perseverate, quia offert se tanquam illis. (Jer. 3.) Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis. Consequenter ostendit istam rationem esse convenientem, dicens: Quem enim filius quem non corripit pater? Ad patrem enim pertinet corrigere filium suum. (Prov. 13.) Qui parcit virga, odit filium suum: qui autem diligit illum, instanter erudit. (Eccl. 30.) Equus indomitus evadet durus, et filius remissus evadet præ

[ocr errors]

ceps. Et ideo necessaria est correctio : sicut Paulo datus stimulus carnis, ne per superbiam corrueret. (2 Cor. 12.) Deinde cum dicit: Quod si extra disciplinam, etc. arguit ex præmissis et primo deducendo ad inconveniens. Secundo ex quodam exemplo, ibi: Deinde patres, etc. Tertio ex utilitate consequente, ibi: Omnis autem disciplina, etc. Circa primum facit talem rationem. Omnes sancti, qui Deo placuerunt per multas tribulationes transierunt, per quas filii Dei facti sunt. Ergo qui in disciplina non perseverat non est filius, sed magis adulter, id est, adulterio natus. Istius rationis ponit tantum conclusionem, dicens: Si estis extra disciplinam, non estis filii, sed adulteri: quia disciplinæ facti sunt participes omnes, sc. sancti. (2 Tim. 3.) Omnes, qui pie vivere volunt in Christo, persecutionem patientur. (Jud. 8.) Omnes, qui Deo placuerunt, per multas tribulationes transierunt fideles. Nec oportet, quod semper sancti habeant exteriores tribulationes, cum interius affliguntur ex mala conversatione perversorum. (2 Pet. 2.) Habitans Loth apud eos, qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant. Filius autem proprie dicitur, qui est ex legitimo patre. Mater nostra est ecclesia, cujus sponsus est ipse Deus. (Osec 2.) Sponsabo te mihi in fide. Adulter autem est diabolus et mundus. Qui ergo nati sunt ex spiritu diaboli, vel mundi, sunt filii adulterini. (Is. 57.) Accedite huc filii auguratricis et adulteri et fornicariæ. Patet ergo, quod proprie non sunt filii, nisi de legitimo patre nati.

Consequenter cum dicit: Deinde patres, etc. ponit secundam rationem sumptam ex eo, quod experti sumus,

sc. ex correctione paterna. Quæ quidem ratio procedit ex duplici differentia, quæ est inter Deum patrem, et patrem carnalem. Est autem hæc prima differentia Dei patris ad patrem carnalem. Homo enim generat hominem quantum ad corpus, non quantum ad animam, quæ est per creationem, et non traducitur. (2 Mach. 7.) Neque enim ego spiritum et animam donavi vobis. Unde dicit quod Nos habuimus patres carnis nostræ eruditores. (Eccl. 7.) Filii tibi sunt erudi illos. Et reverebamur eos. (Exod. 20.) Honora patrem tuum et matrem, etc. Deus autem excellentius est pater noster, sc. quantum ad animam, quam immediate creat. (Eccl. ult.) Spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum. Item justificat animam adoptando nos in filios. (Rom. 8.) Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Ideo dicit

Num multo magis obtemperabimus patri spirituum, id est, animarum nostrarum, quæ dicuntur spiritus: quia non sunt ex materia. Et vivemus? Finis enim obedientiæ, est vita æterna. (Joan. 8.) Si quis sermonem meum servaverit, mortem non gustabit in æternum. (Supra 5.) Factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis æterne. Secunda vero differentia est correctionis humanæ ad divinam, quæ in duobus differunt: et primo quantum ad finem, quia finis humanæ correctionis est aliquid transitorium. Est enim ad bene conversandum in hac vita, quæ est paucorum dierum. Secundo quantum ad rationem: quia homo corrigit secundum voluntatem, quæ falli et errare potest, et tamen obedimus ei. In correctione autem divina, non sic : quia erudit nos ad aliquid utile in sempiternum, sc. ad recipiendum sanctifi

