Obrazy na stronie
PDF
ePub

aquarum. Ista patent de David. ( Reg. 22 et 23.) Et de Elia (3 Reg. 19.)

OS

Deinde cum dicit: Et hi omnes tendit quod eis dilatæ sunt promissiones. Et ne putetur, quod hoc fuerit propter defectum meriti: ideo secundo designat rationem illius dilationis, ibi: Deo pro nobis. Dicit ergo, quod Hi omnes testimonio fidei probati inventi sunt, id est, per fidem habent testimonium, quod sunt probati id est, approbati a Deo. (2 Cor. 10.) Non enim qui seipsum commendat ille probatus est, sed quem Deus commendat. (Sap. 3.) Tanquam aurum in fornace probavit eos. Et tamen, Non acceperunt repromissionem, scilicet gloriæ, vel promissam vitam, usque ad Christum. (Psal. 1.) Distulisti Christum. Temporales enim acceperunt, non autem spirituales. (Supra eodem) Defuncti sunt non acceptis promissionibus.

Deinde cum dicit: Deo pro nobis, ostendit rationem dilationis, ex quo aliqui sumpserunt causam, vel occasionem erroris, qui dicunt, quod nullus in paradisum intrabit usque ad ultimam consummationem, quæ erit per finalem resurrectionem. Sed hoc est contra Apostolum. (1 Cor. 5.) Scimus,

quod si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod adificationem habemus ex Deo domum non manufactam, sed æternam in cælis. Ista ergo consummatio de qua loquitur Apost. potest referri ad præmium essentiale, sc. ad beatitudinem, quæ habetur per Christum. (Mich. 2.) Ascendit pandens iter ante eos : quam non habuerunt Sancti veteris testamenti. Vel potest referri ad stolam corporis, quæ non dabitur universaliter, usque post resurrectionem universalem, licet forte aliqui jam habeant ipsam ex speciali privilegio. Non ergo sine nobis consummantur, sed perficiuntur duplici stola, ut sicut dicit Gloss. in communi gaudio omnium majus fiat gaudium singulorum. Unde in hoc nobis Deus providit. Et ideo dicit: Deo pro nobis aliquid melius providente. (Psal. 432.) Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum. Magis enim gaudet homo cum pluribus gaudentibus. Gloss. Si isti tenuerunt fidem, qui tamdiu expectaverunt, multo magis teneamus nos, qui statim recipimus. (Luc. 22.) Hodie mecum eris in pa

radiso.

CAPUT XII.

Monet ut fidem, quam corde tenent, palam operibus faciant.

1. Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus: et circumstans nos peccatum, per patientiam, curramus ad propositum nobis certamen.

2. Aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio, sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet.

3. Recogitale enim eum, qui talem sus

tinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem: ut ne fatigemini, animis vestris deficientes. 4. Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes.

Supra Apostolus multipliciter commendavit fidem, per quam membra Christo capiti conjunguntur; hic ponit moralem monitionem exhortans, ut

fidem, quam tenent corde, operibus demonstrent, sicut etiam monet Jac. cap. 2 Canonicæ suæ. Et primo docet quomodo se debeant habere circa mala. Secundo quomodo debeant se habere circa bona, cap. 43, ibi: Charitas fraternitatis. Est autem du plex malum, sc. pœnæ et culpa. Primo ergo docet quomodo se debent habere circa mala pœnalia toleranda. Secundo circa mala culpæ vitanda, ibi: propter quod remissas, etc. Ad tolerandum autem malum pœnæ. Primo inducit exemplo antiquorum. Secundo exemplo Christi, ibi, Aspicientes in auctorem. Tertio auctoritate scripturæ, ibi: Et obliti estis. Quantum ergo ad primum dicit: Ideoque nos habentes tantam nubem testium interpositam. Quasi dicat: Ita dictum est, quod sancti testimonio fidei probati, nec tamen habuerunt repromissiones, et tamen cum hoc non defecerunt in expectando, ergo nos qui habemus tantam nubem testium interpositam, etc. Sancti dicuntur testes Dei, quia verbo et facto glorificabatur Deus per eos. (Matth. 5.) Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum, qui in cælis est. (Isa. 44.) Vos testes mei dicit Dominus. Dicuntur autem sancti nubes. Primo propter conversationis sublimitatem. (Isa. 60.) Qui sunt isti, qui ut nubes volant. Secundo propter doctrinæ fœcunditatem. Job. 26.) Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum. Et 36. Effundit imbres ad instar gurgitum, qui de nubibus fluunt. Tertio propter spiritualis consolationis utilitatem. Sicut enim nubes præstant refrigerium, sic exempla sanctorum. (Isa. 18.) Et sicut nubes roris in die messis. Hanc ergo nubem testium habemus impositam, quia ex vita sanctorum quodammodo inducitur nobis