cationem, quæ sc. est ipsemet Deus. (Is. 8.) Dominum exercituum ipsum sanctificate. Ipse pavor vester, ipse terror vester, et erit vobis in sanctificationem. Et ideo dicit: Et illi quidem erudiebant nos in tempore paucorum dierum. Et hoc quantum ad primum. Et secundum voluntatem suam. Et hoc quantum ad secundum, Hic autem ad id quod utile est. (Is. 48.) Ego Dominus docens te utilia. Et hoc In recipiendo sanctificationem, id est, in sanctificationem ab ipso recipiendam, et ideo debemus magis recipere disciplinam ejus. Sequitur: Omnis autem disciplina, etc. Hæc est tertia ratio, quæ sumitur ex utilitate correctionis. Cum autem pœnæ sint quædam medicinæ, idem judicium videtur esse de correctione, et de medicina. Sicut autem medicina in sumptione amara est quidem et abominabilis : tamen ejus finis est valde dulcis et desiderabilis, ita et disciplina, quia gravis est ad sustinendum: sed adducit fructum optimum. Sciendum est autem, quod disciplina dicitur a discendo. Pueri autem, qui addiscunt, flagellis erudiuntur. Et ideo disciplina aliquando sumitur pro scientia, ut in principio primi posteriorum. Omnis doctrina, et omnis disciplina, etc. Quæ Græce dicitur Epistemon. Aliquando autem sumitur pro correctione; et Græce dicitur pædia, sed in Latino non habet nomina ita distincta. Dicit ergo, quod Omnis disciplina, Sc. quæ est eruditio per flagella et molestias, In præsenti videtur esse non gaudii, sed mæroris, quia exterius habet tristitiam in sustinendo, sed interius habet dulcedinem ex intentione finis. Et ideo dicit: Videtur,

et non dicit est. (2 Cor. 6.) Quasi tristes, semper autem gaudentes.(Joan. 16.) Mulier cum parit, tristitiam habet, etc. (2 Cor. 4.) Id enim, quod in præsenti est momentaneum, et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis.

Et ideo dicit: Postea reddit fructum. Fructus enim importat dulcedinem. Unde frui est delectari in fine adepto. Pacatissimum, fructus enim habetur hic cum perturbatione exteriorum incommodorum, et tentationum interiorum, et ideo non est pacatissimus, sicut ibi: In gloria siquidem nihil erit interius remordens conscientiam, nec impellens ad culpam, nec exterius contristans. Ibi enim, ut dicit Aug. erit quidquid voles: ergo ille fructus est pacatissimus. Pacatus quidem in tranquillitate conscientiæ, pacatior in susceptione primæ stolæ, sed pacatissimus in susceptione secundæ. (Is. 32.) Sedebit populus meus in pulchritudine pacis : in tabernaculis fiduciæ in requie opulenta. Prov. 3.) Primi et purissimi fructus ejus. Reddet ergo fructum justitiæ, id est, quem mereturjustitia. Seminanti enim justitiam merces fidelis. (Prov. 11.) Ibidem : Fructus justi, lignum vite. Vel justitiæ, ad justitiam apprehendendam. (Oseœ 10.) Seminate vobis in veritate justitiam, et metite in ore misericordiæ. (Ps. 125.) Euntes ibant et flebant, etc. Sed non redditur fructus nisi Exercitatis per eam, id est, per disciplinam. (Supra 5.) Perfectorum est cibus solidus eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus.

[ocr errors]

LECTIO 5.

A peccato omissionis Hebræos cavere hortatur, et eos qui non peccaverunt, ad vitandum peccatum monet.

12. Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite.

13. Et gressus rectos facite pedibus vestris, ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur.

14. Pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum.

15. Contemplantes ne quis desit gratiæ Dei, ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi.

16. Ne quis fornicator, aut prophanus, ut Esau, qui propter unam escam vendidit primitiva sua.

17. Scitote enim quoniam et postea cupiens hæreditare benedictionem, reprobatus est. Non enim invenit pœnitentiæ locum, quanquam cum lacrymis inquisivisset eam.

Supra monuit Apostolus qualiter nos debemus habere ad mala pœnalia sustinenda, hic monet qualiter nos debemus habere a mala culpæ vitanda. Et circa hoc duo facit. Primo enim ponit monitiones suas. Secundo assignat rationes ipsorum, ibi: Non enim accessistis. Circa primum duo facit. Primo enim monet hominem peccantem. Secundo nondum peccantem, ibi: Pacem sequimini. Est autem duplex peccatum, sc. omissionis, et transgressionis. Primo ergo monet ad dimittendum peccatum omissionis. Se cundo ad dimittendum peccatum transgressionis, ibi: Et gressus rectos. Peccatum autem omissionis duplex est. Unum quando quis omittit

bonum facere. Aliud omittendo mala et adversa tolerare. Quantum ad primum dicit: Propter quod, sc. quia disciplina affert fructum pacatissimum ideo ut vos hunc fructum percipere possitis, Erigite manus remissas. Manus enim cum sit organum organorum remissa dicitur, quando vacat a bonis operibus, et ideo erigenda est per rectam intentionem ad operandum, quæ Deo placent. (Thren. 3.) Levemus corda nostra cum manibus ad Deum. (Ps. 140.) Elevatio manuum, etc. Manus enim remissa inducit egestatem et servitutem. (Prov. 10.) Egestatem operata est manus remissa: manus autem fortium divitias parat. Item cap. 42. Manus fortium dominabitur, quæ autem remissa est, tributis serviet. In hujus signum quando Moyses elevabat manus, vincebat Israel: quando vero remittebat, superabat Amalech. (Exod. 17.) Quantum ad illud peccatum omissionis dicitur: Erigite genua dissoluta. In genibus totum pondus corporis sustentatur. Habent ergo genua dissoluta, qui non habent fortitudinem fortiter tolerandi adversa, hæc ergo remissio abjicienda est. (Job. 4.) Manus lassas roborasti, et genua trementia confortasti, vacillantes confirmaverunt sermones tui. (ls. 35.) Confortate manus dissolutas et genua debilia roborate. Manus ergo et genua erigite, ut nec otio torpeatis, nec debilitate hæsitetis.

Deinde cum dicit : Et gressus reclos, improbat peccatum transgressionis. Istud autem peccatum est obliquitas

quædam et curvitas. Rectum enim dicitur cujus medium non exit ab extremis, id est, cujus operatio non recedit ab intentione et fine debito. Triplex autem est obliquitas, sc. in affectu, in operatione et intellectu. Istas tres monet declinare. Ex affectione autem iniqua, sequitur obliquitas in intellectu, et depravatio in affectu. Et ideo quantum ad primum, quod est aliorum radix, dicit: Facite gressus rectos pedibus vestris, id est, rectas affectiones. Sicut enim pedes portant corpus, ita mentem portant affectiones. Recti ergo pedes sunt affectiones recta. (Ezech. 1.) Pedes corum, pedes recti. Rectificate ergo affectiones, quibus totum corpus portatur spiritualiter. (Is. 40.) Rectas facite in solitudine semitas Dei vestri. Hoc est quantum in vobis est date operam ad hoc. Sed proprie rectificare est solius Dei. (Ps. 20.) Dirige gressus meos in semitis tuis. Quantum ad secundum dicit: Ut ne claudicans quis, quantum ad actionem exteriorem. Sicut enim tibia dicitur clauda, quando non sequitur regulam potentiæ gressivæ, ita operatio claudicat, quando sive ad dexteram, id est, in prosperis, sive ad sinistram, id est, in adversis, non sequitur regulam legis divinæ. (Is. 30.) Hæc est via, ambulate in ea, et non declinetis neque ad dexteram neque ad sinistram. Vel claudicat, qui ceremonialia observat cum evangelio. Quantum ad obliquitatem intellectus, dicit : Erret. Malam enim operationem sequitur error intellectus. (Prov. 14.) Errant omnes, qui operantur malum. (Sap. 2.) Hoc cogitaverunt et erraverunt, excœcavit enim eos molitia eorum. Qui ergo vult illas duas curvitates cavere, habeat pedes et affectiones rectas. Et ideo dicit: Magis autem TII.

sanetur. Sicut enim sanitas corporis consistit in contemperatione humorum, ita sanitas spiritualis in ordinatione affectuum. (Jer. 17.) Sana me Domine, et sanabor.

Deinde oum dicit: Pacem sequimini,etc. monet non peccantem ad vitandum peccatum et circa hoc duo facit.Primo enim præmittit quædam remedia,quæ valent ad omnia peccata vitanda. Secundo specialiter monet ad vitationem eorum, ibi: Ne qua radix. Circa primum sciendum est, quod actionum humanarum sunt diversi fines. Quædam enim ordinantur ad alium, sicut justitia, quæ ordinat hominem ad proximum. Et istarum finis est pax. Unde (Is. 32.) Erit opus justitiæ pax. Quædam ad ipsum operantem, sicut jejunare, et istorum finis est puritas. Non enim jejunamus, nisi propter munditiam et puritatem. Quantum ergo ad primum, dicit: Pacem sequimini, id est, non solum habete, sed quæratis quomodo cum aliis habeatis. (Rom. 12.) Si fieri potest quod in vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. (Ps. 33.) Inquire pacem, et persequere eam. Quantum ad secundum dicit: Et sanctimoniam. (2 Cor. 7.) Mundemus nos ab omni inquinamento carnis, et spiritus; quod autem ista remedia sint necessaria, ostendit per duo damna, quæ incurrimus sine ipsis, sc. damnum gloriæ in futuro, et gratiæ in præsenti. Quantum ad primum dicit: quod sine pace et sanctimonia nemo videbit Deum, in quo consistit beatitudo. (Joan. 17.) Hac est vita aterna, etc. quasi dicat: sine pace quo ad proximum, et munditia et puritate quo ad seipsum, nemo potest esse beatus. (Matth. 5.) Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Solum autem filiis debetur

33

« PoprzedniaDalej »