necessitas ad imitandum. (Jac. 5.) Exemplum accipite fratres exitus mali et longanimitatis, laboris, et patientiæ prophetas. August. Sicut Spiritus Sanctus loquitur in scriptura, ita in gestis sanctorum, quæ nobis sunt forma, et præceptum vitæ. Hoc est ergo exemplum sanctorum, quod inducit. Sed quia ad conformandum se ad aliquod exemplar, interdum ex impedimento superveniente impeditur homo, ideo removet illud quod potissime potest impedire. Illud autem est pondus peccati. Tribulatio autem est, quasi quidam agon. (1.Cor. 9.) Omnis, qui in agone contendit ab omnibus se abstinet. Sicut autem in cursu et certamine oportet omuia aggravantia deponere, ita et in agone tribulationis. 2 Tim. 4.) Bonum certamen cerlavi, cursum consummavi.

Qui ergo in tribulatione vult bene ad Deum currere, oportet impedimenta deponere. Ista impedimenta vocavit ipse Apostolus pondus et circumstans peccatum. Per Pondus autem potest intelligi peccatum perpetratum, quod dicitur pondus, quia animam deprimit ad infima, et inclinat ad aliud. (Psal. 32.) Sicut onus grave gravate sunt super me. Greg. Peccatum quod per pœnitentiam non diluitur, mox suo pondere ad aliud trahit. Per Circumstans peccatum, potest intelligi occasio peccandi, quæ quidem est in omne, quod circumstat, sc. in mundo, carne, proximo, dæmone. Deponentes ergo omne pondus, id est, peccatum perpetratum, quod dicitur pondus. Et circumstans nos peccatum, sc. occasionem peccandi. (1 Pet. 2.) Deponentes omnem malitiam et omnem dolum. Vel pondus potest intelligi tædium tribulationis. Sic enim frequenter tribulatio dicitur onus per Prophetas, sicut onus Damasci id est tribulatio, quasi dicat: Non sit vobis grave pati pro

Christo. Circumstans peccatum dicitur tentatio nobis immissa ex circuitu hostis. (1 Pet. 5.) Adversarius vester diabolus, etc. Vel pondus affectio terrena per circumstans autem peccatum affectio carnalis, quæ sc. causatur in nobis a carne circumstante; q. d. Deponatis affectionem tam temporalium, quam carnalium, si vultis libere currere. Unde subdit monitionem dicens: Curramus per patientiam ad certamen nobis propositum, non solum illatum, quod tamen sustineamus patienter. Sed nos ipsi voluntarie curramus. (Psalm. 148.) Viam mandatorum tuorum cucurri. Hoc autem certamen vobis propositum est cum justitia. (Eccl. 4.) Usque ad mortem certa pro justitia.

Deinde cum dicit, Aspicientes, etc. ponit exemplum Christi. Et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit quare passio Christi habenda est in exemplum, et quid in ipsa considerandum est. Secundo ostendit fructum istius considerationis, ibi: Recogitate eum. Sicut enim dicitur (Ephes. 2.) Gratia salvati estis per fidem : Christus autem est auctor fidei. Si ergo vis salvari, debes intueri exemplar illud. Unde dicit Aspicientes in Jesum passum. Hoc significatum fuit per serpentem æneum elevatum pro signo, in quem aspicientes curabantur. (Num. 24, et Joan. 3.) Sicut Moyses exallavit serpentem in deserto, ila exaltari oportet filium hominis, ut omnis, qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam æternam. Si ergo vis salvari, respice in faciem Christi tui. Ipse enim est auctor fidei dupliciter. Primo eam docendo verbo. (Supra 1.) Locutus est nobis in filio. (Joan. 1.) Unigenitus, qui est in sinu patris ipse enarravit. Secundo eam in corde imprimendo. (Fhil. 4.) Vobis donatum est pro Christo

etc.

non solum, ut in ipsum credatis, Item ipse est consummatio fidei dupliciter. Uno modo ipsam miraculis confirmando. (Joan. 10.) Si mihi non vultis credere, operibus credite. Item fidem præmiando. Cum enim fides sit im perfecta cognitio, ejus præmium consistit in ipsius cognitionis perfectione. (Joan. 14.) Ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Hoc autem significatum fuit (Zach. 4.) ubi dicitur: Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, sc. ecclesiam, cujus fundameutum est fides, et manus ejus perficient eam. Nam manus Christi, qui de genere Zorobabel descendit, fundat ecclesiam in fide, et fidem gloria consummat. Videmus enim nunc in speculo, et ænigmate, tunc autem facio ad faciem. (1 Cor. 13.) August. 4. de trini. cap. 10. Contemplatio est merces fidei, cui mercedi per fidem corda mundantur, sicut scriptum est. Fide mundans corda eorum. In passione enim Christi tria consideranda sunt. Primo quid contempsit. Secundo quid sustinuit. Tertio quid promeruit. Quantum ad primum dicit : Qui proposito sibi gaudio: istud autem gaudium, fuit istud gaudium terrenum quo a turba quam paverat quærebatur, ut facerent eum regem, quod ipse contempsit fugiendo in montem. (Joan. 6.) Unde (Eccl. 2.) Risum reputavi errorem, et gaudio dixi quid frustra deciperis. Vel proposito sibi gaudio æternæ vitæ pro præmio, Sustinuit crucem, hoc est secundum, sc. quid sustinuit, quia crucem. (Phil. 2.) Humiliavit semetipsum factus obediens, usque ad mortem, mortem autem crucis. In quo ostenditur et cruciatus acerbitas, quia ibi affixus fuit manibus et pedib. et mortis vilitas et ignominia, quia hoc erat ignominiosum genus mortis. (Sap. 2) Morle turpissima condemnemus eum. Quan

tum autem ad tertium, sc. quod promeruit, quia sessionem ad dexteram patris. Unde dicit: Atque in dextera sedis Dei sedet. Exaltatio enim humanitatis Christi, fuit præmium passionis ejus. (Hebr. 1.) Sedet ad dexteram majestatis in excelsis.

Deinde cum dicit: Recogitate eum, ostendit quis sit fructus hujus considerationis. Et primo monet ad diligentem exempli considerationem. Secundo ostendit utilitatem, ibi: Ut non fatigemini. Tertio subdit rationem, ibi: Non enim usque. Dicit ergo. Ita dictum est, Aspicientes, etc. Nec hoc solum, sed etiam, Recogitate eum, id est iterum cogitate. (Prov. 3.) In omnibus viis tuis cogita illum. Et hujus ratio est, quia in quacumque tribulatione invenitur ejus remedium in cruce. Ibi enim est obedientia ad Deum. (Phil. 2.) Humiliavit semetipsum factus obediens. Item pietatis affectus ad parentes. Unde ibi gessit curam de matre sua. Item charitas ad proximum, unde ibi pro transgressoribus oravit. (Luc. 23.) Pater dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt. (Ephes. 5.) Ambulate in dilectione sicut Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis. Item fuit ibi patientia in adversis. Psalm. 38.) Obmutui et humiliatus sum, et silui a bonis, et dolor meus renovatus est. (Is. 53.) Sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. Item in omnibus finalis perseverantia. Unde usque ad morte perseveravit. (Luc 23.) Pater in manus tuas commendo spiritum meum. Unde in cruce invenitur exemplum omnis virtutis. Aug. Crux non solum fuit patibulum patientis: sed etiam cathedra docentis. Recogitale ergo eum qui sustinuit. Sed quid cogitandum? Tria, sc. genus passionis, unde, Sustinuit con

tradictionem, id est, afflictionem in verbis. Unde dicebant: Vah qui destruis templum Dei. (Psalm. 17.) Eripies me de contradictionibus populi. (Roman. 10.) Expandi manus meas ad populum non credentem, sed contradicentem mihi. (Luc. 2.) Et in signum cui contradicetur. Et contradictionem talem, id est, tam gravem et ignominiosam. (Thren. 1.) O vos omnes, qui transitis per viam, attendite et videle si est dolor sicut dolor meus. Secundo

quibus passus est, quia A peccatoribus, pro quibus patiebatur. (1 Pet. 3.) Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis. Tertio persona patientis. Ante passionem enim ab origine mundi, passus est in membris suis, sed tunc in propria persona. Unde dicit: Adversus semetipsum (Is. 46.) Ego feci et ego feram. (Psalm. 68.) Quæ non rapui tunc exolvebam. (1 Pet. 2.) Peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum. Utilitatem ostendit cum dicit: Ut non fatigemini. Consideratio enim passionis Christi facit nos non deficere. Greg. Si passio Christi ad memoriam revocatur, nihil adeo durum est, quod non æquanimiter toleretur. Unde non deficiatis, tanquam fatigati animo, a veritate fidei. (Isa. 40.) Current et non laborabunt, ambulabunt, et non deficient. (2 Thess. 2.) Nolite deficere benefacientes. Rationem autem hujus ponit dicens: Nondum enim usque ad sanguinem restitistis. Quasi dicat: Non debetis deficere in tribulationibus vestris pro vobis,quia nondum tantum sustinuistis sicut Christus. Ipse enim sanguinem suum fudit pro nobis. (Matth. 26.) Hic est sanguis novi testamenti, qui pro multis effundetur. Vos autem rapinam bonorum vestrorum sustinuistis. Majus autem est de genere operis vitam dare, quam substantiam cor

poralem, licet aliquando ex radice operis, sc. ex charitate, possit esse minus, sicut supra dictum est, unde dicit: Nondum enim restitistis repu

grantes adversus peccatum, Usque ad sanguinem, sc. fundendum pro Christo.

LECTIO 2.

Mala patienter pati hortatur, testimonio, et auctoritate scripturæ, quia correctio Dei, est internæ dilectionis indicium.

5. Et obliti estis consolationis, quæ vobis tanquam filiis loquitur, dicens: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini: neque fatigeris dum ab eo argueris.

6. Quem enim diligit Dominus castigat, flagellat autem omnem filium quem recipit.

7. In disciplina perseverate. Tanquam filiis, vobis offert se Deus. Quis enim filius quem non corripit pater? 8. Quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt

omnes:

ergo adulteri, et non filii estis. 9. Deinde patres quidem carnis nos træ, eruditores habuimus, et reverebamur eos non multo magis obtemperabimus patri spirituum et vivemus ?

10. Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus.

11. Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mæroris, postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiæ.

Supra induxit Apostolus ad mala patienter sustinenda exemplo antiquorum patrum et Christi: hic monet ad idem ex auctoritate scripturæ. Unde circa hoc tria facit. Primo enim ponit auctoritatem. Secundo ostendit sensum ejus, ibi: In disciplina perseverate. Tertio arguit ad propositum

ex præmissis, ibi: Quod si extra disciplinam. Ponit auctoritatem, quæ habetur (Prov. 3.) Sed sub aliis ver bis, quam littera nostra habeat. Ibi enim habemus sic. Disciplinam Domini fili mi ne abjicias, nec deficias cum ab eo corriperis. Quem enim diligit Dominus, corripit et quasi pater in filio complacet sibi. Quia vero Apostolus inducit auctoritatem istam causa consolationis, ideo utitur aliis verbis. Unde dicit: Et obliti estis consolationis. Quasi dicat: Mirum est si obliti estis. (Ps. 93.) Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuæ lætificaverunt animam meam. Idem, in æternum non obliviscar justificationes tuas. Dicit autem, consolationis, id est, Dei consolantis, et est emphatica locutio. (2 Cor. 1.) Benedictus Deus et pater Domini nostri Jesu Christi, pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. Sequitur: Quæ vobis, id est, Deus consolationis, Loquitur tanquam filiis. Ergo si punit, non odit sed ejus punitio ordinatur ad bonum, quia loquitur vobis tanquam filiis. Verba autem auctoris ponit dicens: Fili mi, etc. Et subdit rationem, ibi: Quem enim diligit, etc. In auctoritate vero prohibet duo quia prohibet odium disciplinæ, et impatientiam ad ipsam. Propter primum, dicit: Fili mi, noli

« PoprzedniaDalej »